Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

et alia quædam Officia Ec-
clesiastica ritè peragendi, in

Missione Anglicana ;
Ex Rituali Romano, jussu Pauli quinti

edito titractus: Nonnullis adjectis ex antiquo Rituali Anglicano.

De Sacramentorum adorinistratione in

genere. /Nadministrandis Sacramentis caveat

Sacerdos nie ritus ab Ecclesià præscriptos, prætermittere, vel in alios mutare, præsumat: memor illius canonis sacrosanctæ Tridentince synodi, (Sess. 7. Can. 13.) Si quis dixerit receptos 'et approbatos ecclesiáe Catholicæ ritus, in solemni sacramentorum adininistratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccacato a ministris pro libitu omitti, aut in novus alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse, anathema sit.

Cum autem in ecclesià Dei nihil sanctius aut utillus, nihilque excellentius aut mugis divinun habeatur quum

eo.

sacramenta ad humani generis salutem à Christo Domino institutu ; parochus, vel quivis alius Sacerdos, ad quem rum administratio pertinet, meminisse in primis debet, se sancta tractare.Quamobrem illud perpetuo curabit ut integrè, castè pièque vitam agat--ne impurè et indignè Christi sacramenta administrans, in æternæ mortis reutum incurrat. Sacerdos ergo si fuerit peccati mortalis sibi conscius (quod absit) ad sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi priùs corde pæniteat : sed si habeat copiam confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri.

Quacumque diei ac noctis horà ad sacramenta ministranda vocabitur, nullam officio suo præstando (præsertim si necessitas urgeat) moram interponat. Ac propterea populum sæpè, prout sese offeret occasio, præmonebit, ut cum sacro ministerio opus fuerit, se quam primùm advocet, nulla temporis, aut cujuscumque incommodi habitá rutione.

Ipse rerò antequam ad hujusmodi administrationem accedat, paululùm, si opportunitas dabitur, orationi, et sacrie rei quam acțurus est, meditationi. vacabit, atque ordinem minist randi et cæremonias pro temporis spatio previdebit, et perleget.

In omni sacramentorum administratione stolá saltem indutus sit; nisi in sacrumento penitentiæ miniştrando, occasio, vel logus interdum aliter suu, deat. Curabit etium. ut sacra supeller, vestes, ornamentu, liteamina et vusa ministerii, integra, nitidaque sint et munda.

In sacramentorum administratione, eorum virtutem, usum, ac utilitatem, et cæremoniarum significationes, ut Concilium Tridentinum. præcipit, er Sanctorum Patrum et Catechismi Ro. mani doctrina, ubi commodè fieri pote. rit, diligenter explicabit. Dùm autem sacramentum aliquod ministrat, singula verba quæ ad illius formam et ministerium pertinent, attentè, distinç. et piè, atque clará voce pronuntiabit

nec memoriæ, quæ plerumque labitur, facilè confidet; sed omnia recitabit.ex libro.

Illud porrò diligenter caveat, ne in sacramentorum administratione aliquid, quávis de causå, vel occasione, directè vel indirectè exigat aut petat; sed ea gratis ministret, et ab omni simoniæ atque avaritiæ suspicione ntdumi crimine longissimè absit. Si quid verò nomine eleemosynæ aut devotionis studio, peracto jam sacramento, spontè à fidelibus offeratur, id licitè pro consuetudine locorum accipcre poterit, nisi aliter Episcop, videatur.

De Sacramento Baptismi. AQUA in Baptismo adhibenda debet

esse eo anno benedicta in Sabbato sancto Paschæ, vel in Sabbato Pentecostes : quæ si defecerit, purochus aliam aquam pro baptismo benedicat, er formulá que infra præscribitur. Si aqua

benedicta tam imminuta sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest, in minori tumen quantitate.

Si aqua gelu concreterit, curetur ut liquefiat.-Si liquida, sed tam frigida inveniatur, ut periculum sit ne tenello infanti noceat, nodicè calefiat, vel aqua baptismali admisceatur paululum uquæ naturalis non benedictae sed calefactæ.

Baptismus licet fieri possitaut per infusionem aquæ; aut per inmersionen,

« PreviousContinue »