Page images
PDF
EPUB

duceret; id vos sub legis superbissimæ vincula conjicitis, qua dirimatis societatem civilem, duasque ex una civitate faciatis. Cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius nec eodem itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem consistat? Quid enim in re est aliud, si plebeiam 5 patricius duxerit, si patriciam plebeius? Quid juris tandem immutatur? Nempe patrem sequuntur liberi. Nec, quod nos ex connubio vestro petamus, quidquam est præterquam ut hominum, ut civium numero simus; nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare juvat, 10 quod contendatis, quidquam est."

V. "Denique, utrum tandem populi Romani, an vestrum, summum imperium est? Regibus exactis, utrum vobis dominatio, an omnibus æqua libertas parta est? Oportet licere populo Romano, si velit, jubere legem, an, 15 ut quæque rogatio promulgata erit, vos delectum pro pœna decernetis? Et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium cœpero, tu statim consul sacramento juniores adiges, et in castra educes, et minaberis plebi, minaberis tribuno? Quid, si non, quantum istæ minæ adversus plebis consen- 20 sum valerent, bis jam experti essetis? Scilicet, quia vobis consultum volebatis, certamine abstinuistis: an ideo non est dimicatum, quod, quæ pars firmior, eadem modestior fuit? Nec nunc erit certamen, Quirites. Animos vestros illi tentabunt semper, vires non experientur. Itaque ad bella 25 ista-seu falsa seu vera sunt,-consules, parata vobis plebes est, si, connubiis redditis, unam hanc civitatem tandem facitis, si coalescere, si jungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt, si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur, si in consortio, si in socie- 30 tate reipublicæ esse, si-quod æquæ libertatis est-invicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet. Si hæc impediet aliquis, ferte sermonibus, et multiplicate fama bella-nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus 35 nec in re publica honorum, nec in privata connubii societas est."

VI. Quum in concionem et consules processissent, et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in præsens certamen re5 spondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros connubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur. Plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi diis immortalibus, negarentur posse; nec ante finis contentionum fuit, quum et 10 tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset, et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres, ut de connubio ferretur, concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros, aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim 15 connubio plebem paratam dilectui fore. Quum Canuleius victoria de patribus et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant, et, crescente in dies fama belli, delectum impediunt. Consules, quum per senatum, intercedentibus tribunis, nihil 20 agi posset, consilia principum domi habebant; apparebat, aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. Soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudii sententia consules armabat in tribunos, Quinctiorum-Cincinnatique et Capitolini-sen25 tentiæ abhorrebant a cæde violandisque, quos, fœdere icto cum plebe, sacrosanctos accepissent. Per hæc consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur: eoque contenti tribuni, con30 tenta plebs fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. Quibus indictis, extemplo,

quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat, quam maxime tribunicii, et prensare homines, et concursare toto foro candidati cœpere, ut patricios desperatio primo, irri35 tata plebe, apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret; postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione reipublicæ vide

rentur. Eventus eorum comitiorum docuit, alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios, secundum deposita certamina, incorrupto judicio esse: tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset. Hanc modestiam æquitatemque 5 et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quæ tum populi universi fuit!

LIBRI QUINTI

CAP. XXXV-XLIX.

XXXV. . . . TUм Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad Esim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde venisse comperio; id parum certum est, solamne, an ab omnibus Cisalpinorum 5 Gallorum populis adjutam. Clusini novo bello exterriti, quum multitudinem, quum formas hominum invisitatas cernerent, et genus armorum, audirentque sæpe ab iis, cis Padum ultraque, legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis jus societatis amicitiæve 10 erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere. De auxilio nihil impetratum; legati M. Fabii Ambusti filii missi, qui senatus populi Romani nomine agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam 15 injuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent; Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum, bellum ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam gentem, pace potius cognosci quam armis.

20 XXXVI. Mitis legatio, ni præferoces legatos, Gallisque magis quam Romanis similes, habuisset. Quibus, postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum: etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; et, quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem

quam illi afferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse; et responsum coram Romanis se accipere velle, et, si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum 5 possent, quantum Galli virtute ceteros mortales præstarent. Quodnam id jus esset, agrum a possessoribus petere aut minari arma, Romanis quærentibus, et quid in Etruria rei Gallis esset, quum illi, se in armis jus ferre, et omnia fortium virorum esse, ferociter dicerent, accensis utrimque 10 animis ad arma discurritur, et prælium conseritur. Ibijam urgentibus Romanam urbem fatis-legati contra jus gentium arma capiunt. Nec id clam esse potuit, quum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanæ juventutis pugnarent; tantum eminebat peregrina 15 virtus. Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta, occidit; spoliaque ejus legentem Galli agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in 20 Clusinos ira, receptui canunt, minantes Romanis. Erant, qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores, ut legati prius mitterentur questum injurias postulatumque, ut, pro jure gentium violato, Fabii dederentur. Legati Gallorum quum ea sicut erant mandata exposuissent, 25 senatui nec factum placebat Fabiorum, et jus postulare barbari videbantur; sed, ne id quod placebat decerneret in tantæ nobilitatis viris, ambitio obstabat. Itaque, ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptæ, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum rejiciunt; 30 ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quorum de pœna agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto, haud secus quam dignum erat, infensi Galli, bellum propalam minantes, ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q. Servilius quarto, P. Cornelius Maluginensis.

U. C.

365.

A. C 35

387.

« PreviousContinue »