Page images
PDF
EPUB

tandum est quin Veronensi ipsi similem habuerit formam exemplar eius.

:

(b) Inter uirtutes, ut ita dicam, codicis Oxoniensis numerandae sunt duae omissiones: ex pollia tribu candi (8. 37. 12) et quam tribunis militum (8. 31. 6): ex illa omissione non solum una causa corruptelarum loci ipsius in cdd. nostris exstantium apparet, sed etiam, praesertim cum haec altera omissio1 coniuncta sit, datur quasi clauis qua secreta quaedam reserentur antiquitatis. Dum enim quaero admonente Alberto Clark, amico doctissimo, quali forma fuerit codicum nostrorum exemplar, ecce ante oculos prodit plena luce manifesta in neutro loco est litterarum similitudo illa quam Clark op. uocat; casu simplici omissae sunt xviii litterae; tot litteras igitur uidetur cepisse una quaeque linea codicis uncialis unde uel O uel exemplar eius descriptum est; codicis autem in duabus columnis scripti (cf. e.g. cdd. illos Liuianos Puteanum, Veronensem, Fragmenta Romana ab Vatasso edita). Ex aliis eiusdem generis indiciis idem uidetur uerum de ceteris codicibus: in 9. 34. 4 haec quae fenebres leges ab M, in 10. 35. 17 clausula segniter arma capit ab MP uidetur esse omissa ex illa causa quam uocat Clark 2 the coincidence of oμ. with line-division'; idem uerum erit de clausula istinc signa canent (7. 40. 10) ab PFUPO praetermissa, et de clausulis dictatoris repente strepitus ante curiam (litt. xxxvi) ab HTDLA (8. 33. 4), fortasse etiam de longiore illa omissione tumulis .. exercitum (7. 24. 9) litterarum lxxv, linearum sc. iv, ab MHTDLA. Ergo uix dubium esse potest quin omnes codices nostri unum eundemque archetypum habuerint, et omnia fere haec cola aut iam antea ex contextu uncialis archetypi codicum nostrorum exciderint aut a pluribus descriptorum unde nostri originem habent sint omnino omissa. Eodem ferunt omissa alia in singulis 1 Sic etiam litteras xxxii, fortasse duas lineas (7. 11. 10), omittit O. 2 Descent of MSS.; cf. Havet, Manuel de critique verbale, p. 200.

formam

s nume

37.12)

ne non

nostris

altera

■quae

Onente

codia luce

quam

; tot

5 un

dicis

anos

asso

rum

ab

tur

ci

la

de

vi) is

V,

se

codicibus uel familiis codicum: e. g. quidquid ipsi fuerimus (7. 30. 18, litt. xx) ab M omissa; proelia . . . feminarum (10. 28. 4, litt. liv, i. e. lineae iii) ab PFUp; imposito Romam (9. 24. 14, litt. xxxvi, i. e. lineae ii) ab DLA.

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 44. Si igitur quae de numero litterarum in unaquaque linea iam statui uera sunt, tum uidetur ueri simile in uerbis in 10. 14. 6-10 adoriri . . . loco moueri ab PFUp omissis alteram archetypi eorum paginae columnam periisse'; constant enim ex litteris paene Dxxii, sc. xxix lineis xviii litterarum, quamquam certe non adfirmo numerum litterarum in tot lineis nusquam uariatum esse. Tamen pro certo adfirmari potest exemplar commune nostrorum codicum forma fuisse simili ac Veronensem et Puteanum et Vatassianum.

Haec de communi omnium nostrorum parente ipse statui posse conuincor: aliis curae sint de uniuscuiusque origine inquisitiones.

§ 45. Hac ratione fretus qualem formam in communi hoc exemplari loci aliquot habuerint repraesentare iam conabor et inde qualia nostri uel eorum praecursores, ut ita dicam, describenda habuerint.

(a) Locus quem primum elegi simplex est (9. 46. 7-9), sed scribae ad finem operis adpropinquantes iam satis fatigati erant:

TEMPLV

DEDICAREITAQ.EXAUCTOR

ITATESENAT’LATVMADPOP

om. FFUp et fortasse Medicei parens

[merged small][ocr errors][merged small]

VLVMESTNEQVISTEMPLŪ

ARAMVEINIVSSUSENA

TVSAVTTRIBVNORVM

1 Paginam exemplaris, ut iam pridem cognoui, amisit Put. ad 27. 2. II; sed paginam linearum numero plurium; nam hic omissae sunt litterae Mcxx i.e. xxxi (uel xxx) lineae, duae columnae. Etiam parenti Spirensis lineae xviii litterarum erant. Iam eidem rei studium dat non infeliciter Otto Rossbach (Berl. Phil. Woch., Oct. 1916).

141.34

xvii

b

[blocks in formation]

(b) At maioris momenti est alterius loci instauratio quem temptaui; nam in 8. 31. 5-9 nemo editione Zingerleiana usus quantum ulcus decenter coopertum subteriaceat ipse discernere potest; re uera incedit per ignes cineri doloso suppositos. Si oculis repraesentamus imaginem inferioris partis paginae in archetypo quo usi sunt nostri, intellectu facilius erit qualem in modum corruptela euenerit :

[blocks in formation]

(uoces dominantem etc. şecutas esse conicio in proxima columna uel pagina.)

uoces tunc uictori minetur neque illum mag. equitum ab archetypi scriptore praetermissae sunt et ad imam paginam postea in eum modum, ut equidem conicio, additae sunt. Has autem uoces interpretati sunt aliter alii scribae nostri uel eorum quos uocamus praecursores:

(i). recte omnia restituit O, uir perspicax; idem tamen casu quodam naturali uictus, postquam uocem extinxisset descripserat pergit iterum excipere tunc uictori (uictorem) tamquam lineae iuxta adstantis partem:

(ii). recte quoque restituerunt HTDLA uoces minetur equitum, uoces tamen tunc uictori (uictorem) tamquam lineae praecedentis parte reliquerunt :

...

(iii). uoces tunc uictori (uictorem) cum linea uelut in capto exercitu coniunctas in locum suum ut credebant reposuerunt MPFUp:

(iv). uoces minetur. . . equitum post extinxisset descripsit M, prorsus neglexerunt PFUp.

(v) Manet una difficultas; scribae sine dubio incerti fuerunt; in primo loco (post equitum) scribit O tunc uictori; sed in secundo (i. e. post extinxisset) tunc uictorem MPFOHT; tunc inuicto rem Up; tum uictory DLA; tunc uictore Lov. 2 ; ut putare liceat litteras ori male scriptas esse uel cum uoce uelut implicatas.

(c) His igitur exemplis freti confidenter ausi sumus ad 9. 5. 10 lectionem Gelenianam iterum in textum reponentes Liuio ascribere tamquam ex duabus lineis constantem :

arma nequiquam uires nequiquam

Hic breuissimae quidem lineae uidentur nisi meminerimus litteras unciales N v M spatium unamquamque sibi duarum fere litterarum postulare (qua de causa uocem sibi cum Alschefskio non iterauimus); harum linearum alteram con

[blocks in formation]

seruauit in margine M, utramque ut uidetur in codice suo inuenit Gelenius.1

(d) Eadem quoque ratione usi quinque lineas partim ab grammaticis Donato et Probo citatas recte Liuio ad 9. 40. 3

[blocks in formation]

§ 46. Postremo hanc regulam nostris emendationibus iam antea in hoc tomo excogitatis cum adhibuissem, e.g. in conspectum omnium (8. 18. 9) ubi ordinem lineae unius mutare ausi eramus; ordo... habebat (8. 8. 4) ubi tribus lineis mutatis medelam loci iam reppererat Conway; 9. 19. 4 ubi lineam unam Ausones Hernicosq. addendam uelimus ; sic quoque 4. 2. 4 (10), ubi sententias iam transtuleramus, cum nos repperissem octo lineas ab altero loco in alterum mouisse; tantam inde confirmationem accepimus ut in audacia nostra duremus.

Hanc rationem ad locos nonnullos decadis tertiae iam adplicaui.

§ 47. Inter alia indicia (cf. signum ambiguum § 33 (c)) quibus glossemata detegi uel suspiciones confirmari possint, numeranda est formae in codicibus uariatio quae

1 Iam in marginem nostrorum exemplaris hae uoces uidentur excidisse; huius exemplaris scriba alio usus erat pauciores fortasse in unaquaque linea litteras habente; cf. Clark, Descent of Manuscripts, e.g. p. 124.

« PreviousContinue »