Page images
PDF
EPUB

/

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][graphic][subsumed][merged small][subsumed][ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER QUARTUS.

BREVIARIUM.

Cap. I; Duæ rogationes promulgatæ, altera a C. Canuleio trib. ple

bis, altera a ix ejus collegis, de connubio Patrum plebisque, et de potestate populo danda, seu de plebe, seu de Patribus velit, consules faciendi. — II; Orationes consulum adversus has leges. – III -V; Canuleius pro iis disserit , simulque docet, populo romano summum esse imperium et libertatem omnibus æquam. – VI; Post multas altercationes, consentiunt Patres primum, ut rogatio illa de connubio feratùr, deinde, utxribuni militum consulari potestate promiscue ex Patribus ac plebe creentur. Tribuni mil.cons. pot. tres, omnesque patricii dragntur. — VII; Hi, vitio facti, honore mox abeunt, iisque suflicjúntur consules. Ardeatium legatis , agrum repetentibus, respondent Patres, curæ sibi fore, ne diuturna sit injuria. VIII; Censuræ initium, rei a parva origine ortæ , sed magno deinde incremento auctæ.

IX; Intestinæ Ardeatium turbæ. Plebs Volscorum, optimates Romanorum implorant auxilium. Ardea obsidetur a Volscis, et hi a Romanis circumvallantur. -X; Volsci, ab omni parte cæsi, dedito imperatore Æquo Clelio, sub jugum mittuntur, et inermes dimissi opprimuntur a Tusculanis. Triumphus M. Geganii cos. Pax domestica, auctoritate T. Quintii Capitolini v cos. servata.

- XI; Redditur Ardeatibus ager, interceptus judicio infami , nec Romanis colonis, sed Rutulis dividitur. XII; Consules creati, adversante nequidquam Potelio trib. pl. Fames et seditio. L. Minucius præfectus annonæ. - XIII; Sp. Mælius, eques præ

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

dives, frumenti facit largitiones, et regni consilia agitat. Minucius rem compertam defert ad senatum, et T. Quintius Capitolinus vi cos. dictatorem dicit L. Quintium Cincinnatum.-XIV; C. Servilius Ahala mag. eq. in jus vocat Mælium , eumque fugientem obtruncat. - XV; Dictator cædem hanc laudat in concione

populi. XVI; Diruitur domus Mælii. Minucius frumentum ejus plebi dividit, et bove aurato donatur. Filius dictatoris tribunus mil. cons. pot. creatur cum Mam. Æmilio et L. Julio. — XVII; Fidenates et Veientes deficiunt a Romanis, horumque legati jussu Lartis Tolumnii, regis Veientium , interficiuntur. Victoriam non incruentam refert L. Sergius Fidenas consul. Dictator dicitur Mam. Æmilius, et magister eq. L. Quintius Cincinnatus. Falisci Fidenatibus auxilio veniunt. XVIII; Atrox pugna. XIX; A. Cornelius Cossus , tribunus militum, Tolumnium occidit, et hostes fundit. XX; Dictator triumphat, et Cossus secunda spolia opima insert templo Jovis Feretrii : nisi ea nono demum post anno in consulatu cepit, vel tertio ab consulatu anno, quo tribunus militum cons. pot. fuit, et alteram insignem edidit pugnam equestrem. XXI; Seditiones frustra quæsitæ a Sp. Mælio trib. pl. Pestilentia, crebri terræ motus, et obsecratio. Fidenates Veientesque populabundi descendunt in agrum rom. et A. Servilius Priscus, seu Structus, dictator dicitur. -- XXII; Is Etruscos fundit non procul Nomento, et Fidenas cuniculo capit. Villa publica in campo Martio a censoribus probatur, ibique primum agitur census populi. - XXIII; Veientes et Falisci, legatis circa xu populos missis, impetrant, ut ad Voltumnæ fanum indicatur omni Etruriæ concilium; Mam. Æmilius dictator iterum dicitur. -XXIV; Negantur Veientibus auxilia. Dictator, ne nequidquam creatus sit, gloriam in pace quærit, fertque legem, ne plus, quam annua ac semestris, censura sit. Hinc censores eum movent tribu, octuplicatoque censu ærarium faciunt: quam ignominiam ipse ingenti animo fert, sed populus valde indignatur. - XXV; Pestilentia, et ædes Apollini vota. Tribuni queruntur, nondum plebeio aditum fuisse ad summum honorem, et tollendæ ambitionis causa legem promulgant, ne cui album in vestimentum addere petitionis liceat causa. - XXVI; Æquorum Volscorumque validi exercitus, lege sacrata conscripti, in Algidum conveniunt. T. Quintius Cincinnatus et C. Julius Mento consules ad alia discordes in uno adversus Patrum voluntatem conscntiunt, ne dicant dictatorem : sed tribuni pl.,

[merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »