Page images
PDF
EPUB

ditarum aliquantum pecuniæ redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem novam in 5 hiberna Hannibalem concessisse, quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quæ si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Tib. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missî sint, et qui in suo magi- 106 stratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Tib. Sempronius consules fuerunt, non cœptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna 15 ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Tib. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

20

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul mæror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque 25 de summa rerum cepit, velut si jam ad portas hostis esset, ut, tot uno tempore motibus animi turbati, trepidarent magis quam consulerent. Nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Cor- 30 sosque et Istros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum; Pœnum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo assuetum, recentem ab 35 excidio opulentissimæ urbis Iberum transire, trahere secum tot excitos Hispanorum populos, conciturum avidas

semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro manibus Romanis esse.

20

XVII. Nominatæ jam antea consulibus provinciæ erant, tum sortiri jussi; Cornelio Hispania, Sempronio Africa 5 cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretæ legiones, et socium quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quattuor et viginti peditum Romanorum millia sunt scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta millia peditum, quattuor millia et quadringenti equi10 tes naves ducentæ viginti quinqueremes, celoces viginti deducti. Latum inde ad populum, vellent juberent populo Carthaginiensi bellum indici; ejusque belli causa supplicatio per urbem habita, atque adorati dii, ut bene act feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus jussisset. 15 Inter consules ita copia divisa: Sempronio datæ legiones duæ-ea quaterna millia erant peditum et treceni equites -et sociorum sexdecim millia peditum, equites mille octingenti, naves longæ centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Tib. Sem20 pronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Ponum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum haud invalido præsidio in Galliam mittebatur. Navium maxime Cornelio numerus deminutus: sexaginta 25 quinqueremes datæ neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant-et duæ Romanæ legiones cum suo justo equitatu et quattuordecim millibus sociorum peditum, equitibus mille sexcentis. Duas legiones Romanas et decem millia sociorum peditum, mille 30 equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.

XVIII. His ita comparatis, ut omnia justa ante bellum fierent, legatos majores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Æmilium, C. Licinium, Q. Bæbium, in Africam mittunt ad 35 percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, et si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum,

66

ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, quum senatus datus esset, et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatun erat, percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus præceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, quum Har nibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnanter deposcebatis: ceterum hæc legatio verbis adhuc lenior est, re asperior: tunc enim Hannibal et insimulabatur e deposcebatur, nunc ab nobis et confessio culpæ exprim tur, et, ut a confessis, res extemplo repetuntur. Eg autem non, privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quærendum censeam, sed utrum jure an injuria. Nostra enim hæc quæstio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per fœdus fieri. Itaqu 15 quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid su sponte imperatores faciant, nobis vobiscum fœdus est a C. Lutatio consule ictum, in quo quum caveretur utrorumqu sociis, nihil de Saguntinis, necdum enim erant socii vestri. cautum est. At enim eo fœdere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini exciniuntur Adversus cued ogs nibil dicturus sum, nisi quod a vobis didici; vos enin que a C. Lasius ne' pomo obiscum fœdos teit, qui. Leque quctorRDE ne pop i jussu jetum erso nogastis you tensti; que airid de integro feda, publico en dio istum est. Si vos non tenent tædera ve stra vist es auctori are aut jussu 800 leta, ne nos qui dem Hasdrubalis fœdus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Iberi mentionen facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando 20 pariat. Tum Romanus, sinu ex toga facto, “hic,” inquit, "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet sumite." Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, subclamatum est. Et quum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responde >> runt, et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.

[ocr errors]

XIX. Hæc directa percunctatio ac denuntiatio bell

magis ex dignitate populi Romani visa est, quam de fœderum jure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa. Nam si verborum disceptationis res esset, quid fœdus Hasdrubalis cum Lutatii priore fædere, quod muta5 tum est, comparandum erat, quum in Lutatii fœdere diserte additum esset, ita id ratum fore, si populus censuisset: in Hasdrubalis fœdere nec exceptum tale quidquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit fœdus, ut ne mortuo quidem auctore quidquam mutaretur? Quam10 quam, et si priore fœdere staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exceptis: nam neque additum erat "iis qui tunc essent," nec ne qui postea assumerentur;" et quum assumere novos liceret socios, quis æquum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam re15 cipi, aut receptos in fidem non defendi? Tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem, aut sua sponte desciscentes reciperentur.

66

66

Legati Romani ab Carthagine, sicuti iis Romæ imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent civitates, ut in societa20 tem pellicerent aut averterent a Pœnis, trajecerunt. Ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia tædebat imperii Punici, multos trans Iberum populos ad cupidinem novæ fortunæ erexerunt. Inde est ventum ad Volcianos, quorum celebre per Hispaniam respon25 sum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: quæ verecundia est, Romani, postulare vos uti vestram Carthaginiensium amicitiæ præponamus, quum, qui id fecerunt, Saguntinos crudelius, quam Poenus hostis prodidit, vos 30 socii prodideritis? Ibi quæratis socios censeo, ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis populis, sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinæ erunt, ne quis fidei Romanæ aut societati confidat." Inde extemplo abire finibus Volcianorum jussi ab nullo deinde concilio Hispa35 niæ benigniora verba tulere. Ita nequidquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.

XX. In iis nova terribilisque species visa est, quod

armati, ita mos gentis erat, in concilium venerunt. Quum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent, ne Pœno bellum Italiæ inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus 5 majoribusque natu juventus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio visa est, censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos objicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum 10 esse neque. Carthaginiensium injuriam, ob quæ aut pro Romanis aut adversus Ponos sumant arma; contra ea audire sese, gentis suæ homines agro finibusque Italiæ pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis 15 dicta auditaque, nec hospitale quidquam pacatumve satis prius auditum quam Massiliam venere. Ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita, præoccupatos jam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore, adeo ferocia atque indomita 20 ingenia esse, ni subinde auro, cujus avidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis Hispaniæ et Galliæ populis, legati Romam redeunt, haud ita multo post quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem in expectatione belli erectam invenerunt, satis 25 constante fama, jam Iberum Ponos transmisisse.

XXI. Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem novam in hiberna concesserat, ibique auditis, quæ Romæ quæque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis 30 prædæ, nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat. "Credo ego vos," inquit, "socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniæ populis, aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse, aut in alias terras transferendum bellum; ita enim hæ gentes non 35 pacis solum sed etiam victoriæ bonis florebunt, si ex aliis gentibus prædam et gloriam quæremus. Itaque quum

« PreviousContinue »