Page images
PDF
EPUB

Si possem, veluti magnus Horatius,
Mutari niveum nunc ego in alitem,
Et sic dulcisono suavia gutture
Per nubes volitans promere carmina:
Custodem populi Te Placidum pii
In terrae canerem finibus ultimis,
Et caeli eveherem sidera ad aurea.

At tentare humilem grandia sors vetat!

* Od. Lib. II. 20.

(Nec raro haec placidis caelicolis placent,) Parva haec accipias, Optime Principum. Olim me puerum, me iuvenem Tua (Testes Porta mihi, olaraque Lipsia,) Nutrivit duo per lustra benignitas.

Nunc nunc mente pia, quod licet, in sacris, Princeps Alme, Tibi, thura focis cremo.

PRAEFATIO.

Quamvis in Horatio explicando et a librariorum peccatis purgando tantum unaquaque aetate positum est studium, ut vix a novis interpretibus dici et conferri aliquid posse putes, quod non dictum et collatum sit prius, nec librariorum vitium aliquod in Horatii textu, quem vocant, indagari et tolli posse credas, quod non indagatum et sublatum iam sit ab aliis; tamen nostra quoque aetate extitere Viri docti, qui novam lucem Horatio affunderent, nec, qui nova et meliora afferant, posthac deerunt. Scilicet alius hanc, alius aliam in edendo Horatio rationem secutus est; alius, ut Lambinus, Torrentius, Sanado

nus cett. omnem paene in poetae sententiis uberius exponendis, illustrandis, cum similibus veterum scriptorum locis componendis vel ex historia dilucidius explanandis collocavit operam; alius, ut Bentleius, Cuningamius, Wakefieldius cett. unice in poeta ad artem criticam exigendo versatus est; alius, ut fere Gesnerus, utrumque ita coniunxit, ut nec textui ad normam criticam examinando, nec sententiis impeditioribus expediendis deesset. Quam quidem rationem posteriorem, haud dubie utilissimam, dextre quoque in editis odarum libris iniit Iani, nuperrime autem in communem Horatii lectorum gratiam Vir Eruditissimus, Mitscherlichius. Sed cum Iani Editio Odas tantum in duobus tomis complectatur, ea autem, in qua profliganda cummaxime occupatur vetus meus sodalis et amicus Mitscherlichius, ad tam splendidum opus excrescat, ut paucis ad illud sibi comparandum res suppetere videatur; desideratur adhuc, quae plurium lectorum rationibus accommodata sit, editio. Cum igitur ante tres annos Vir Honestissimus, bibliopola Lipsiensis, Caspar Fritschius, ut satisfaceret eiusmodi editionis desiderio, Gesneri editionem

« PreviousContinue »