Page images
PDF
EPUB

VI. Quum in concionem et consules processissent, et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in præsens certamen re5 spondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros connubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur. Plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi diis immortalibus, negarentur posse; nec ante finis contentionum fuit, quum et 10 tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset, et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres, ut de connubio ferretur, concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros, aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim 15 connubio plebem paratam dilectui fore. Quum Canuleius victoria de patribus et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant, et, crescente in dies fama belli, delectum impediunt. Consules, quum per senatum, intercedentibus tribunis, nihil 20 agi posset, consilia principum domi habebant; apparebat, aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. Soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudii sententia consules armabat in tribunos, Quinctiorum-Cincinnatique et Capitolini-sen25 tentiæ abhorrebant a cæde violandisque, quos, fœdere icto cum plebe, sacrosanctos accepissent. Per hæc consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur: eoque contenti tribuni, con30 tenta plebs fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. Quibus indictis, extemplo, quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat, quam maxime tribunicii, et prensare homines, et concursare toto foro candidati cœpere, ut patricios desperatio primo, irri35 tata plebe, apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret; postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione reipublicæ vide

rentur. Eventus eorum comitiorum docuit, alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios, secundum deposita certamina, incorrupto judicio esse: tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset. Hanc modestiam æquitatemque 5 et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quæ tum populi universi fuit !

LIBRI QUINTI

CAP. XXXV-XLIX.

XXXV. . . . TUM Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad Esim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde venisse comperio; id parum certum est, solamne, an ab omnibus Cisalpinorum 5 Gallorum populis adjutam. Clusini novo bello exterriti, quum multitudinem, quum formas hominum invisitatas cernerent, et genus armorum, audirentque sæpe ab iis, cis Padum ultraque, legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis jus societatis amicitiæve 10 erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere. De auxilio nihil impetratum; legati M. Fabii Ambusti filii missi, qui senatus populi Romani nomine agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam 15 injuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent; Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum, bellum ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam gentem, pace potius cognosci quam armis.

20 XXXVI. Mitis legatio, ni præferoces legatos, Gallisque magis quam Romanis similes, habuisset. Quibus, postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum: etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; et, quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem

quam illi afferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse; et responsum coram Romanis se accipere velle, et, si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum 5 possent, quantum Galli virtute ceteros mortales præstarent. Quodnam id jus esset, agrum a possessoribus petere aut minari arma, Romanis quærentibus, et quid in Etruria rei Gallis esset, quum illi, se in armis jus ferre, et omnia fortium virorum esse, ferociter dicerent, accensis utrimque 10 animis ad arma discurritur, et prælium conseritur. Ibi— jam urgentibus Romanam urbem fatis-legati contra jus gentium arma capiunt. Nec id clam esse potuit, quum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanæ juventutis pugnarent; tantum eminebat peregrina 15 virtus. Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta, occidit; spoliaque ejus legentem Galli agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in 20 Clusinos ira, receptui canunt, minantes Romanis. Erant, qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores, ut legati prius mitterentur questum injurias postulatumque, ut, pro jure gentium violato, Fabii dederentur. Legati Gallorum quum ea sicut erant mandata exposuissent, 25 senatui nec factum placebat Fabiorum, et jus postulare barbari videbantur; sed, ne id quod placebat decerneret in tantæ nobilitatis viris, ambitio obstabat. Itaque, ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptæ, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum rejiciunt; 30 ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quorum de pœna agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto, haud secus quam dignum erat, infensi Galli, bellum propalam minantes, ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q. 387. Servilius quarto, P. Cornelius Maluginensis.

U. C.

365.

A. C 35

XXXVII. Quum tanta moles mali instaret-adeo obcæcat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non vult,-civitas, quæ adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos, ultima experiens auxilia, 5 dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc, invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quæsivit. Tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summæ rerum præerant, delectumque nihilo accura10 tiorem, quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant. Interim Galli, postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus juris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes iracujus impotens est gens-confestim signis convulsis, cita15 to agmine iter ingrediuntur. Ad quorum prætereuntium raptim tumultum quum exterritæ urbes ad arma concurrerent, fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant, quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed, an20 tecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus, velut tumultuario exercitu raptim ducto, ægre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Alia, Crustuminis montibus præalto defluens alveo, 25 haud multum infra viam Tiberino amni miscetur. Jam omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta compleverant sono.

XXXVIII. Ibi tribuni militum, non loco castris ante 30 capto, non præmunito vallo quo receptus esset, non deorum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato, nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent. Nec tamen æquari frontes poterant, quum extenuando infirmam et vix cohærentem 35 mediam aciem haberent. Paulum erat ab dextera editi loci, quem subsidiariis repleri placuit, eaque res, ut initium pavoris ac fuga, sic una salus fugientibus fuit. Nam

« PreviousContinue »