Page images
PDF
EPUB

gressusque paulum, introeunti regi dextram porrexit. Submittentemque se ad pedes sustulit, nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere iussit.

8. Prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra I populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret. Cum, responsum exspectantibus cunctis, terram intuens 2 diu tacitus fleret, rursum consul: "Si iuvenis regnum ac- 3 cepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc 4 vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?" Nec interrogatus nec 5 accusatus cum responderet, "Vtcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate, inciderunt, bonum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

animum habe. Multorum regum et populorum casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed 6 prope certam fiduciam salutis praebet." Haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis "exemplum insigne cernitis" inquit "mutationis rerum humanarum. Vobis hoc praecipue dico, iuvenes. Ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum 7 sit. Is demum vir erit, cuius animum neque prospera flatu suo efferent nec adversa infringent." Consilio di8 misso, tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. Eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est qui haberi in tali fortuna poterat. Exercitus deinde in hiberna dimissus est.

I

2

9. Maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.

Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit, idemque finis incluti 3 per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. Vicesimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio, L. Manlio consulibus regnum

[blocks in formation]

accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio, A. Manlio consulibus, regnavit undecim annos.

Macedonum gens obscura admodum fama usque ad 4 Philippum, Amyntae filium, fuit. Inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Thraciae atque Illyrici amplexa. Superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus 5 Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; Arabas 6 hinc Indiamque, qua terrarum ultimos fines Rubrum mare amplectitur, peragravit. Tum maximum in terris Mace- 7 donum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt; laceratis viribus, a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

:

7. regnum nomenque: only regnum is subject of the following predicates, distractum (est) and stetit. For nomen = reputation cf. Praef. 3 and 27, 49, 4. — morte: indicating both time and cause; cf. 1, 3, 4. distractum . . . regna: ruled by the so-called Diadochi, who had been Alexander's generals. dum: see on Praef. 2.— rapiunt the Diadochi. — a summo culmine : from Alexander's time.— centum quinquaginta: from the death of Alexander, 155 years. Plin. 4, 39 haec est Macedonia, terrarum imperio potita quondam, haec Asiam transgressa, haec eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius, imperator noster, septuaginta duas urbis direptas vendidit.

369

...

[blocks in formation]

ad, of time and cause, 47, 94, 150, 349; arma, " armor," 46; "troops," 257.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »