Page images
PDF
EPUB

num inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentinum exissent; postquam audierit, mul5 titudinem Trojanos esse, ducem Æneam, filium Anchisæ et Veneris, cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbis locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœdus 10 ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam ; Eneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Æneæ in matrimonium data. Ea utique res Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris : 15 oppidum condunt; Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum 20 Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit; victi Rutuli, victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque, 25 regem eorum, confugiunt ; qui, Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversus tanti belli terrorem ut 30 animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem jure solum, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Æneam cessere; fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum 35 Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui

implesset, tamen, quum manibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Eneæ etiam ultimum mortalium operum fuit. Situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicum fluvium; Jovem indigetem appellant.

5

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat: tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit: tantisper tutela muliebri-tanta indoles in Lavinia erat-res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam quis enim rem tam veterem pro 10 certo affirmet? hiccine fuerit Ascanitis, an major quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre. genitus-certe natum Ænea constat- 15 abundante Lavinii multitudine, florentem jam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercæ reliquit ; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam deductam coloniam triginta 20 ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arra aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis 25 Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus; is Æneam Silvium creat, is deinde Latinum Silvium; ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati; mansit Silviis postea omnibus cognomen, 30 qui Albæ regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui, in trajecto Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, 35 regnat; Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit; is, sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanæ

est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris aut verecundia 5 ætatis; pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus; stirpem fratris virilem interemit, fratris filiæ Rex Silvia per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, 10 maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii, nec homines, aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia 15 vindicant; sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat; ita, 20 velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est-Romularem vocatam ferunt,-pueros exponunt. Vastæ tum in his locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem, ex mon25 tibus qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas infantibus adeo mitem præbuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt; ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos datos. Sunt, qui Larentiam, vul30 gato corpore, lupam inter pastores vocatam putent inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, cum primum adolevit ætas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare saltus; hinc, robore corporibus animisque sumpto jam non feras tantum sub35 sistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere; et cum his, crescente in dies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum; ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi ju- 5 venes, Lycæum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent: quem Romani deinde vocaverunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum sollemne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse, 10 ultro accusantes. Crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta juvenum manu hostilem in modum prædas agere. Sic ad supplicium Numitori Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et 15 expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem aut per necessitatem, aperire noluerat. Necessitas prior venit; ita, metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia 20 Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo 25 juvenum nec enim erat ad apertam vim par-sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus; ita regem obtruncant.

VI. Numitor inter primum tumultum hostes invasisse 30 urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocasset, postquam juvenes perpetrata cæde pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelus in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, 35 cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum

avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit. Ita Numitori Albana re permissa, Romulum Remumque cupido cepit, in his locis, ubi expositi, ubique educati erant, 5 urbis condendæ. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium, præ ea urbe, quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde 10 fœdum certamen coortum a satis miti principio; quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum, ad inau15 gurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, jamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo sese ostendisset, utrumque regem sua multitudo

1.

A. C. 751.

consalutaverat; tempore illi præcepto, at hi numero 20 U. c. avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, quum verbis quoque in25 crepitans adjecisset, "sic deinde, quicumque alius transiliet monia mea," interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit; sacra diis aliis Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Evandro 30 instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi quum eum 35 cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet, quia, si agendo

« PreviousContinue »