Page images
PDF
EPUB

29.

frangimus est communicatio corporis Christi: similiter poculum benedictionis, est communicatio sanguinis Christi.

Panis & Vini Transubstantiatio in Eucharistia ex sacris literis probari non potest. Sed apertis Scripturæ verbis adversatur, Sacramenti naturam evertit, & multarum superstitionum dedit occasionem.

30.

Corpus Christi datur, accipitur, & manducatur in Coena, tantum cœlesti, & spirituali ratione. Medium autem quo corpus Christi accipitur, & manducatur in Coena, fides est.

Sacramentum Eucharistiæ, ex institutione Christi non servabatur, circumferabatur, elevabatur, nec odorabatur.

31.

De manducatione corporis Christi, & impios illud non

manducare.

IMPII, & fide viva destituti, licet carnaliter, & visibiliter (ut Augustinus loquitur) corporis, & sanguinis Christi Sacramentum, dentibus premant, nullo tamen modo Christi participes efficiuntur. Sed potius tantæ rei Sacramentum, seu Symbolum, ad judicium sibi manducant, & bibunt.

32.

De utraque specie.

CALIX Domini laicis non est denegandus, útraque enim pars Dominici Sacramenti, ex Christi institutione, & præcepto, omnibus Christianis ex equo administrari debet.

De unica Christi oblatione in cruce perfecta.

OBLATIO Christi semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio, & satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus, quam actualibus. Neque præter illam unicam, est ulla alia pro peccatis expiatio, unde missarum sacrificia, quibus, vulgo `dicebatur, sacerdotem offerre Christum in remissionem pœnæ, aut culpæ, pro vivis & defunctis, blasphema figmenta sunt, & perniciosæ imposturæ.

De conjugio Sacerdotum.

EPISCOPIS, presbyteris, & diaconis, nullo mandato divino præceptum est, ut aut cœlibatum voveant, aut a matrimonio ab

stineant. Licet igitur etiam illis, ut cæteris omnibus Christianis, ubi hoc ad pietatem magis facere judicaverint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere.

De excommunicatis vitandis.

QUI per publicam Ecclesiæ denuntiationem rite ab unitate 33. ecclesiæ præcisus est, & excommunicatus, is ab universa fidelium multitudine (donec per pœnitentiam publice reconciliatus fuerit arbitrio Judicis competentis) habendus est tanquam Ethnicus & publicanus.

De traditionibus Ecclesiasticis.

TRADITIONES atque cæremonias easdem, non omnino neces- 34. sarium est esse ubique, aut prorsus consimiles. Nam ut variæ semper fuerunt, & mutari possunt, pro Regionum, temporum & morum diversitate, modo nihil contra verbum Dei instituatur.

Traditiones, & cæremonias Ecclesiasticas quæ cum verbo Dei non pugnant, & sunt authoritate publica institutæ, atque probatæ, quisquis privato consilio volens, & data opera publice violaverit, is ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiæ, quique lædit authoritatem Magistratus, & qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice ut cæteri timeant, arguendus est.

Quælibet Ecclesia particularis, sive Nationalis, authoritatem habet instituendi, mutandi aut abrogandi Cæremonias, aut ritus Ecclesiasticas, humana tantum authoritate institutos, modo omnia ad ædificationem fiant.

De Homiliis.

TOMUS secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic 35. articulo subjunximus, continet piam & salutarem doctrinam, & his temporibus necessariam, non minus quam prior Tomus Homiliarum, quæ editæ sunt tempore Edwardi sexti: Itaque eas in Ecclesiis per ministros diligenter, & clare, ut a populo intelligi possint, recitandas esse judicavimus.

36.

De nominibus Homiliarum.

Of the right use of the Church.
Against peril of Idolatry.
Of repairing and keeping clean
of Churches,
Of good works.
First of fasting.
Against glutony and drunken-

ness.

Against excess of Apparel.
Of Prayer.

Of the place & time of Prayer.
Of the worthy receiving of
the Sacrament of the body
and blood of Christ.

Of the gifts of the Holy
Ghost.

That common Prayers and Sa-
craments ought to be minis-
tred in a known Tongue.
Of the reverent estimation of
God's Word.
Of Alms doing.

Of the Nativity of Christ.
Of the passion of Christ.
Of the Resurrection
Christ,

For the Rogation days
Of the State of Matrimony.
Of Repentance.
Against Idleness.
Against Rebellion.

De Episcoporum & Ministrorum consecratione.

of

LIBELLUS de consecratione Archiepiscoporum, & Episcoporum & de ordinatione præsbyterorum, & diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi VI. & authoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad ejusmodi consecrationem, & ordinationem necessaria continet, & nihil habet, quod ex se sit, aut superstitiosum, aut impium: itaque quicunque juxta ritas illius libri consecrati, aut ordinati sunt, ab anno secundo prædicto regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut imposterum juxta eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, rite atque ordine, atque legitime statuimus esse, & fore consecratos & ordinatos.

De civilibus Magistratibus.

37. REGIA Majestas in hoc Angliæ regno, ac ceteris ejus dominiis, summam habet potestatem, ad quam, omnium statuum hujus regni,

sive illi Ecclesiastici sint, sive civiles, in omnibus causis, suprema gubernatio pertinet, & nulli externæ jurisdictioni est subjecta nec esse debet.

Cum Regiæ Majestati summam gubernationem tribuimus, quibus titulis intelligimus, animos quorundam calumniatorum offendi, non damus Regibus nostris, aut verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam Injunctiones ab Elizabetha Regina nostra, nuper editæ, apertissime testantur. Sed eam tantum prerogativam, quam in sacris Scripturis a Deo ipso, omnibus piis Principibus, videmus semper fuisse attributam : hoc est, ut omnes status, atque ordines fidei suæ a Dei commissos, sive illi Ecclesiastici sint, sive civiles, in officio contineant, & contumaces, & delinquentes gladio civili coerceant.

Romanus pontifex nullam habet jurisdictionem in hoc regno Angliæ.

Leges Regni possunt Christianos propter capitalia, & gravia crimina, morte punire.

Christianis licet, ex mandato Magistratus, arma portare & justa bella administrare.

De illicita bonorum communicatione.

FACULTATES & bona Christianorum non sunt communia, 38. quoad jus & possessionem (ut quidem Anabaptista falso jactant) debet tamen quisque de his quæ possidet, pro facultatum ratione pauperibus eleemosynas benigne distribuere.

De jure jurando.

a 39.

QUEMADMODUM juramentum vanum, & temerarium Domino nostro Jesu Christo, & Apostolo ejus Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur: ita Christianorum Religionem minime prohibere censemus, quin jubente magistratu in causa fidei & charitatis, jurare liceat modo id fiat juxta Prophetæ doctrinam, in justitia, in judicio & veritate.

40.

Confirmatio Articulorum.

HIC liber antedictorum Articulorum jam denuo approbatus est, per assensum & consensum Serenissimæ Regina Elizabethæ Dominæ nostræ, Dei gratia Angliæ, Francis, & Hiberniæ Reginæ, defensoris fidei, &c. retinendus, et per totum Regnum Angliæ exequendus. Qui Articuli, & lecti sunt, & denuo confirmati, subscriptione D. Archiepiscopi & Episcoporum superioris domus, & totius Cleri inferioris domus in Convocatione Anno Domini. 1571.

« PreviousContinue »