Satiren;

Front Cover
Weidmann, 1881 - 309 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 262 - ... fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus, externi ne quid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna, potesne ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta poscit te mulier, vexat foribusque repulsum 90 perfundit gelida, rursus vocat : eripe turpi colla iugo; "liber, liber sum
Page 43 - ... unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus...
Page 50 - Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Page 122 - Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, Versiculos , vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, cum somnia vera: „In silvam non ligna feras insanius , ac si „Magnas Graecorum malis implere catervas.
Page 119 - Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Page 16 - Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat et exacto contentus tempore vita Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Page 141 - Lucili ritu nostrum melioris utroque. ille velut fidis arcana sodalibus olim 30 credebat libris, neque si male cesserat usquam decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella vita senis.
Page 15 - Nomentanus?' pergis pugnantia secum frontibus adversis componere : non ego avarum cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli : est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum...
Page 146 - Romae seu fors ita iusserit exsul, quisquis erit vitae scribam color, 'o puer, ut sis 60 vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus frigore te feriat.' quid, cum est Lucilius ausus primus in hunc operis componere carmina morem, detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui 65 duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus?
Page 54 - ... agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam, ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.

Bibliographic information