Page images
PDF
EPUB

C. 403

C. 349

venirent ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui cæteros Volscos a præsidio ejus loci avertissent. Qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere: eaque primum benignitas imperatorum plebem Patribus conciliavit. Additum deinde omnium maxime tempestivo 5 principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium 6 miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

LX. Nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. Concursum itaque ad curiam esse, prensatasque1 exeuntium manus, et Patres vere appellatos; effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quidquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Quum commoditas juvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicæ esset, tum, quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagi

[merged small][ocr errors][merged small]

2

[ocr errors]

Hic

37; et Lips. Mil. Rom.V, 16.
militem pro pedite sumi notat Creve-
rius, et ita recte; nam equiti non as-
signatum est stipendium, nisi quarto
post hunc anno. Vide lib. V, c. 7. ED.

7. De suo censu (privato sumptu Fest.) quisque functus eo munere esset, id beneficii reipublicæ præstitisset.

CAP. LX. 1. Prensatas exeuntium manus, vide ad II, 61, n. 4.

2. Quum, tum, commoditas, commodum, utilitas opportunitasque hujus muneris, juvaret (prop. juvabat, de quo vide ad III, 34, n. 1), h. e. delectaret accipientes, iis grata esset, quod scilicet res familiaris cujusque poterat acquiescere, non minui, seu atteri, etc. Operatum, vide ad I,

tatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis3, communis ordinum lætitiæ concordiæque soli expertes, negare, Tam id lætum Patribus universis, nec prosperum fore, quam ipsi crederent: consilium specie prima melius fuisse, quam usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos: neque, id etiamsi cæteri ferant, passuros cos, quibus jam emerita stipendia essent, meliore conditione alios militare, quam ipsi militassent; et eosdem in sua stipendia impensas fecisse, et in aliorum facere. His vocibus moverunt partem plebis : postremo, indicto4 jam tributo, edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset. Patres bene cœptam rem perseveranter tueri: conferre ipsi primi: et, quia nondum argentum signatum erat, as grave plaustris quidem ad ærarium convehentes, speciosam etiam collationem faciebant. Quum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt: quos quum et a Patribus collaudari, et a militari ætate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente, spreto tribunitio auxilio, cer

[blocks in formation]

3. Tribuni plebis... negare, dicere, non tam id lætum Patribus universis nec prosperum fore, vide ad III, 48, n. 1; et XXVII, 41, n. 1.

4. Indicto tributo, confer Plin. XXXIII, 31, seu 13; Zonar.VII, 20; et Grævii Thes. Ant. Rom, tom. X, p. 1195.

5. Argentum signatum est primum anno Urbis conditæ 585; vide Plin. XXIII, 3, seu 13.- Æs grave, asses librales, v. Gron. de pec. vet. III, 15;

--

et Periz. Diss. de ære gravi. Minus probabilia sunt, quæ adversus hos disputavit Kuster. in diatr. Antigron. p. 61, ubi monet æs grave dici omnes numos æreos, cum argento auroque signato comparatos: ea enim metalla, si pretii et æstimationis ratio habeatur, pondere æri longe cedere.

6. Speciosam collationem, conspicuam, splendidam, magnificam. — Efficiebant ut collatio tributi etiam speciem, id est, pompam, dignitatem aliquam haberet, quæ vulgi oculos converteret. ED. Conspici, vide ad

C. 402

C. 350

tamen conferendi est ortum : et, lege perlata de indicendo Veientibus bello, exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.

LXI. Fuere autem tribuni T. Quintius Capitolinus, Q. Quintius Cincinnatus, C. Julius Julus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M'. Æmilius Mamercinus. Ab his primum circumsessi Veii sunt; sub cujus initium obsidionis quum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnæ frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universæ tuendi Veientes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad volscum avocata bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M'. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, K. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis collatis dimicatum. Romanis secunda fortuna pugnæ fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri cœpta; inde inter eruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendi: præterque arcem cætera capta: in arcem munitam 3 natura globus armatorum concessit. Infra arcem cæsi captique multi mortales: arx deinde obsidebatur: nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis præsidii habebat; aut spem dabat deditionis, omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem

3

II, 5, n. 8. Pro videt Bauer. conj. vidisset, aut ubi pro quum. Neutrum

necesse.

CAP. LXI. 1. L. Furius Medullinus iterum al. Confer Ind.

2. Etruscorum concilium ad fanum Voltumna, vide ad IV, 23, n. 5.

3. In arcem munitam, etc. Gron. emend. In cam munitam... Ipsa deinde obsidebatur...ni servus prodidisset, ne sexies arx nominetur, quod utique molestum est.-Vide supra hoc libro, cap. 55; «Nuncii veniunt, arcem Carventanam, dilapsis ad prædam militi

402-401

C. 350-351. convecto; tædioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset; ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus quum custodes trucidarentur, cætera multitudo, repentino pavore oppressa, in deditionem venit. Diruta et arce et urbe Artena, reductæ legiones ex Volscis omnisque vis romana Veios conversa est. Proditori, præter libertatem, duarum familiarum bona in præmium data. Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant4. Præbet errorem, quod ejusdem nominis urbs inter Cære atque Veios fuit: sed eam reges romani delevere, Cæretumque, non Veientium, fuerat. Altera hæc nomine eodem in volsco agro fuit, cujus excidium est dictum.

bus, qui in præsidio erant, Æquos, interfectis paucis custodibus arcis, invasisse; alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris casos. » ED.

4. Sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant. « Vellem, inquit Glareanus, Livium et in aliis tam sollicitum fuisse oppidorum nominibus, nec barbarorum tantum, sed ipsius Italiæ. » Quod quidem desiderium sæpius, nec sine jure, romanarum historiarum studiosis renovatur. ED.Sed eam reges romani delevere; vet. lib. diruere, ut lib. VII, cap. 27, restitutaque urbs, quam Latini diruerant; et paulo ante hoc cap.

diruta et arce et urbe Artena; lib. I, c. 29, legiones inde ductæ ad diruendam urbem; et alibi sæpe. Hic tamen reliquis MSS adhæremus, qui constanter delevere præferunt: infra lib. V, c. 21, pergo ad delendam urbem Veios; cap. 42, non omnibus delendæ urbis libido erat. Justin. lib. II, cap. 12, an ideo monia vestra condidimus, ut essent, qui nostra delerent. Florus, lib. II, cap. 15, quanta urbs deleta sit, vel ignium mora probari potest. Ov. lib. XIII, Met. vers. 219, Non sinat hoc Ajax: delendaque Pergama poscat. Silius, lib. XV, vers. 558, Serus deletæ post auxiliabere Romæ. ED.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER QUINTUS.

BREVIARIUM,

CAP. I; Octo creantur tribuni mil. cons. pot., et rex a Veientibus: his auxilium negatur ab Etruriæ populis, ob odium non modo regni, et regis ipsius, hominis superbi et crudelis.—II; Hibernacula ad Veios: hinc tribunitia seditiones. -III-VI; Eas comprimit Ap. Claudius Crassus trib. mil. cons. pot. scita oratione. -VII; Incendium haurit opera rom. ad Veios: omnes, quibus census equester est, equis se suis stipendia facturos promittunt : quo exemplo incitata plebs operam reip. extra ordinem pollicetur: publica lætitia. Fit senatusconsultum, ut omnibus his publice agantur gratiæ, et æra procedant voluntariam extra ordinem professis militiam : et equiti certus æris numerus assignatur. -VIII; Præsidium Anxuri oppressum: discordia ducum rom. in castris, ad Veios positis: bellum auctum adventu Capenatium Faliscorumque castra minora oppugnantur, et neque L. Virginius, qui majoribus præest, auxilium sponte mittit M'. Sergio, ob privatum odium, neque hic opem ab inimico petit. Sergius cum multis Romam pertendit, quo et Virginius accitur. — IX; Tribuni milit. cons. pot. ante idus dec. abdicare se magistratu, et alii jam kal. oct. eum occipere jubentur.-X; Tributum, quod cum numero militum crescit, inviti conferunt, qui domi remanent, Urbemque tuentur: inde conciones seditiosæ tribunorum plebis: horum numerus comitiis expleri nequit, et cooptatione, patriciorum opibus adjuta, lex Trebonia labefactatur. —XI; Inde ira plebis et Cn. Trebonii trib. plebis: ea vertitur in Ser

« PreviousContinue »