Page images
PDF
EPUB

spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius jam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, præsidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum sedi- 5 tioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt; si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; 10 si præda belli per otium frui velint, memorem se et civium injuriæ, et hospitum beneficii adnisurum ut appareat, exsilio sibi irritatos non fractos animos esse. Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque, suis insignibus velatos, îsse supplices ad castra 15 hostium, traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.

XL. Tum matronæ ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem, frequentes coeunt. Id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum invenio; pervi- 20 cere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios, secum in castra hostium irent; et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est, adesse ingens 25 mulierum agmen, in primo, ut qui nec publica majestate in legatis, nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem mæstitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum 30 nepotesque stantem, "nisi me frustrantur," inquit, "oculi, mater tibi conjuxque et liberi adsunt." Coriolanus, prope ut amens consternatus, ab sede sua quum ferret matri obviæ complexum, mulier in iram ex precibus versa, "sine priusquam complexum accipio, sciam," inquit, "ad ho- 35 stem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut

exsulem te, deinde hostem viderem? Potuisti populari hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? Non, quum in conspectu Roma fuit, succurrit," 5 intra illa monia domus ac penates mei sunt, mater, conjux, liberique? "Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem; sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quam mihi miserius, possum, nec, ut sum miserrima, diu 10 futura sum; de his videris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet." Uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus, et comploratio sui patriæque, fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit, et ipse retro ab urbe castra movit. 15 Abductis deinde legionibus ex agro Romano, invidia rei oppressum perisse tradunt, alii alio leto; apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio; refert certe, hanc sæpe eum exacta ætate usurpasse vocem, multo miserius seni exsilium esse. Non 20 inviderunt laude sua mulieribus viri Romani; adeo sine obtrectatione gloriæ alienæ vivebatur; monumento quoque quod esset, templum Fortunæ muliebri ædificatum dedicatumque est.

LIBRI TERTII

CAP. XLIV-LIX.

U. C.

A. C. 5

XLIV. SEQUITUR aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus fœdo eventu, quam quod per stuprum cædemque Lucretia urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris, qui 305. regibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiæ stuprandæ 447. libido cepit. Pater virginis L. Virginius honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiæque; perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur: desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri, et pro 10 causa plebis expertæ virtutis. Hanc virginem adultam, forma excellentem, Appius amore ardens pretio ac spe pellicere adortus, postquam omnia pudore sæpta animadverterat, ad crudelem superbamque vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitu- 15 tem assereret, neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellæ abesset, locum injuriæ esse ratus. Virgini venienti in forum-ibi namque in tabernis litterarum ludi erant-minister decemviri libidinis manum injecit, serva sua natam servamque appellans 20 sequi se jubebat; cunctantem vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis, fidem Quiritium implorantis, fit concursus: Virginii patris sponsique Icilii populare nomen celebrabatur: notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. Jam a vi tuta erat, quum

esse;

assertor nihil opus esse multitudine concitata ait, se jure grassari non vi; vocat puellam in jus, auctoribus, qui aderant, ut sequeretur. Ad tribunal Appii perventum est. Notam judici fabulam petitor-quippe apud ipsum aucto5 rem argumenti-peragit: puellam domi suæ natam, furtoque inde in domum Virginii translatam, suppositam ei id se indicio compertum afferre probaturumque vel ipso Virginio judice, ad quem major pars injuriæ ejus pertineat: interim dominum sequi ancillam æquum esse. 10 Advocati puellæ, quum Virginium rei publicæ causa dixissent abesse, biduo affuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adul15 tam famæ prius quam libertatis periculum adire.

XLV. Appius decreto præfatus, quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Virginii amici postulationi suæ prætendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore præsidium, si nec causis nec personis variet: in his 20 enim, qui asserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id juris esse; in ea, quæ in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat; placere itaque patrem arcessiri; interea juris sui jacturam assertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in ad25 ventum ejus, qui pater dicatur, promittat. Adversus injuriam decreti quum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellæ avunculus et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via, quum multitudo Icilii maxime interventu resisti posse 30 Appio crederet, lictor decresse ait, vociferantemque Icilium submovet. Placidum quoque ingenium tam atrox injuria accendisset:"ferro hinc tibi submovendus sum, Appi," inquit, "ut tacitum feras quod celari vis. Virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. Pro35 inde omnes collegarum quoque lictores convoca, expediri virgas et secures jube: non manebit extra domum patris sponsa Icilii. Non, si tribunicium auxilium et provocatio

nem plebi Romanæ-duas arces libertatis tuendæ―ademistis, ideo in liberos quoque nostros conjugesque regnum vestræ libidini datum est. Sævite in tergum et in cervices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. Huic si vis afferetur, ego præsentium Quiritium pro sponsa, Virginius mili- 5 tum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine cæde nostra referes. Postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare. Virginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum sciat, sibi, si hujus vindiciis 10 cesserit, conditionem filiæ quærendam esse; me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides."

XLVI. Concitata multitudo erat, certamenque instare videbatur. Lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est, quum Appius, non Virginiam 15 defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem, locum seditionis quærere, diceret: non præbiturum se illi eo die materiam: sed ut jam sciret, non id petulantiæ suæ sed Virginio absenti et patrio nomini et libertati datum, jus eo die se non dicturum neque decre- 20 tum interpositurum; a M. Claudio petiturum, ut decederet jure suo vindicarique puellam in posterum diem pateretur; quod nisi pater postero die affuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icilii, neque legi suæ latorem neque decemviro constantiam defore; nec se utique collegarum 25 lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores, contentum se suis lictoribus fore. Quum dilatum tempus injuriæ esset secessissentque advocati puellæ, placuit omnium primum, fratrem Icilii filiumque Numitorii, impigros juvenes, pergere inde recta ad portam et, quantum 30 accelerari posset, Virginium acciri e castris; in eo verti puellæ salutem, si postero die vindex injuriæ ad tempus præsto esset. Jussi pergunt, citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. Quum instaret assertor puellæ, ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret 35 Icilius, sedulo tempus terens, dum præciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique multitudo et se

« PreviousContinue »