Page images
PDF
EPUB

5

ribus tenus, aucta nocturno imbri-tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et, procedente jam die, fame etiam deficere.

LV. Hannibalis interim miles, ignibus ante tentoria factis, oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso, et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit. Baleares locat ante signa, levem 10 armaturam, octo ferme millia hominum; dein graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat. In cornibus circumfudit decem millia equitum, et ab cornibus in utramque partem divisos elephantos statuit. Consul effusos sequentes equites, quum ab resistentibus subito 15 Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato, revocatos circumdedit peditibus. Duodeviginti millia Romani erant, socium nominis Latini viginti; auxilia præterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens. His copiis concursum est. Prolium a Balearibus ortum W 20 est; quibus quum majore robore legiones obsisterent, deductæ propere in cornua leves armaturæ sunt, quæ res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgeretur: nam quum vix jam per se resisterent decem millibus equitum quattuor millia, et fessi integris plerisque, obruti sunt 25 insuper velut nube jaculorum a Balearibus conjecta; ad hoc elephanti, eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo, sed odore insolito territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentes Pœnus paulo ante curatis cor30 poribus in prælium attulerat; contra jejuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum; sed et Baleares pulso equite jaculabantur in latera, et elephanti jam in mediam peditum aciem sese tulerant, et 35 Mago Numidæque, simul latebras eorum improvida præterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis

mansit aliquamdiu immota acies, maxime præter spem omnium adversus elephantos; eos velites ad id ipsum locati verrutis conjectis et avertere, et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute vulnera accipiunt, fodiebant. +

LVI. Trepidantesque et prope jam in suos consternatos 5 media acie in extremam, ad sinistrum cornu, adversus Gallos auxiliares agi jussit Hannibal; ii extemplo haud dubiam fecere fugam, quo novus terror additus Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt. Itaque quum jam in orbem pugnarent, decem millia ferme hominum, quum alia evadere 10 nequissent, media Afrorum acie, quæ Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti cæde hostium perrupere; et quum neque in castra reditus esset flumine interclusis, neque præ imbri satis decernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes 15 partes eruptiones facta; et qui flumen petiere, aut gurgi-, tibus absumpti sunt, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi; qui passim per agros fuga sparsi erant, vestigia cedentis sequentes agminis, Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flu- 20 men fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et jumenta et elephantos prope omnes absumpsit. Finis insequendi hostis Pœnis flumen Trebia fuit; et ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix lætitiam victoriæ senti- 25 rent; itaque nocte insequenti, quum præsidium castrorum, et quod reliquum ex magna parte militum erat, ratibus Trebiam trajicerent, aut nihil sensere, obstrepente pluvia, aut, quia jam moveri nequibant præ lassitudine ac vulneribus, sentire sese dissimularunt ; quietisque Pœnis, tacito 30 agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado trajectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

LVII. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut jam ad urbem Romanam crederent infestis signis ho- 35 stem venturum, nec quidquam spei aut auxilii esse, quo portis mœnibusque vim arcerent; uno consule ad Ticinum

[ocr errors]

victo, altero ex Sicilia revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis-quos alios duces, quas alias legiones esse, quæ arcessantur? Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad 5 prædandum hostium equites, audacia magis quam consilio aut spe fallendi,resistendive, si non falleret, transgressus. Id quod unum maxime in præsentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit; creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius.AN S

10 Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, vagantibus passim Numidis equitibus et, quæque iis impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque ;, omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit, et opere 15 magno munitum et valido firmatum præsidio ;, ejus castelli expugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, quum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus, non fefellit vigiles; tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiæ quoque audire20 tur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat, jussis

quadrato agmine legionibus sequi. Equestre interim prœlium commissum, in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus injecto defensum egregie præsidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta, et vix25 dum satis percurato vulnere, ad Victumvias oppugnandas ire pergit. Id emporium Romanis Gallico bello fuerat munitum; inde locum frequentaverant accolæ mixti undique ex finitimis populis; et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. Hujus generis multitudo, 30 fama impigre defensi ad Placentiam præsidii accensa, armis arreptis obviam Hannibali procedit. (Magis agmina quam acies in via concurrerunt; et, quum ex altera parte nihil præter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles fidens, ad triginta quinque millia homi35 num a paucis fusa. Postero die, deditione facta, præsidium intra monia accepere; jussique arma tradere quum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tam

quam vi captam urbem diriperent; neque ulla, quæ in tali re memorabilis scribentibus videri solet, prætermissa clades est; adeo omnis libidinis crudelitatisque et inhumanæ superbiæ editum in miseros exemplum est. Hæ fuere

hibernæ expeditiones Hannibalis.

5

LVIII. Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est, et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adjuncturus. Transeuntem Apenninum adeo atrox 10 adorta tempestas est, ut Alpium prope fœditatem superaverit. Vento mixtus imber quum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vertice intorti affligebantur, constitere; dein, quum jam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi 15 parumper consedere. Tum vero ingenti sono calum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, quum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprehensi erant, loco castra ponere necessarium visum 20 est. Id vero laboris velut de integro initium fuit; nam nec explicare quidquam nec statuere poterant, nec quod statutum esset manebat, omnia perscindente vento et rapiente. Et mox aqua levata vento, quum super gelida montium juga concreta esset, tantum nivosæ grandinis dejecit, 25 ut, omnibus omissis, procumberent homines, tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage quum se quisque extollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torrentibus rigore nervis vix flectere artus poterant; 30 deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos, et raris locis ignis fieri est cœptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco velut obsessi mansere; multi homines, multa jumenta, elephanti quoque ex iis, qui prælio ad Trebiam facto superfuerant, septem 35 absumpti.

LIX. Digressus Apennino retro ad Placentiam castra

movit, et ad decem millia progressus consedit; postero die duodecim millia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit. Nec Sempronius consul-jam enim redierat ab Roma-detractavit certamen; atque eo die tria 5 millia passuum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus animis, vario eventu, pugnatum est. Primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal, paucis propu10 gnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare jubet. Jam nona ferme diei hora erat, quum Romanus, nequidquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi 15 Hannibal accepit, laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra lævaque emissis in hostem, ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla ea et utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivis20 set; nox accensum ingentibus animis prælium diremit. Itaque acrior concursus fuit quam cædes; et sicut æquata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. Ab neutra parte sexcentis plus peditibus, et dimidium ejus equitum cecidit; sed major Romanis quam pro numero jactura 25 fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et præfecti sociorum tres sunt interfecti. Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quæstores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, 30 cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

LX. Dum hæc in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus, quum ab ostio 35 Rhodani profectus Pyrenæosque montes circumvectus Emporiis appulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis, omnem oram usque ad Iberum flumen, partim

« PreviousContinue »