Page images
PDF
EPUB

Christum est) nos præveniente, ut velimus, & cooperante, dum volumus, & pietatis opera facienda, quæ Deo grata sunt, & accepta, nihil valemus.

De hominis justificatione.

TANTUM propter meritum Domini, ac Servatoris nostri Jesu 11. Christi, per fidem, non propter opera, & merita nostra, justi coram Deo reputamur. Quare sola fide nos justificari doctrina est saluberrima, ac consolationis plenissima, ut in homilia de justificatione hominis, fusius explicatur.

De bonis operibus.

BONA opera quæ sunt fructus fidei, & justificatos sequuntur, 12. quanquam peccata nostra expiare, & divini judicii severitatem ferre non possunt : Deo tamen grata sunt: & accepta in Christo, atque ex vera & viva fide necessario profluunt, ut plane ex illis, æque fides viva cognosci possit, atque arbor ex fructu judicari.

De operibus ante justificationem.

OPERA quæ fiunt ante gratiam Christi, & spiritus ejus afflatum, 13. cum ex fide Jesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt, neque gratiam (ut multi vocant) de congruo merentur. Immo cum non sunt facta, ut Deus illa fieri voluit & præcepit, peccati rationem habere non dubitamus.

De operibus supererogationis.

OPERA quæ supererogationis appellant, non possunt sine arro- 14. gantia, & impietate prædicari. Nam illis declarant homines, non tantum se Deo reddere, quæ tenentur, sed plus in ejus gratiam facere, quam deberent, cum aperte Christus dicat: Cum feceritis omnia quæcunque præcepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus.

De Christo qui solus est sine peccato.

CHRISTUS in nostræ naturæ veritate, per omnia similis factus est 15. nobis, excepto peccato, a quo prorsus erat immunis, tum in carne, tum in spiritu. Venit ut agnus, absque macula, qui mundi peccata per

16.

immolationem sui semel factam, tolleret, & peccatum (ut inquit Johannes) in eo non erat: sed nos reliqui etiam baptizati, & in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes. Et si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est.

17.

De peccato post Baptismum.

NON omne peccatum mortale post Baptismum voluntarie perpetratum, est peccatum in spiritum sanctum, & irremissibile. Proinde lapsis a Baptismo in peccata, locus pœnitentiæ non est negandus post acceptum spiritum sanctum possumus a gratia data recedere, atque peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere, ac resipiscere: ideoque illi damnandi sunt, qui se quam diu hic vivant, amplius non posse peccare affirmant, aut vere resipiscentibus, veniæ locum denegant.

De prædestinatione & electione.

PRÆDESTINATIO ad vitam, est æternum Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto constanter decrevit, eos quos in Christo elegit ex hominum genere, a maledicto & exitio liberare, atque (ut vasa in honorem efficta) per Christum, ad æternam salutem adducere. Unde qui tam præclaro Dei beneficio sunt donati, illi spiritu ejus, opportuno tempore operante secundum propositum ejus, vocantur, vocationi per gratiam parent, justificantur gratis, adoptantur in filios Dei, unigeniti ejus Jesu Christi imagini efficiuntur conformes, in bonis operibus sanctæ ambulant, & demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem.

Quemadmodum prædestinationis & electionis nostræ in Christo pia consideratio, dulcis, suavis & ineffabilis consolationis plena est, vere piis, & his qui sentiunt in se vim spiritus Christi, facta carnis, & membra, quæ adhuc sunt super terram, mortificantem, animumque ad cœlestia, & superna rapientem. Tum quia fidem nostram de æterna salute consequenda per Christum plurimum stabilit, atque conformat, tum qui amorem nostrum in Deum vehementer accendit. Ita hominibus cu.iosis, carnalibus, & spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuo versari prædestinationis Dei sententiam, pernitionissimum est precipitium, unde illos diabolus protrudit, vel in des

parationem vel in æque pernitiosam impurissimæ vitæ securitatem, deinde promissiones divinas sic amplecti oportet, ut nobis in sacris literis generaliter propositæ sunt, & Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam in verbo Dei habemus, diserte revelatam.

De speranda æterna salute tantum in nomine Christi. SUNT & illi Anathematizandi, qui dicere audent unumquemq; 18. in lege aut secta quam profitetur esse servandum, modo juxta illam, & lumen naturæ accurate vixerit, cum sacræ literæ tantum Jesu Christi nomen prædicent ni quo salvos fieri homines oporteat.

De Ecclesia.

ECCLESIA Christi visibilis est cœtus fidelium, in quo verbum 19. Dei purum prædicatur, & Sacramenta, quoad ea quæ necessario exigantur, juxta Christi institutum recte administrantur. Sicut erravit Ecclesia Hierosolymitana, Alexandrina, & Antiochena: ita & erravit Ecclesia Romana, non solum quoad agenda, & cæremoniarum ritus verum in his etiam quæ credenda sunt.

De Ecclesiæ Authoritate.

HABET Ecclesia Ritus sive Cæremonias statuendi jus, & in 20. fidei controversiis authoritatem; quamvis Ecclesia non licet quicquam instituere quod verbo Dei scripto adversetur, nec unum Scripturæ locum sic exponere potest, ut alteri contradicat. Quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis, & conservatrix, attamen ut adversus eos nihil decernere, ita præter illos, nihil credendum de necessitate salutis debet, obtrudere.

De authoritate Conciliorium generalium.

GENERALIA Concilia, sine jussu, & voluntate principum con- 21. gregari non possunt, & ubi convenerint, quia ex hominibus constant, qui non omnes spiritu, & verbo Dei, reguntur, & errare possunt, & interdum errarunt etiam in his quæ ad Deum pertinent: ideoq; quæ ab illis instituuntur, ut ad salutem necessaria; neq, robur habent, neq; authoritatem, nisi ostendi possint e sacris literis esse desumpta.

22.

23.

24.

25.

De purgatorio.

DOCTRINA Romanensium de purgatorio, de indulgentiis, de veneratione, & adoratione, tum imaginum, tum reliquiarum necnon de invocatione sanctorum, les est futilis, inaniter conficta, & nullis Scripturarum testimoniis innititur: immo verbo Dei contradicit.

De Ministrando in Ecclesia.

NON licet cuiquam sumere sibi munus publice prædicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi prius fuerit, ad hæc obeunda legitime vocatus & missus. Atque illos legitime vocatos & missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros, atque mittendi in vineam Domini publice concessa est in Ecclesia, co-optati fuerint, & asciti in hoc opus.

De loquendo in Ecclesia lingua quam populus intelligit. LINGUA populo non intellecta, publicas in Ecclesia preces peragere aut Sacramenta administrare, verbo Dei, & primitivæ Ecclesiæ consuetudini plane repugnat.

De Sacramentis.

SACRAMENTA a Christo instituta, non tantum sunt notæ professionis Christianorum, sed certa quædam potius testimonia, & efficacia signa gratiæ atque bonæ in nos voluntatis Dei, per quæ invisibiliter ipse in nos operatur, nostramque fidem in se non solum excitat, verumetiam confirmat.

Duo a Christo Domino nostro in Evangelio instituta sunt Sacramenta, scilicet: Baptismus, & Coena Domini.

Quinque illa vulgo nominata Sacramenta: scilicet, confirmatio, pœnitentia, ordo, matrimonium, & extrema unctio, pro Sacramentis Evangelicis habenda non sunt, ut quæ partim a prava Apostolorum imitatione profluxerunt, partim vitæ status sunt in Scripturis quidem probati: sed Sacramentorum eandem cum Baptismo, & Cœna Domini rationem non habentes, ut quæ signum aliquod visibile, seu cæremoniam, a Deo institutum, non habeant.

Sacramenta non in hoc instituta sunt a Christo ut spectarentur, aut circumferentur, sed ut rite illis uterentur & in his duntaxat qui digni percipiunt salutarem habent effectum: Qui vero indigne percipiunt, damnationem (ut inquit Paulus) sibi ipsis acquirunt.

De vi institutionum divinarum quod eam non tollat malitia Ministrorum.

QUAMVIS in Ecclesia visibili, bonis mali semper sunt admixti, 26. atque interdum ministerio verbi, & Sacramentorum administrationi præsint, tamen cum non suo, sed Christi nomine agant, ejusque mandato, & authoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in Sacramentis percipiendis. Neque per illorum malitiam, effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur, quoad eos qui fide, & rite sibi oblata percipiunt, quæ propter institutionem Christi, & promissionem efficacia sunt, licet per malos administrentur.

Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinet, ut in malos ministros inquiratur, accusenturque ab his, qui eorum flagitia, noverint, atque tandem justo convicti judicio deponantur.

De Baptismo.

BAPTISMUS non est tantum professionis signum, ac discri- 27. minis nota, qua Christiani a non Christianis discernantur, sed etiam est signum regenerationis, per quod, tanquam per instrumentum, recte baptismum suscipientes, Ecclesiæ inseruntur, promissionis de remissione peccatorum, atque adoptione nostra in filios Dei per Spiritum sanctum visibiliter obsignantur, fides confirmatur, & vi divinæ invocationis gratia augetur.

Baptismus parvulorum omnino in Ecclesia retinendus est, ut qui cum Christi institutione optime congruat.

De Coena Domini.

COENA Domini non est tantum signum mutuæ benevolentiæ 28. Christianorum inter sese, verum potius est Sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis.

Atque adeo, rite, digne, & cum fide sumentibus, panis quem

« PreviousContinue »