Real-Encyclopädie der Classischen Alterthumswissenschaft: in alphabetischer Ordnung, Volume 6

Front Cover

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 432 - Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse; compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam rem ad ponti- 5 fices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent. Pontifices decreverunt, nullum his diebus sacrificium recte futurum.
Page 418 - nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando, qui et ubi essemus, agnoscere: tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti...
Page 497 - Erant tamen qui crederent, veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur : at nunc patulam latitudinem, et nulla umbra defensam, graviore aestu ardescere.
Page 322 - Palladium subripientes, fecit idem et cocos magiriscia appellatos parvolis potoriis, e 157 quibus ne exemplaria quidem liceret exprimere, tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit et Teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exolevit, ut sola iam vetustate censeatur usuque attritis caelaturis, ne...
Page 244 - Macedonici, quod ingens vectigal erat, locationes praediorumque 4 rusticorum tolli placebat ; nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse.
Page 15 - Praedia dicta item ut praedes a praestando, quod ea pignore data publiée mancupis fidem praestent.
Page 401 - Romanum; et reges nationesque et civitates peregrinas lex convenit, quomodo per reciperatores reddantur res reaiperenturque, resque privatas inter se persequantur.
Page 430 - Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis,* et deus ipse nusquam. Nondum enim tune ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant.
Page 422 - Stimulam, quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam, quae praeter modum non moveret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum...

Bibliographic information