Page images
PDF
EPUB

Dianæ. Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianæ et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo victimæ celebrata fara movisset, memor responsi 5 Sabinum ita alloquitur: "quidnam tu, hospes, paras" inquit "inceste sacrificium Dianæ facere? quin tu ante vivo perfunderis flumine? infima valle præfluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim: 10 interea Romanus immolat Dianæ bovem. Id mire gratum regi atque civitati fuit.

XLVI. Servius, quamquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces a juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, 15 conciliata prius voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, vellent juberentne se regnare: tantoque consensu, quanto haud quisquam alius ante, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem affectandi regni diminuit: immo eo im20 pensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servii apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici 25 exemplum, ut tædio regum maturior veniret libertas, ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius-Prisci Tarquinii regis filius neposne fuerit, parum liquet pluribus tamen auctoribus filium ediderim-fratrem habuerat Arruntem Tarquinium mitis 30 ingenii juvenem. His duobus, ut ante dictum est, duæ Tulliæ regis filiæ nupserant, et ipsæ longe dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servii regnum esset, constituique civitatis mores 35 possent. Angebatur ferox Tullia, nihil materiæ in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse: tota in alterum aversa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum, spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter 40 similitudo eos, ut fere fit malum malo aptissimum : sed initium turbandi omnia a femina ortum est: ea secretis viri alieni assuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum: et se rectius viduam et illum cælibem futurum fuisse con

tendere quam cum impari jungi, ut clanguescendum aliena ignavia esset: si sibi eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi se prope diem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. Celeriter adolescentem suæ temeritatis implet: Lucius Tarquinius et Tullia minor 5 prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis-magis non prohibente Servio quam approbante.

XLVII. Tum vero in dies infestior Tullii senectus, infestius cœpit regnum esse: jam enim ab scelere ad aliud 10 spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita præterita parricidia essent: non sibi defuisse, cui innupta diceretur, nec cum quo tacita serviret: defuisse, qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquinii filium, qui habere 15 quam sperare regnum mallet: "si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello: sin minus, eo nunc pejus mutata res est, quod istic cum ignavia est scelus. Quin accingeris? non tibi ab Corintho, nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse 20 est: dii te penates patriique, et patris imago, et domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad hæc parum est animi— quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem conspici sinis? facesse hinc Tarquinios aut Corinthum, 25 devolvere retro ad stirpem, fratris similior quam patris.' Iis aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest, si, cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset, ipsa, regio semine orta, nullum 30 momentum in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare, minorum maxime gentium, patres, admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere, allicere donis juvenes, cum de se ingentia pollicendo, tum regis crimini- 35 bus omnibus locis crescere: postremo, ut jam agendæ rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit: inde, omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia sedens, patres in curiam per præconem ad regem Tarquinium citari jussit. Convenere extemplo, alii jam 40 ante ad hoc præparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti, et jam de Servio actum rati. Ibi Tarquinius, maledicta ab stirpe ultima orsus; servum servaque natum post mortem indignam parentis

66

sui, non interregno ut antea inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus-muliebri dono regnum occupasse: ita natum ita creatum regem, fautorem infimi, generis hominum, ex quo ipse sit, odio 5 alienæ honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse: omnia onera, quæ communia quondam fuerint, inclinasse in primores civitatis: instituisse censum, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur. XLVIII. 10 Huic orationi Servius cum intervenisset, trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo curiæ magna voce, quid hoc," inquit, "Tarquini, rei est? qua tu audacia, me vivo, vocare ausus es patres, aut in sede considere mea ?" cum ille ferociter ad hæc, se patris sui tenere sedem, 15 multo, quam servum, potiorem filium regis regni heredem, satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis : clamor ab utriusque fautoribus oritur: et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum, qui vicisset. Tum Tarquinius-necessitate jam etiam ipsa cogente 20 ultima audere-multo et ætate et viribus validior, medium arripit Servium, elatumque e curia in inferiorem partem per gradus dejecit: inde ad cogendum senatum in curiam rediit. Fit fuga regis apparitorum atque comitum : ipse prope exsanguis, cum sine regio comitatu domum se reci25 peret, ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interficitur. Creditur, quia non abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliæ id factum: carpento certe-id quod satis constat—in forum invecta, nec reverita cœtum virorum, evocavit virum e curia, regemque prima appel30 lavit a quo facessere jussa ex tanto tumultu cum se domum reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium clivum, ut in collem Esquiliarium eveheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is, qui jumenta age35 bat, jacentemque dominæ Servium trucidatum ostendit. Fœdum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est-Sceleratum vicum vocant,-quo amens, agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac cædis 40 paternæ cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos vir que sui, quibus iratis, malo regni principio similes prope diem exitus sequerentur. Servius Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta 4a, ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis

æmulatio esset ceterum id quoque ad gloriam accessit, quod cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt: id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse, quidam auctores sunt; ni scelus intestinum liberandæ patriæ con- 5 silia agitanti intervenisset.

U. C. 220. 10

A. C.

522.

XLIX. Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse, dictitans, primoresque patrum, quos Servii rebus favisse credebat, interfecit. Conscius deinde, male quærendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsæpsit: neque enim ad jus regni quidquam præter vim habebat, ut qui neque populi jussu, neque auctoribus 15 patribus, regnaret. Eo accedebat, ut in caritate civium. nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset: quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat, non suspe- 20 ctos modo aut invisos, sed unde nihil aliud, quam prædam, sperare posset. Præcipue ita patrum numero imminuto, statuit nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa ordo esset, minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de 25 omnibus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit: bellum, pacem, fœdera, societates per se ipse, cum quibus voluit, injussu populi ac senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives 30 esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum sed affinitates quoque jungebat: Octavio Mamilio Tusculano -is longe princeps Latini nominis erat, si famæ credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus-ei Mamilio filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque 35 ejus conciliat.

LIII. Nec, ut injustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit: quin ea arte æquasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam ætatem 40 annos movit, Suessamque Pometiam ex his vi cepit. Ubi cum divendita præda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Jovis templi, quæ digna deûm hominumque rege, quæ Romano imperio, quæ ipsius

etiam loci majestate essct: captivam pecuniam in ædificationem ejus templi seposuit. . . .

LVI. Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id publica est usus, 5 sed operis etiam ex plebe. Qui cum haud parvus et ipse militiæ adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur, se templa deum exædificare manibus suis, quam postquam et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquanto majoris, traducebantur opera, foros in circo faciendos, cloacamque 10 maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terram agendam: quibus duobus operibus vix nova hæc magnificentia quidquam adæquare potuit. His laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari 15 latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, præsidia urbi futura terra marique. Hæc agenti portentum terribile visum: anguis, ex columna lignea elapsus, cum terrorem fugamque in regiam fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis 20 implevit curis. Itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu, Delphos ad maxime inclytum in terris oraculum mittere statuit: neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras, 25 ignotiora maria, in Græciam misit. Titus et Arruns profecti: comes iis additus L. Junius Brutus, Tarquinia sorore regis natus, juvenis longe alius ingenio, quam cujus simulationem induerat. Is, cum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque 30 in animo suo quidquam regi timendum, neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse, ubi in jure parum præsidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiæ, cum se suaque prædæ esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut, sub 35 ejus obtentu cognominis, liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos,-ludibrium verius quam comesaureum baculum, inclusum corneo cavato ad id baculo, tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem inge40 nii sui. Quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis, cupido incessit animos juvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt: "imperium summum Romæ habebit, qui vestrum primus, O juvenes, osculum

« PreviousContinue »