Page images
PDF
EPUB

locat.

XLII. Nec jam 8 publicis magis consiliis Servius, quam privatis, munire opes. et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se 9 Tarquinii liberum esset, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. 10 Nec rupit tamen fati necessi- Filias Tartatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter quiniis coldomesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportune ad præsentis quietem status bellum cum Veientibus (1 jam enim induciæ exierant) aliisque Etruscis sumtum. In eo bello et virtus et fortuna enituit Tullii. fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. 12 Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis 13 ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunæque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. 14 Censum enim instituit, rem saluberrimam U. C. 197. tanto futuro imperio ex quo belli pacisque munia non A. C. 555. viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum instituit. classes 15 centuriasque et 16 hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium 17 æris, aut majo

ad del. Eæd.

8 * Publicis ... consiliis] Consiliis, quæ ad parandas sibi publice, apud senatum, apud populum, vires spectarent. Privatis, quae privatas insidias, per domestica necessitudinum et affinitatum munimenta, præcaverent.

9 Tarquinii liberúm] Vid. quæ infra annotabimus ad c. 46.

10 * Nec rupit tamen fati necessitatem..., quin] Fati necessitas potentior fuit humanis consiliis: nec potuit Servius impedire, quin....

11 Jam.. inducia exierant] Jamdudum exierant, si cæ intelligantur induciæ, quas in centum annos Romulus fecerat: quum ab ipsius morte centum jam et quadraginta anni effluxerint. Dicamus ergo eas fuisse regnante Tullo instauratas. Vid. sup. c. 30.

12 Aggrediturque inde pacis longe maximum opus] Sex codices Gronovio inspecti habent ad pacis: quibus accedunt duo e nostris. In eo, qui est om-. nium quos tractavimus antiquissimus, non exstat rò ad, sed aliquo spatiolo dividuntur voces inde pacis, ut appareat voculam illam erasam fuisse.

13 Ordinumque] Variorumque ordinum, in quos pro vario dignitatis fortunæque gradu distributi cives, non jam permixti aut confusi, sed eleganter a sese mutuo distincti conspiciuntur.

14 Censum.. instituit] Jussit cives omnes dare nomina, et æstimare pecunia possessiones suas, addito juramento, se vere illas et bona fide æsti masse; adscriptis ætatis annis, et parentum nominibus, atque etiam liberorum et conjugum; ad hæc, quam quisque regionem urbis, quemve pagum incoleret. Census quinto quoque anno exeunte agi debebat. Fuere et alia præclara Servii instituta, quæ a Livio prætermissa fuse memorat Dion. 1. IV.

15 Centurias] Sic dictas, non a centenario civium numero, quem omnes fortasse aliquanto, pleræque multis partibus excedebant; sed exemplo sumpto ab equestribus centuriis, quæ initio centum equitibus constabant.

16 Hunc ordinem] Qui hodieque manet.

47 Eris] Assium libralium. Igitur

Censum

Classes. rem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas 18 seniorum ac juniorum. Prima classis omnes adpellati. Seniores, ad urbis custodiam ut præsto essent: juvenes, ut foris bella gererent. arma his imperata, galea, clipeum, ocreæ, lorica; omnia ex ære. hæc ut tegumenta corporis essent. tela in hostem, hastaque et gladius. Additæ huic classi 19 duæ fabrûm centuriæ, quæ sine armis stipendia facerent. datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus junioribusque, viginti conscriptæ centuriæ: arma imperata, 20 scutum pro clipeo, et præter loricam omnia eadem. 21 Tertiæ classis in quinquaginta millium censum esse voluit. totidem centuriæ et hæ, eodemque discrimine ætatium, factæ : nec de armis quidquam mutatum :

ocrea tantum

ademtæ, In quarta classe census quinque et viginti millium, totidem centuriæ factæ. arma mutata, 22 nihil præter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriæ triginta factæ : fundas lapidesque missiles hi secum gerebant. 23 in his 24 adcensi, cornicines, 25 tibicinesque, in tres

primæ classis census, si millesima æris
ad argentum proportio servetur, æsti-
mari poterit marcis, seu selibris argenti
Parisiensibus 156. cum duabus unciis:
secundæ, 117. cum tribus semunciis:
tertiæ, 78. cum una uncia quarte,
39. cum una semuncia: quintæ, 17.
cum tribus semunciis. Rationes hujus
æstimationis attulimus in disputatione
de ponderibus et pecuniis. Ille autem
census intelligendus est, non de reditu
annuo, sed de sorte ipsa bonorum uni-
uscujusque classis.

18 Seniorum] Qui sextum et quadra-
gesimum ætatis annum attigissent. Ju-
niorum, a decimo septimo ætatis anno
ad quadragesimum sextum. Vid. A.
Gell. 1. x. c. 28. Hac de re accurate
disputat Lipsius 1. 1. de Militia Rom.
Dial. 2.

19 Duæ fubrum centurie] Has Dionysius secundæ classi, verius fortasse, attribuit.

20 Scutum pro clypeo] Clypeus rotundus et brevior. Scutum, teste Polyb. I. VI. formæ oblongæ, quatuor pedes longum, latum duos cum semisse, ut totum corpus protegeret: ideoque datum secundæ classi, quæ loricam non haberet. Posteaquam Romani milites stipendium de publico accepere, scuta omnibus data fuisse auctor est Liv. Vin. 8.

21 Tertia classis] Tertia classis centurias in, id est usque ad quinquaginta millium censum esse voluit. Vox centurias hic supplenda est, quomodo centuria infra, et secundæ classis vocarentur. Possis quoque delere voculam in.

22 Nihil prater hastam et verutum] Probabilius arma assignat Dionysius huic classi, scutum, hastain, et gladium. Neque enim verisimile videtur duas classes, et quidem numerosissimas, levi armaturæ attributas fuisse. Et fortasse hic pro verutum legendum est scutum.

23 In his] In harum triginta centuriarum numero inclusi. Sic enim tota universarum centuriarum summa numerum imparem servabit; quod Servium voluisse verisimile est, ut ultima centuria sperare posset futurùm, ut divisis æqualiter in duas partes ceterarum omnium sententiis, suffragio suo res tota inclinaretur. Id enim etsi vix, ac ne vix quidem futurum erat, tamen spes illa omnino præcidenda infimæ plebi non fuit, ut mitius acciperet immutatum suffragiorum ordinem. Dionysius, nulla accensorum facta mentione, duas cornicinum tubicinumque centurias addit triginta hujusce classis centuriis.

24 Accensi] Quinam hi sint accensi

centurias distributi. 26 Undecim millibus hæc classis cense batur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit. inde una centuria facta est inmunis militia. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. 27 Sex item alias centurias tribus ab Romulo institutis sub iisdem, quibus inauguratæ erant, nominibus fecit. Ad equos emendos 28 dena millia æris ex publico data; 29 et, quibus equos alerent, viduæ adtributæ, quæ bina millia æris in annos singulos penderent. Hæc omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus. non enim (ut ab Romulo Suffragia. traditum ceteri servaverant reges) viritim suffragium eadem vi eodemque jure promiscue omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primæ classis centuriæ: ibi 30 si variaret, quod raro incidebat, ut secundæ classis vocarentur: nec fere umquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. 31 Nec mirari oportet, hunc ordinem,

in unam peculiarem centuriam contributi, haud facile est decernere. Accensos colligitur ex Festo in vocibus Adcensi et Adscriptiti, et ex Varrone, 1. 11. de vita pop. Romani, dictos eos fuisse, qui legionibus adscribi et accenseri solerent, extra numerum censumque legionum, ut in demortuorum locum subrogarentur, interim inter leviter armatos pugnaturi. Hinc accensos in legione commémorat Livius, VIII. 8. qui leviter armati erant, et in postremam aciem rejiciebantur. Ex his quoque dabantur adjutores centurionibus, teste eodem Varrone ibidem. Nominabantur accensi sive adcensi, propterea quod ad censum legionum additi forent. Sed hic quærimus speciale aliquod ministerium, quod qui exercerent, possent cum cornicinibus tubicinibusque comparari. Accensi etiam fuere in magistratuum apparitoribus, ducto, ut videtur, et nomine, et ipsa re ab accensis illis militaribus. Videndum an credi debeat hos, qui et imperatorum in bello et magistratuum in urbe imperiis exequendis præsto essent, fuisse in unam peculiarem centuriam conjectos, et de iis hoc loco agere Livium.

25 Tibicines] Magis placeret tubicinės. Dionys. habet Σάλπισται.

26 Undecim millibus] Dionysius, duodecim millibus et quingentis.

27 Sex item] Præter duodecim supe

riores centurias equitum, sex item alias
fecit è tribus ab Romulo institutis.
Eadem tamen ïis nomina servavit, qui-
bus inauguratæ erant. Itaque diceban-
tur Ramnenses primi, Ramnenses se-
cundi; Titienses primi, &c. quod diserte
docet Festus.

28 Dena millia æris] Quæ æstimari
possunt marcis argenti 16. cum quinque
unciis. Bina millia æris, 3. cum una
uncia.

2) Et quibus equos álerent, viduæ at-
tributa] Quis unquam sic locutus est ?
viduæ quibus alerent equos. Recte Gro-
novius videtur reponere: et qui equos
alerent, id est, ut haberent in sumptum,
quo alerent equos. Sic Cicero,
ad Att. ep. 11. ut sit qui utamur, et
XIII. 23. habere qui utar.

XI.

30 Si variaret] Si in diversas partes irent prima illa suffragia..., mos fuit, sive oportebat, ut secundæ classis centuriæ vocarentur. Sin autem consentirent octodecim equitum, et octoginta primæ classis centuriæ, nihil jam opus erat reliquas classes ad suffragium vocari. Fuerunt enim omnino ad Livii mentem centuriae 191. ex Dionysii autem sententia, 193. Utroque autem modo prima classis sola cum equitum centuriis ceteras omnes classes numéro suffragiorum vincebat.

51 Nec mirari oportet] Nec mirari oportet hanc centuriarum descriptio

qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, 32 duplicato earum numero, centuriis juniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. quadri

nem, quæ nunc est, non quadrare ad centurias seniorum juniorumque secundum institutam ab Servio summam, postquam, expletis quinque et triginta tribubus, prope duplicatus est earum, nempe tribuum numerus. Servius enim, quadrifariam urbe divisa, regionibus collibusque, tribus appellavit eas partes, quæ habitabantur : ita ut hæ Servianæ tribus regionibus et locis descriptæ sint, non etiam generibus hominum, quorum habita ratio fuerat in antiquis tribubus Ramnensium, Titiensium, Lucerum. (Vid. not. 96. ad c. 13. supra.) Tribus igitur a Servio institutæ nihil quidquam ad centuriarum distributionem numerumque initio pertinuere. At postea in iis centuriæ inclusa sunt. Unde factum est, ut aucto tribuum numero, augeri necesse fuerit et centuriarum numerum. His autem tribubus, in quas urbs divisa erat, quæque ideo urbanæ dicebantur, nomina indidit Servius ducta a regionibus urbis, quæ unicuique assignatæ erant: Palatinamque, Subur ranam, Collinam, et Esquilinam vocavit.

32 Duplicato] Quatuor tribus urbanas instituit Servius. Universum quoque agrum Romanum pariter divisit: quot vero in partes, non satis inter auctores constat. Ceterum, quum Livius tribus unam et viginti factas scribat anno u. c. 259, 1. 1. c. 21. adjecta tum, ut videtur, Claudia tribu, nec antea mentionem fecerit aucti tribuum numeri; eundemque tribuum numerum appellet in judicio Coriolani Dionysius, 1. VII, admodum verisimile est viginti tribus a Servio relictas: quo ex numero si demas urbanas quatuor, efficitur rusticas tribus sexdecim initio fuisse. Quæ autem tribus, quum initio viginti fuerint, ad quinque et triginta postea excrevere, earum haud immerito dici potest duplicatus quodammodo nume

rus.

Explicatis jam singulis pene difficil limi hujus loci vocibus, explanandum superest, quid sit id quod hic paucissimis verbis, atque adeo obscure a Livio indicatur. Ceterum, ut in re pervetusta, cujusque levia admodum apud antiquos scriptores vestigia extent, expectandum non est, ut plana omnia et aperta faciamus. Si qua in eam rem

aut certa plane, aut saltem probabilia ex veterum monumentis eruerunt doctissimi viri, Sigonius, Gruchius, &c. ea afferemus. Primo igitur docet Livius institutum ab Servio circa centurias, et classes, et comitia centuriata, ordinem immutatum postea fuisse: quod idem testatur Dionysius, qui etiam addit mutationem illam ejusmodi fuisse, ut rem in causam plebis inclinaret. 2o. Ex verbis Livii colligere possumus illam mutationem ex eo quod ortam esse, quod, centuriis in tribus postmodum inclusis, augeri non potuerit tribuum numerus, quin simul et centuriarum numerus augeretur. Quod quidem centuriæ factæ sint tribuum partes, id aliunde etiam probatur: tum ex eo quod quæ centuriæ a Livio appellantur, (XXIV. 7. Aniensis juniorum: xxvI. 22. Veturia juniorum, et Veturia seniorum: XXVII. 6. Galeria juniorum) eæ omnes tribubus sint cognomines: tum ex eo quod passim in comitiis centuriatis mentio occurrit tribuum; ut apud nostrum, 1. v. c. 18. apud Cic. 11. Agraria, n. 4. tum ex eo denique, quod Cicero pro Plancio, n. 49. centuriam vocet partem tribus. 3o. Probabile videtur non ita auctum esse centuriarum numerum, ut singule classes pro portione crescerent: sed additamentum illud ita divisum fuisse, ut prima classis suffragiorum numero reliquas universas vincere desineret. Id suadere videtur locus insignis e Phil. 11a. n. 82. in quo Cicero narrat Dolabellæ comitiis non primam modo, sed et secundam classem ad suffragia vocatam fuisse. Admodum enim verisimile est his comitiis nullam varietatem in suffragiis primæ classis fuisse, quum dictator Cæsar Dolabellam consulem esse juberet, ut Cicero tes. tatur ejusdem orationis n. 80. Si ergo his temporibus prima classis plures centurias etiamnum habuisset, quam ceteræ quatuor universe, nihil fuisset opus, ut secunda classis in suffragia mitteretur. 4o. De tempore, quo centuriæ ad tribuum divisionem traducta fuere,

nihil certi afferre possumus nisi quod hæc mutatio facta videtur esse ante annum u. c. 358. quo Livius in comitiis centuriatis jure-vocatarum tribuum mentionem

fariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quæ habitabantur partes, Tribus eas adpellavit; ut ego arbitror, ab tributo nam ejus quoque æqualiter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hæ tribus ad centuriarum distributionem numerumque quidquam pertinuere.

dit.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de Servius lus33 incensis latæ cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut trum conomnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, 34 in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem 35 suovetaurilibus lustravit. idque conditum lustrum adpellatum, quia is censendo finis factus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit 36 scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, Numerus eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad civium. eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Ad

38

dit duos colles, Quirinalem Viminalemque. inde 37 deinceps Urbs amauget Esquilias: ibique ipse, ut loco dignitas fieret, ha- plificata. bitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem. ita pomoerium profert. Pomorium, verbi vim solam intuen

facit, 1. v. c. 1S. 5o. Denique, si quis quærat, quonam modo centuriæ in tribubus includi potuerint, quum centuriæ ex censu, tribus ex regionibus descriptæ essent; respondebimus nullius non ordinis ac census homines in unaquaque tribu fuisse, quum tribus non generibus hominum, sed regionibus descriptæ essent. Igitur quicunque in Palatina tribu, v. g. censum primæ classis haberent, ii in duas aut plures centurias distribuebantur: similiter ii qui secundæ, tertiæ &c. classium censum haberent. At rem ulterius persequi, numerumque centuriarum in unaquaque tribu inclusa rum statuere velle, prorsus divinare est. Fuit et alia mutatio circa suffragiorum ordinem, sed quæ nihil ad hunc locum pertineat. Vid. c. 18.

1. v.

93 Incensis] Iis qui censi non fuis

sent.

34 In campo Martio] In agro urbem inter et Tiberim sito: quem postea campum Martium appellatum fuisse Livius memorat, 11. 5. Vid. quæ annotabimus ad hunc locum.

35 Suovetaurilibus] Circumductis ter circum exercitum verre, ariete, tauro; deinde Marti immolatis. Pro verre Dionysius habet hircum. Sed eum refellere videtur ipsa suovetaurilium appellatio. Supra c. 28. mentio jam facta est lustralis sacrificii, quod

fortasse idem est cum his suovetaurili-
bus. Alia reperitur appellatio hujus
sacrificii, solitaurilia: qua de voce vid.
Festum.

36 Scriptorum antiquissimus Fabius
Pictor] Eorum qui historiam apud
Romanos scripsere, antiquissimus.
qui tamen recens admodum auctor
videbitur, si comparetur ad primordia
urbis Romæ. Vixit enim secundi Pu-
nici belli temporibus, ut testatur Li-
vius infra, XXII. 7. Scripsisse eum
Græce tradit Dionys. 1. 1. Latine, do-
cet Cicero, 11. de Or. 53. et 1. de Leg.
6. ut videatur utraque lingua idem
argumentum

tractasse. Eum plus

æquo favisse Romanis in historia, et
interdum studiosiorem fuisse patriæ,
quam veritatis, arguit Polyb. 1. 14.
et 111. 8. et 9. Ceterum, etsi nemo
ante eum Romanus justam historiam
condiderat, tamen Fasti, Commen-
tarii, Annales a pontificibus compo-
nebantur, de quibus vid. nostrum,
IV. 3. et ea quæ ibi annotabimus.

37 Deinceps] Continuo ordine.
Etenim mons Esquilinus Viminali prox.
imus est.

38 Auget Esquilias] Additis ædificiis et incolis. Esquiliæ autem fortasse appellationem acceperant ab Esculis, quomodo mons Viminalis, idemque Fagutalis, a viminibus et fagis; itemque mons Querquetulanus, qui postea Cæ. lius, a quercetis.

« PreviousContinue »