C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII.

Front Cover
Sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1856 - Natural history

From inside the book

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 121 - Panchaiam inSolis urbem et in ara ibi deponere. 5 cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem Manilius, iterumque significationes tempestatum et siderum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conversionis annum prodente se P. Licinio Cn. Cornelio coss.
Page 127 - Quo in genere arborum cavatores scandentes in subreptum felium modo, illi vero et supini, percussi corticis sono pabulum subesse intellegunt; pullos in cavis educant avium soli. Adactos cavernis eorum a pastore cuneos, admota quadam ab his herba, elabi...
Page 27 - Longum est 141 refellere et supervacuum abunde uno casu refutante, siquidem is Metellus orbam luminibus exegit senectam amissis incendio...
Page 4 - Itaque multi extitere qui non nasci optimum censerent aut quam ocissime aboleri. Uni animantium luctus est datus, uni luxuria et quidem innumerabilibus modis ac per singula membra, uni ambitio, uni avaritia, uni immense vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura atque etiam post se de future. Nulli vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior.
Page 72 - In hoc génère gravida stans parit , praterque ceteras fetum diligit. Et sane equis amoris innasci veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro : quod statim edito partu dévorât fêta, aut partum ad ubera non admittit. Si quis praereptum habeat , olfactu in rabiem id genus agitur.
Page 4 - Denique cetera animantia in suo genere probe degunt : congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat: serpentium morsus non petit serpentes : ne maris quidem belluae ac pisces, nisi in diversa genera, saeviunt.
Page 22 - ... tribus, te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt, te orante proscriptorum liberos honores petere puduit, tuum Catilina fugit ingenium, tu M. Antonium proscripsisti.
Page 22 - Tulli, piaculo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem ? quo potius quam universi populi illius sciscentis amplissimo testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis ? te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt...
Page 3 - IT tribuetur homini, cuius causa videtur cuneta alia genuisse natura, magna saeva mercede contra tanta sua muñera, non sit ut satis aestumare , parens melior homini an tristior noverca fuerit.
Page 3 - ... pennas, squamas, vellera. Truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est. Hominem tantum nudum et in nuda humo, natali die abjicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrymas, et has protinus vitee principio.

Bibliographic information