Page images
PDF
EPUB

in vincula te duci jubebo." Nec in tribunicio auxilio Appius, nec in judicio populi ullam spem habebat; attamen et tribunos appellavit, et, nullo morante arreptus a viatore, provoco," inquit. Audita vox una vindex liber5 tatis ex eo missa ore, quo vindiciæ nuper ab libertate dictæ erant, silentium fecit; et dum pro se quisque, deos tandem esse, et non negligere humana, fremunt, et superbiæ crudelitatique etsi seras non leves tamen venire pœnas, provocare, qui provocationem sustulisset, et implorare præsi10 dium populi, qui omnia jura populi obtrisset, rapique in vincula egentem jure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset,-ipsius Appii inter concionis murmur fidem populi Romani implorantis vox exaudiebatur. Majorum merita in rempublicam domi militiæque comme15 morabat, suum infelix erga plebem Romanam studium,

quo quandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincula ducatur. Ceterum sua propria bona malaque, quum causæ dicendæ data facultas sit, tum 20 se experturum; in præsentia se communi jure civitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut judicium populi Romani experiri. Non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in æquitate et misericordia civium suorum spei habeat. Quod si indicta causa in vincula 25 ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere, ne imitentur quos oderint. Quod si tribuni eodem fœdere obligatos se fateantur tollendæ appellationis causa, in quam conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione, et con30 sulares, et tribunicias eo ipso anno latas. Quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? Cui plebeio et humili præsidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? Se documento futurum, utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio pro35 vocatioque adversus injuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris, an vere data sit.

LVII. Contra ea Virginius unum Ap. Claudium et

legum expertem et civilis et humani fœderis esse aiebat. Respicerent tribunal homines castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus non lictoribus stipa- 5 tus, jam ab rapinis et cædibus animo ad libidinem verso, virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam, ministro cubiculi sui clienti dono dederit, ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dextram patris in filiam armaverit, ubi tollen- 10 tes corpus semianime virginis sponsum avunculumque in carcerem duci jusserit, stupro interpellato magis quam cæde motus. Et illi carcerem ædificatum esse, quod domicilium plebis Romanæ vocare sit solitus. Proinde, ut ille iterum ac sæpius provocet, sic se iterum ac sæpius 15 judicem illi ferre, ni vindicias ab libertate in servitutem dederit. Si ad judicem non eat, pro damnato in vincula duci jubere. Ut haud quoquam improbante, sic magno motu animorum, quum tanti viri supplicio suamet plebi jam nimia libertas videretur, in carcerem est conjectus. 20 Tribunus ei diem prodixit.

Inter hæc ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam venerunt, donumque ob eam Jovi optimo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res haud opulentæ erant, 25 colebanturque religiones pie magis quam magnifice. Iisdem auctoribus cognitum est, quos Volscosque summa vi bellum apparare. Itaque partiri provincias consules jussi: Horatio Sabini, Valerio Equi evenere. Quum ad ea bella delectum edixissent, favore plebis non juniores 30 modo, sed emeritis etiam stipendiis, pars magna voluntariorum ad nomina danda præsto fuere, eoque non copia modo, sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit. Priusquam urbem egrederentur, leges. decemvirales-quibus tabulis duodecim est nomen—in æs 35 incisas in publico proposuerunt. Sunt, qui jussu tribunorum ædiles functos eo ministerio scribant.

LVIII. C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiæ infestus, Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno jam natu quum ad pericula ejus deprecanda redisset, cujus vitia 5 fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque, ne Claudia genti eam inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni: virum honoratissimæ imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani juris, jacere vin10 ctum inter fures nocturnos ac latrones! Averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quam propter unius odium multorum preces aspernarentur. Se quoque id generi ac nomini dare, nec cum eo in gratiam 15 redisse, cujus adversæ fortunæ velit succursum. Virtute libertatem recuperatam esse, clementia concordiam ordinum stabiliri posse. Erant, quos moveret sua magis pietate, quam ejus, pro quo agebat, causa; sed Virginius sui potius misererentur orabat filiæque, nec gentis Claudia 20 regnum in plebem sortitæ sed necessariorum Virginia, trium tribunorum, preces audirent, qui, ad auxilium plebis creati, ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. Justiores hæ lacrimæ videbantur: itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit. 25 Subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiæ, quod in urbe fuerat, quum injustæ vindiciæ a collega dicerentur. Plus tamen facta injuria Oppio quam non prohibita invidiæ fecit; testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octies extra ordinem do30 natus, donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste, tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans, quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se sæviret. Oppius quoque ductus in vincula est, et ante judicii diem finem ibi vitæ fecit. Bona Claudii 35 Oppiique tribuni publicavere. Collegæ eorum exsilii causa solum verterunt, bona publicata sunt. Et M. Claudius assertor Virginia die dicta damnatus, ipso remittente

Virginio ultimam pœnam dimissus, Tibur exsulatum abiit; manesque Virginia, mortuæ quam vivæ felicioris, per tot domos ad petendas pœnas vagati, nullo relicto sonte, tandem quieverunt.

LIX. Ingens metus incesserat patres, vultusque jam 5 inde tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, quum M. Duellius, tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiæ potestatis, "et libertatis," inquit, "nostræ, et pœnarum ex inimicis, satis est: itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in vincula duci quemquam sum passurus: 10 nam neque vetera peccata repeti jam obliterata placet, quum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura." Ea primum moderatio tribuni metum patribus 15 dempsit, eademque auxit consulum invidiam; quod adeo toti plebis fuissent, ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas pœnarum suarum cepisset, quam obviam ituros licentiæ eorum consules appareret: multique erant, 20 qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium, quin turbato reipublicæ statu tempori succubuissent.

LIBRI QUARTI

CAP. I-VI.

310.

1. Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules.

Fuit annus domi forisque infestus. Nam anni prinU. c. cipio et de connubio patrum et plebis C. Canuleius, tribunus plebis, rogationem promulgavit, qua conA. C. taminari sanguinem suum patres, confundique jura 5 442. gentium rebantur: et mentio, primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, co processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de patribus vellet, consules faciendi. Id vero si fieret, non vulgari 10 modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. Læti ergo audiere patres, Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos quosque ob communitam Verruginem fremere: 15 adeo vel infelix bellum ignominiosæ paci præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciæ, delectus haberi, bellum armaque vi summa apparari jubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. Tum 20 C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, nequidquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum, nunquam eos se vivo delectum habituros, antequam ea, quæ promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset; et confestim ad concionem advocavit.

« PreviousContinue »