Page images
PDF
EPUB

accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.

XVII. Primis tenebris silentio mota castra, boves aliquanto ante signa acti. Ubi ad radices montium viasque 5 angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes. Et metus ipse relucentis flammæ ex capite calorque jam ad vivum diu ad imaque cornuum adveniens velut stimulatos furore agebat boves. Quo repente discursu, haud secus 10 quam silvis montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere; capitumque irrita quassatio, excitans flammam, hominum passim discurrentium speciem præbebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circum15 ventos se esse rati, præsidio excessere; qua minime densæ micabant flammæ, velut tutissimum iter petentes summa montium juga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt; et primo quum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt, 20 deinde, ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse, cum majore metu concitant se in fugam, levi quoque armaturæ hostium incurrere. Ceterum nox æquato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit; interea toto agmine Hannibal transducto per saltum, et quibusdam 25 in ipso saltu hostium oppressis, in agro Allifano posuit

castra.

XVIII. Hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus, et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit. Luce prima sub jugo 30 montis prælium fuit; quo interclusam ab suis levem armaturam facile etenim numero aliquantum præstabantRomani superassent, nisi Hispanorum cohors, ad id ipsum remissa ab Hannibale, pervenisset. Ea assuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levi35 orque, quum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem-gravem armis statariumque-pugnæ genere facile elusit. Ita haudquaquam pari certamine

digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani, aliquot suis amissis, in castra contenderunt.

Fabius quoque movit castra, transgressusque saltum, super Allifas loco alto ac munito consedit. Tum, per Samnium Romam se petere simulans, Hannibal usque in 5 Pelignos populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam jugis ducebat, nec absistens nec congrediens. Ex Pelignis Pœnus flexit iter, retroque Apuliam repetens, Geronium pervenit, urbem metu, quia collapsa ruinis pars monium erat, ab suis 10 desertam. Dictator in Larinate agro castra communiit. Inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo, sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus consilio quam fortunæ confidat, et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur; ne 15 nihil actum censeret, extracta prope æstate per ludificationem hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere; haud parvam rem esse, ab toties victore hoste vinci desisse, ab continuis cladibus ac respirasse; hæc nequidquam præmonito magistro equi- 20 tum, Romam est profectus.

XIX. Principio æstatis, qua hæc gerebantur, in Hispania quoque terra marique cœptum bellum est. Hasdrubal ad eum navium numerum, quem a fratre instructum paratumque, acceperat, decem adjecit; quadraginta navium 25 classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus navibus prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipioni, postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter 30 ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves imposito, quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit; altero ab Tarracone die ad stationem, decem millia passuum distantem ab ostio Iberi amnis, pervenit. Inde duæ Massiliensium specula- 35 toriæ præmissæ retulere, classem Punicam stare in ostio. fluminis, castraque in ripa posita; itaque, ut improvidos

incautosque universo simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. Inde primo, conspectis ho5 stium navibus, datum signum Hasdrubali est; tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito, aut aperientibus classem promontoriis; quum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos 10 in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut prælium eo die 'exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere jubet; classem Romanam jam haud procul portu esse. Hæc equites dimissi passim imperabant. Mox Hasdrubal ipse cum omni exer15 citu aderat; varioque omnia tumultu strepunt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo. Vixdum omnes conscenderant, quum alii, resolutis oris, in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque 20 omnia præpropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibentur. Et jam Romanus non appropinquabat modo, sed direxerat etiam in pugnam naves. Itaque non ab hoste et prælio magis Pœni, quam suomet 25 ipsi tumultu turbati, et tentata verius pugna quam inita, in fugam averterunt classem; et quum adversi amnis os lato agmini et tam multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis, alii sicco litore excepti, partim armati partim iner30 mes, ad instructam per litus aciem suorum perfugere. Duæ tamen primo concursu captæ erant Punicæ naves, quattuor suppressæ.

XX. Romani, quamquam terra hostium erat, armatamque aciem toto prætentam in litore cernebant, haud 35 cunctanter insecuti trepidam hostium classem, naves omnes, quæ non aut perfregerant proras litori illisas aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extra

xere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum ejus victoriæ fuit, sed quod una levi pugna toto ejus oræ mari potiti erant. Itaque ad Onusam classe provecti, exscensio ab navibus in terram facta; quum urbem vi cepissent captamque diripuissent, 5 Carthaginem inde petunt, atque, omnem agrum circa depopulati, postremo tecta quoque injuncta muro portisque incenderunt. Inde jam præda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale; quod satis in usum fuit sublato, 10 ceterum omne incensum est. Nec in continentis modo projectas oras, sed in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quæ caput insula est, biduum nequidquam summo labore oppugnata, ubi in spem irritam frustra teri tempus animadversum est, ad populationem agri versi, direptis 15 aliquot incensisque vicis, majore quam ex continenti præda parta, quum in naves se recepissent, ex Balearibus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis, reditumque in citeriora provinciæ; quo omnium populorum, qui Iberum accolunt, multorum et ulti- 20 mæ Hispaniæ legati concurrerunt. Sed qui vere ditionis. imperiique Romani facti sint, obsidibus datis, populi amplius fuerunt centum viginti. Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius 25 Oceanum concessit.

XXI. Quietum inde fore videbatur reliquum æstatis tempus, fuissetque per Pœnum hostem; sed, præterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indebilisque, qui antea Iler- 30 getum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis, a Scipione missi, levi certamine, ut tumultuariam manum, 35 fudere omnes; occisis quibusdam captisque, magnaque parte armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad

R.

Oceanum Hasdrubalem cis Iberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam classem erant, quum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suæ lega5 tos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti, arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt; tria oppida vi expugnant. Inde, cum ipso Hasdrubale duobus præliis egregie pugnant; ac quindecim millia hostium occiderunt, quattu10 or millia cum multis militaribus signis capiunt.

XXII. Hoc statu rerum in Hispania, P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis navibus et octo millibus militum magnoque commeatu advecto. Ea classis ingens 15 agmine onerariarum procul visa, cum magna lætitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito, profectus Scipio fratri se conjungit, ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. Occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello, haud 20 cunctanter Iberum transgrediuntur; nec ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniæ traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri præsidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniæ populorum animos morabatur, 25 ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. Eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis quam fideli consilio exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Pœnis, tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat fidem. Ceterum trans30 fugam, sine magnæ rei proditione venientem ad hostes, nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus, id agebat, ut quam maximum emolumentum novis sociis esset. Circumspectis igitur omnibus, quæ fortuna potestatis ejus poterat facere, obsidibus potissimum tradendis 35 animum adjecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniæ amicitiam. Sed quum injussu Bostaris præfecti satis sciret nihil obsidium custo

« PreviousContinue »