Tusculanarum disputationum libri i, ii, v |
What people are saying - Write a review
We haven't found any reviews in the usual places.
Common terms and phrases
aliquid alſo animi animo animus Anſicht Athen beachte beata beate bloß bona bonis bonum causa certe Cicero corpore corporis cuius dicere dieſe dolorem durch eius eorum esset fortuna gloria hanc huic igitur illa ille illi illud inquit ipsa ipsi ipsum iſt itaque Jahre Leben malis malum maxime melius mihi mors mortem multa multo nach natura necesse nemo neque nicht nihil nomen nulla numquam nunc omni omnibus omnino omnium Philoſophie Plato posse possit potest quaedam quidquam quis quorum quos ratio rebus rerum saepe sapiens satis Schule Schüler Seele ſei ſein ſeiner ſelbſt semper ſich ſie ſind sine sint Stoiker sumus tamen tandem tantum tibi Tode Tugend Tusc Verb videtur virtus virtute vita vitae vitam Weiſe wurde
Popular passages
Page 112 - О vitae philosophia dux ! o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum ! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti ; tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti ; tu eos inter se primo domiciliis, deinde conjugiis, tum litterarum et vocum communione junxisti ; tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti.
Page 78 - Atque, ut, in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest : sic sine doctrina animus ; ita est utraque res sine altera dehilis. Cultura autem animi philosophia est...
Page 14 - ... in bestia vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae milla sit nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum, ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
Page 76 - Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re veri simile esset, inveniri, sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio.
Page 115 - Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab iis siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur et cuneta caelestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
Page 106 - potes; nee committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit'. Itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse : 'Nihil agis, dolor ! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum.
Page 164 - Traditum est etiam Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poësin videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, efiecerit?
Page 5 - Studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versan; hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere.
Page 14 - ... quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens. cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et...
Page 21 - ... quod si omnium consensus naturae vox est, omnesque, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat, qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est...