Page images
PDF
EPUB

partim præ incuria, in hoc officio præstando remissiores esse quàm par est, si horum temporum licentiam consideremus: statuimus & ordinamus, ut licitum deinceps fit singulis Lectoribus ac Vicariis, aut (ipsis legitimè absentibus) eorum Curatis, & substitutis, cum Ecclesiæ Economis & Assistentibus, reliquisque supra nominatis, in criminibus ad tempora inferiùs præstituta detegendis, operas suas conjungere; siquidem dicti Economi & Assistentes crimina & culpas enormes in suis Parochiis notorias deferre voluerint. Quòd si ii facere detrectaverint, tum licebit singulis Rectoribus & Vicariis, aut (illis ut supra absentibus) eorum Curatis ac substitutis, omnia ejusmodi crimina, de quibus dicti Officiarii habent inquirere, aut alia, quæcunque ipsis (utpote quibus præcipua cura peccati infra suas Parochias coercendi incumbit) corrigenda videbuntur, temporibus constitutis, vel aliàs, ubi commodum judicaverint, ad Ordinarios suos deferre & præsentare. Proviso semper, quod siquis peccata sua occultiora alicui Ministro privatim confiteatur (conscientiam suam exonerando, quo ab illo spiritualem consolationem, & levamen percipiat) eum hac nostra Constitutione nullatenùs teneri volumus; quin potius strictè illi præcipimus, ne ejusmodi aliquod crimen aut delictum fidei ac taciturnitati suæ taliter commissum cuivis personæ aliquando retegat, nisi sit ex eo genere criminum, quorum occultatio ex legibus hujus regni sit capitalis; qui contra fecerit, eo ipso irregularis esto.

114. Recusantes per Ministros in Curiis detegendi.

Rectores, Vicarii, vel Curati omnes quolibet anno sollicitè inquirent quot Papistici Recusantes viri, mulieres, vel pueri ultra tredecim annos nati, quot etiam Papisticæ religione tectiùs addicti (qui licet in Ecclesia se præsentes sistant, Sacramenti tamen participes fieri recusant) infra suas respectivè Parochias commorentur, sive ut hospites, sive ut inquilini; eorumque omnium nomina vera (siquidem ea poterunt exquirere) vel aliàs, quæ pro tempore usurpant (debitâ semper inter absolutè & ex parte Recusantes destinctione servatâ) in scriptum referent, eademque quatenùs nôrunt, creduntque sic distincta, & sua manu de scripta ante festum Nativitatis Ordinariis suis fidelitèr exhibebunt, idque sub pœna suspensionis per eosdem Ordinarios infligenda ; atque sic deinceps singulis annis sequentibus, sub simili pœna ante festum S. Johannis Baptistæ. Insuper tenebuntur omnes Ordinarii

Cancellarii, Commissarii, Archidiaconi, Officiales, cæterique Ecclesiastica jurisdictione fungentes, quibus supra-dictæ detectiones exhibitæ fuerint, easdem infra mensem unum, postquam illas receperint, Episcopo suo respective tradere, sub pœna suspensionis semestris ab omni muneris sui executione, per Episcopum (quoties hac in parte defecerint) irrogandâ qui & ipse easdem infra sex septimanas Archiepiscopo curabit offerri, per eundem infra alias sex septimanas, postquàm ipse receperit, Regiæ Majestati præsentandas.

115. Ne Ministris aut Economis fraudi fit criminosorum

detectio.

Quùm ad correctionem criminum & hominum criminosorum Ecclesiaram Oeconomi, Inquisitores, sive Assistentes, aliique id genus Officiarii Ecclesiastici jurejurando obstringantur, (quemadmodum & Ministri nostra monitione tenentur) tàm ipsa crimina & culpas à dictis criminosis perpetratas, quà etiam publicam famam de iisdem sparsam & disseminatam deferre, & præsentare; unde sæpe odium illis, & invidia, quandoque etiam molestia per dictos sontes eorumve amicos conflatur: monemus & hortamur omnes Judices tàm Ecclesiasticos, quàm seculares, quatenus tremendum summi Judicis tribunal respiciunt, & reverentur, ne admittant in suis Curiis ullam querelam, actionem, litis intemptationem aut prosequutionem contra ullos Ecclesiarum Economos, aut Inquisitores, sive Assistentes, aliosve Officiarios Ecclesiasticos, qui ejusmodi detectiones exhibuerint, nec contra Ministrum aliquem, quamcunque demum personam vel culpam tetulerit; quum omnes ejusmodi delationes ad impietatis audaciam cohibendam spectent, quùmque tàm ex regulis charitatis, quàm recti regiminis præsumendum sit, eos quicquid hac in re fecerint, non odii aut malevolentiæ causa, sed fidei suæ liberandæ conscientia fecisse.

116. Economi ad binas tantùm detegendi vices annuatim

tenentur.

Nullius Parochiæ Economi, vel Inquisitores, sive Assistentes, accusationes, aut detectiones suas cogentur Judici cuipiam Ecclesiastico præsentare sæpius, quam singulis annis semel, in iis utique locis, ubi non consueverunt pluries exhiberi, aut bis in Dioecesi vel loco quocun

que (nisi in Episcopi visitatione.) Pro quibus Parochiæ cujusque præsentationibus Registrarius cujuslibet Curiæ, in qua exhibenda sunt, supra quatuor denarios in uno anno non recipiet, sub pœna menstruæ suspensionis à muneris sui exercitio pro singulis ejusmodi delictis. Proviso semper liberum fore cuique Ministro, Economis, & Assistentibus, quoties & quando videbitur (pro causarum conditione) delinquentes deferre & accusare, similiterque cuivis piè affecto, vel etiam Judici cuilibet Ecclesiastico, super notitiâ sibi facta de enormi aliquo crimine infra suam jurisdictionem perpetrato, Ministrum, Economos, aut Assistentes licebit admonere, quatenùs gloriam Dei respiciunt; & correctionem peccati, ut tale crimen publicè detegant, (dum tamen justam ejus detegendi causam invenerint (ut ista ratione maturè puniri aç corrigi possit. Proviso etiam, ut pro spontaneis hisce præsentationibus nullum feodum aut salarium sub poena prædicta recipiatur.

117. Economi, binis detegendi vicibus debitè perfuncti, non sunt de reliquo in Curiam vocandi.

Nullus Ecclesiæ Economus, aut Inquisitor, sive Assistens ad comparendum coram Ecclesiastico Judice quocunque extra tempus vel tempora præstituta citabitur, quòd delictum aliquod in sua Parochia commissum, & Ecclesiasticis censuris obnoxium aliis temporibus deferre recusaverit; neque eorum quilibet post detectiones suas statis temporibus exhibitas, earum occasione deinceps in jus trahetur, nisi ex certis & manifestis indiciis constiterit, eum volentem & scientem omisisse detectionem notorii alicujus criminis aut criminum, quæ vel commissa fuisse noverit, vel ignorare saltem non potuerit, publicâ famâ eadem laborare: vel nisi fortè justa causa emerserit, eosdem pro detectionum priorum explanatione in Curiam compellendi: quo casu (voluntarie scilicet omissionis) Ordinarii contra eosdem taliter procedent, quemadmodum in causis spontanei perjurii in Curiis Ecclesiasticis commissi, hactenus lege cautum & provisum est.

118. Anni superioris Economi detectiones suas tenentur exhibere, priusquam recens electi munus suum adeant.. Economi, & Inquisitores, vel Assistentes non priùs Officio suo soluti deinceps intelligentur, quàm ipsorum successores juramentum suum

susceperint, id quod primâ post festum Paschatis septimanâ, vel aliquâ statim sequente (pro arbitrio Ordinarii) fieri volumus. Quod tempus dicto juramento assignatum, alterum semper erit ex duobus illis anni cujusque temporibus, in quibus omnium Parochiarum Ministri, Economi, & Assistentes suis respective Ordinariis exhibebunt illorum criminum detectiones, quæ citra proximas præsentationes in suis Parochiis admissa esse compererint. Quod officium prædicti Economi perficient, antequam recens electi Economi & Assistentes juramentum suum præstent, neque illis ullatenus permittetur, dictas præteritorum criminum detectiones in novitios hosce rejicere, qui munus suum vix dum ingressi, eorundem ignari esse præsumuntur; sub pœna sanctionum, in eos constitutarum, qui conscientias & juramenta sua ad hunc modum audebunt eludere.

119. Detectionum schedulæ fide bona, non perfunctoriè
& pro forma conficiendæ.

Quo meliùs illis incommodis occurratur, quæ ex detectionum schedulis sive billis (quas vocant properè) & festinanter confectis (in ipsis videlicet diebus Visitationum, & Synodorum) hactenus constat evenisse: statutum est & decretum, ut quilibet Cancellarius, Archidiaconus, Commissarius, Officialis, aliique jus dicentes Ecclesiasticum, ad tempus Economorum juramento præstando consuetum, itemque Archiepiscopus & Episcopi omnes, quoties, visitationes suas indicunt, Parochiarum omnium Economis, & Inquisitoribus, sive Assistentibus, aut eorum aliquibus tradant aut tradi curent Libros Articulorum de quibus eosdem velint detectiones suas anno insequente ad stata tempora exhibendas instituere in quo item Libro apponetur forma juramenti, quo statim ante singulas ejusmodi præsentationes sint onerandi: ut spatio sufficienti dato ad examinandam, & perpendendam tùm juramenti sui qualitatem, tum etiam Articulorum, quibus ipsorum detectiones niti debeant, deliberatè & cum fide easdem domi suæ formare possint, ad conscientias suas, juris jurandi religione jam obstrictas, (uti probos & pios decet) liberandus.

120. Nequa Citatio, nisi expressis citandorum nominibus, è Curiis emittatur.

Nullus Episcopus, Cancellarius, Archidiaconus, Officialis aut alius

quilibet Judex Ecclesiasticus Citationes ullas generales (quæ vulgo Quorum nomina dicuntur) ex Curia sua emanare patietur: nisi partium citandarum nomina per Registrarium, vel ejus deputatum disertè sub eisdem exprimantur; eædemque citationes (cum nominibus sic inscriptis) Judicis vel ejus Surrogati subscriptione & sigillo munitæ

exeant.

121. Nequis in pluribus Curiis super eodem crimine cogatur respondere.

In partibus iis, ubi Episcopus & Archidiaconus sive ex præscriptione. sive ex compositione ad diversa unius & ejusdem anni tempora visitationes suas obire consueverunt: ne Majestatis suæ subditi in pluribus Curiis Ecclesiasticis super uno & eodem crimine (non sine gravi ipsorum molestia) postulentur, statuimus & ordinamus ut quilibet Archidiaconus, vel ejus Officialis infra unum mensem, post peractam eo anno visitationem, & præsentationes acceptas, Episcopum vel ejus Cancellarium sub sua manu & sigillo instruat ac informet, de nominibus & delictis eorum omnium, qui in visitatione sua fuerint detecti & præsentati, quo is super ulla causa, aut crimine ad Archidiaconum priùs delata aliquem convenire deinceps abstineant. Pari ratione decernimus, ut Cancellarius, infra idem tempus post finitam Episcopi visitationem, & detectiones receptas, eorum sontium nomina & delicta, quos in proxima ipsius visitatione præsentari contigerit, sua subscriptione & sigillo verificata, ad Archidiaconum, vel ejus officialem (in prædictum finem) transmittat. Quod si dicti Officiarii vel se invicem (sicut præfertur) instituere ac informare omiserint, vel post factam ejusmodi informationem, personas aut culpas in aliena visitatione detectas & præsentatas, attigerint, tunc eorum quilibet sic delinquens ab omni jurisdictionis suæ exercitio per Episcopum Diocesanum eatenùs suspendetur, donec expensas omnes per hanc molestiam susceptas personæ gravatæ

restituerit.

122. Sententiæ pro Ministris à Beneficio vel Officio removendis, non nisi per Episcopum pronuncianda.

Quotiescunque in Curia aliqua Ecclesiastica, ad quemlibet hujus Provinciæ Episcopum spectante, contra Ministrum accusatio instituetur, Cancellarius, Commissarius, Officialis, vel quivis alius Ecclesiasticam

« PreviousContinue »