Tusculanarum disputationum libri i, ii, v

Front Cover
G. Freytag, 1897 - 211 pages

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page 112 - О vitae philosophia dux ! o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum ! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti ; tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti ; tu eos inter se primo domiciliis, deinde conjugiis, tum litterarum et vocum communione junxisti ; tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti.
Page 78 - Atque, ut, in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest : sic sine doctrina animus ; ita est utraque res sine altera dehilis. Cultura autem animi philosophia est...
Page 14 - ... in bestia vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae milla sit nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum, ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
Page 76 - Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re veri simile esset, inveniri, sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio.
Page 115 - Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab iis siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur et cuneta caelestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
Page 106 - potes; nee committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit'. Itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse : 'Nihil agis, dolor ! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum.
Page 164 - Traditum est etiam Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poësin videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, efiecerit?
Page 5 - Studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versan; hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere.
Page 14 - ... quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens. cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et...
Page 21 - ... quod si omnium consensus naturae vox est, omnesque, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat, qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est...

Bibliographic information