Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][ocr errors]

N. E. LEMAIRE

LECTORI ERUDITO

S. P. D.

QUUM octavum Livianæ hujus editionis volumen omnium quæ exstant Livii operum conclusionem faciat, nunc id mihi curandum superest ut datam fidem (vide tom. III, pag. 489 sqq.) Supplementis Jo. Freinshemii in lucem edendis exsolvam. De quibus jam quid censerem, et qualem in eis publicandis operam collocaverim exposui, atque præfatiunculæ subjunxi Catalogum scriptorum quos ad fidem sui laboris testes ipse auctor advocavit.

Quæ sequuntur Decades non nisi post Freinshemii mortem publici juris sunt fact, unde fit ut quibusdam in locis, sed perpaucis tamen, ultima desideretur manus. Itaque cum Creverio non dubitavi quædam verba aut e mendo scripturæ male edita, aut quæ properanti calamo exciderant, rejicere vel emendare, prout sensus et latini sermonis leges postulare videbantur.

Integram reliqui operis summam complectentur tria volumina, quæ finem Livianæ huic editioni imponent, nisi quod quædam ad Livium pertinentia, indicesque locupletissimi subjicientur.

Quæ omnia, lector optime, tibi satisfaciant, vehementer opto. Vive et vale.

« PreviousContinue »