Page images
PDF
EPUB

BIBLIOTHECA OXONIENSIS

DOM MINA
INVSI TIO
ILLVIMEA

OXONII

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

LONDINI ET NOVI EBORACI

APUD HUMPHREDUM MILFORD

Copyright 1919 by
Oxford University Press American Branch

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

IN VNIVERSITATE LONDINIENSI LITTERARVM CLASSICARVM PROFESSOR

COLLEGII REGIS LONDINIENSIS SOCIVS
COLLEGII PEMBROCHIAE OXONIENSIS OLIM SCHOLARIS

ET

ROBERTVS SEYMOUR CONWAY

IN VNIVERSITATE MANCUNIENSI HVMANITATIS PROFESSOR HVLMEIANVS
COLLEGII DE GONVILLIO ET CAIO CANTABRIGIAE OLIM SOCIVS

ACADEMIAE BRITANNICAE SOCIVS

TOMVS II. LIBRI VI-X

OXONII

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

түр.

MDCCCC XIX

OXONII Excudebat Fridericus Hall Typographus academicus

14.94

PRAEFATIO EDITORIS

§ 35. Vix necessarium uidebatur hic iterum commemorare quae primo in tomo diximus. Volebam tamen te admonere, lector beneuole, hic primum uel in lucem uel etiam in contextum ipsum Liuianum productas esse lectiones non modo codicum Floriacensis, Bambergensis, Oxoniensis, Einsiedlensis, Dominicani, Agennensis; sed etiam codicis Thuanei, cuius sunt hi quinque libri quasi proprii (cf. SS 22 et 36 (1)), nunc demum rationem in lectionibus constituendis habitam esse : praeterea lectiones codicum Medicei, Parisiensis, Harleiani, Leidensis a nobis stabilitas. His addendae sunt lectiones diu neglectae codicum Gelenianorum, de quibus in $ 42 pauca disseram ; in bis citandis, ne in errorem per Geleni incertam dictionem caderemus, uisum est ipsissimis eius uerbis uti (e. g. antiquior lectio, sincera lectio); nec iam, ut in citando Beato Rhenano, ex editione Drakenborchiana, sed meo ex exemplo editionis Frobenianae 1535, cuius editores erant Rhenanus et Gelenius ; et ubi. cumque nihil nisi. uoces 'ed. Frob. 1535' scripserimus, uelimus cognoscas lectionem ibi citatam tum primum quoad sciamus in illa editione prelo uolgatam apparuisse, sed utrum ex Geleni codicibus necne deriuala sit nos ncscire.

§ 36. Pauca de nostris codicibus si referimus uel priori praefationis parti adiungimus, fortasse . tibi usui erunt. Ex toto codicum nostrorum numero soli MPDLAR ad finem huius Decadis cursum tenent incolumes et integri :

(a) codicis Veronensis nihil post uoces Latinorum Herni 6. 7. I exstat;

[ocr errors]
« PreviousContinue »