T. Livii Patavini Historiarum libri superstites: cum deperditorum voluminum compendiis, ab antiquo scriptore confectis, Volume 2

Front Cover
Rodwell et Martin, 1819 - Rome

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 239 - ... inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.
Page 74 - Latinis popu- 10 lis conubia commerciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data. Cumanos Suessulanosque eiusdem mns condici- 1 1 onisque cuius Capuam esse placuit.
Page 329 - Minucius, convocatis militibus, " sœpe ego," inquit, " audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti obediat ; qui nec ipse consulere nec 25 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Page 269 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.
Page 355 - Intérim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta ; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca, in Foro Boario sub terra vivi demissi sunt in locum saxo conseptum, jam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
Page 4 - Livius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet — id quod omnes tum erant — suorum carminum actor, dicitur, cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu quia nihil vocis usus impediebat.
Page 4 - Stolone consulibus pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio turn post conditam urbem lectisternium fuit. Et cum vis morbi nee humanis consiliis nee ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque...
Page 167 - Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit ; civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur...
Page 6 - Horatius consul ea lege templum lovis Optimi Maximi dedicavit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est. Intermisso deinde more digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur.
Page 12 - ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. perge et nomen Romanum invictum iuvantibus diis praesta'. armant inde iuvenem aequales: pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam; armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et — quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est — linguam etiam ab inrisu exserentem producunt.

Bibliographic information