Page images
PDF
EPUB

est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus

tamen vis potuit, quam voluntas patris aut verecundia 5 ætatis; pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus;

stirpem fratris virilem interemit, fratris filiæ Reæ Silviä per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, 10 maximique secundum deorum opes imperii principium.

Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii,

nec homines, aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia 15 vindicant; sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in

profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; et, posse quamvis

languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat; ita, 20 velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc

ficus Ruminalis est-Romularem vocatam ferunt,-pueros exponunt. Vastæ tum in his locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri,

tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem, ex mon25 tibus qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse;

eam submissas infantibus adeo mitem præbuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt; ab eo ad stabula La

rentiæ uxori educandos datos. Sunt, qui Larentiam, vul30 gato corpore, lupam inter pastores vocatam putent: inde

locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, cum primum adolevit ætas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare saltus; hinc, robore

corporibus animisque sumpto jam non feras tantum sub35 sistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere,

pastoribusque rapta dividere; et cum his, crescente in dies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum ; ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi ju- 5 venes, Lycæum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent: quem Romani deinde vocaverunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum sollemne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse, 10 ultro accusantes. Crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta juvenum manu hostilem in modum prædas agere. Sic ad supplicium Numitori Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et 15 expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem aut per necessitatem, aperire noluerat. Necessitas prior venit; ita, metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia 20 Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo 25 juvenum,nec enim erat ad apertam vim par-sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus; ita regem obtruncant.

VI. Numitor inter primum tumultum hostes invasisse 30 urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocasset, postquam juvenes perpetrata cæde pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelus in se fratris,

originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, 35 cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit.

Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum

[ocr errors]

avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit. Ita Numitori Albana re permissa, Romulum Remumque cu

pido cepit, in his locis, ubi expositi, ubique educati erant, x 5 urbis condendæ. Et supererat multitudo Albanorum La

tinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium, præ ea urbe, quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his

cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde 10 fædum certamen coortum a satis miti principio; quoniam

gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutela ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio

regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum, ad inau15 gurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, jamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo sese ostendisset, utrumque regem sua multitudo

consalutaverat; tempore illi præcepto, at hi numero 20 u. c. avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione U.

1. congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur; A. c. ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama 751. est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, quum verbis

quoque

in25 crepitans adjecisset,“ sic deinde, quicumque alius transiliet

mænia mea,” interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit; sacra diis aliis Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Evandro 30 instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone inter

empto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo lato reficeret

boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi quum eum 35 cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola

ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet, quia, si agendo

[ocr errors]

armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, 5 pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum 10 ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem quum ad speluncam vadentem Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava, fidem pastorum nequidquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, t auctoritate magis quam imperio regebat loca; venerabilis 15 vir miraculo litterarum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fatiloquam ante Sibyllæ in Italiam adventum mirata ex gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum trepidantium circa advenam manifesta reum cædis excitus, 20 postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit, “Jove nate, Hercules, salve," inquit; "te mihi mater, veridica interpres deům, aucturum 25

; cælestium numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat." Dextra Hercules data, accipere se omen impleturumque fata, ara condita ac dicata, ait. Ibidum primum bove eximia capta de grege, sacrum Her- 30 culi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maxime inclytæ ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent hisque exta apponerentur, Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem : inde institutum mansit, donec 35 Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas

ætates fuerunt, donec, tradito servis publicis sollemni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit,

jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua 5 fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla re præterquam legibus poterat, jura dedit; quæ ita

sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venera10 bilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se

augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant; me haud pæni

tet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus 15 ab Etruscis finitimis, unde sella curulis unde toga prætexta

sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint. Cres

cebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo 20 loca, quum in spem magis futuræ multitudinis, quam ad id,

quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem

conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem 25 ementiebantur, locum, qui nunc septus descendentibus inter

duos lucos est, asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad cæptam magni

tudinem roboris fuit. Quum jam virium haud pæniteret, 30 consilium deinde viribus parat; centum creat senatores,

sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari patres possent; patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet fini35 timarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum

hominis ætatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent.

« PreviousContinue »