Page images
PDF
EPUB

renovandis societatibus partim novis instituendis, Romanæ ditionis fecit. Inde conciliata clementiæ fama non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores jam gentes valuit; nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum parata est, validæque 5 aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptæ sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus præsidium; itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. Nec Romano differen- 10dum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit; sex millia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum; nam et castra 15 expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Scissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. Ceterum præda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum; castra militem ditavere, non ejus modo exercitus qui victus erat, sed et 20 ejus, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis.

LXI. Priusquam certa hujus cladis fama accideret, transgressus Iberum Hasdrubal cum octo millibus peditum, 25 mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Scissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios, vagos palantesque per agros, quod ferme fit, ut secundæ res negligentiam 30 creent, equite passim dimisso cum magna cæde, majore fuga ad naves compellit. Nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Iberum sese recepit. Et Scipio, raptim ad famam novorum hostium agmine acto, quum in paucos præfectos navium animad- 35 vertisset, præsidio Tarracone modico relicto, Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo, Hasdrubal aderat ;

et, Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipsorum juventute, agros fidelium Romanis sociorum vastat; excito deinde Scipione hibernis, hostico cis Iberum rursus cedit agro. Scipio, 5 relictam ab auctore, defectionis Ilergetum gentem quum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Atanagrum, urbem, quæ caput ejus populi erat, circumsedit, intraque dies paucos, pluribus quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes, pecunia etiam multatos, in jus ditionemque recepit. 10 Inde in Ausetanos prope Iberum, socios et ipsos Pœnorum, procedit, atque, urbe eorum obsessa, (Lacetanos, auxilium finitimis ferentes nocte, haud procul jam urbe, quum intrare vellent, excepit insidiis; cæsa ad duodecim millia, exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffu15 gere. Nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur; triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta jacuit; adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola, ignibus aliquoties conjectis, ab hoste etiam tutamentum 20 fuerit. Postremo, quum Amusicus, princeps eorum, ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.

LXII. Romæ ac circa urbem multa ea hieme prodigia facta, aut, quod evenire solet, motis semel in religionem 25 animis, multa nuntiata et temere credita sunt; in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse; et foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse, atque inde tumultu habitatorum territum sese dejecisse; et navium speciem de cælo afful30 sisse; et ædem Spei, quæ est in foro olitorio, fulmine ictam; et Lanuvii hastam se commovisse, et corvum in ædem Junonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse; et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos, nec cum ullo congressos; et 35 in Piceno lapidibus pluvisse; et Care sortes extenuatas; et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum ab-, stulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemviri jussi ;

всё quod autem lapidibus pluvisset in Piceno,/novemdiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Jam primum omnium urbs lustratá, est, hostiæque majores, quibus editum est, diis cæsæ, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium ad Junonis 5 portatum est; et signum æneum matronæ Junoni in Aventino dedicaverunt; et lectisternium Cære, ubi sortes attenuatæ erant, imperatum; et supplicatio Fortunæ in Algido; Romæ quoque et lectisternium Juventati et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo popu- 10 lo circa omnia pulvinaria indicta; et Genio majores hostia cæsæ quinque; et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere jussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

15

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui eæ legiones, quæ Placentiæ hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Huic in provincia consulatum inire consilium erat, memori veterum 20 certaminum cum patribus, quæ tribunus plebis et quæ postea consul, prius de consulatu qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat; invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum, atque, uno patrum adjuvante C. Flaminio, tulerat, 25 ne quis senator cuive senator pater fuisset, maritimam navem, quæ plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quæstus omnis patribus indecorus visus. Res, per summam contentionem acta, invidiam apud nobilitatem sua- 30 sori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis, Latinarumque feriarum mora et consularibus, aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere, privatus clam in provinciam abiit. Ea res ubi palam facta est, 35 novam insuper iram infestis jam ante patribus movit; non cum senatu modo, sed jam cum diis immortalibus C. Fla

7

minium bellum gerere; consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non paruisse, nunc conscientia, spretorum et Capitolium et sollem nem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magi5 stratus Jovis optimi maximi templum adiret ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque; ne Latinas indiceret, Jovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret; ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatis inde cum lictoribus in provin10 ciam iret; lixa modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset; magis pro majestate videlicet imperii Arimini quam Romæ magistratum initurum, et in diversorio hospitali quam apud penates suos prætextam sumptuRevocandum universi retrahendumque censuerunt, et cogendum omnibus prius præsentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem-legatos enim mitti placuit-Q. Terentius et M. Antistius, profecti, nihilo magis eum moverunt, 20 quam priore consulatu litteræ moverant ab senatu missæ: paucos post dies magistratum iniit, immolantique, ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese quum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam major apud ignaros, quid trepidaretur, et concursa25 tio fuit; id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prætore acceptis, in Etruriam per Apennini tramites exercitus duci est cœptus.

15 rum.

30

35

LIBER VICESIMUS SECUNDUS.

I. JAM ver appetebat, quum Hannibal ex hibernis movit, et nequidquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos prædæ populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent 5 agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis viderent, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque sæpe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate qua consenserant consensum indicantium, servatus erat, et mu- 10 tando nunc vestem nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ idibus Martiis magistratum iniit. Ibi quum de republica retulis- 15 set, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere:-quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncu- 20 patis secum ferre; nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata; in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipio- 25 nem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam

« PreviousContinue »