Page images
PDF
EPUB

et Aterium, et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios, vota? Illi tamen quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam rei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit : hos quisque differt, exhaurit. Optant ergo, non tantum ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam ut tributo gravi liberentur. Non est itaque dubium, quin hi magis quod damnatum est in uno, optent: quibus quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt vota, quam impunita. Sen., De Ben., VI. xxxviii. 1-5.

68. The Value of securing Gratitude.

Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poëtam, quum fortunam suam transeuntem alio videat, et sibi nihil relictum, praeter ius mortis, id quoque si cito occupaverit, exclamare: "Hoc habeo, quodcunque dedi !" O quantum habere potuit, si voluisset! Hae sunt divitiae certae, in quacunque sortis humanae levitate, uno loco permansurae: quae quo maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista quae vos tumidos, et supra humana elatos, oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis; propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes, ignari, quantum telorum in adversos fortuna comparet; propter quae ruptis toties affinitatis, amicitiae, collegii foederibus, inter contendentes duos terrarum orbis elisus est; non sunt vestra: in depositi causa sunt, iam iamque ad alium dominum spectantia, aut hostis ista, aut hostilis animi successor, invadet. Quaeris quomodo illa tua facias? dono dando. Consule ergo rebus tuis, et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para, honestiores illas non solum, sed tutiores facturus: illud quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quamdiu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt: quum donasti, beneficium est. Sen., De Ben., IV. iii.

69. It is Impossible that a Kindness should be thrown away.

Perdidi beneficium. Numquid quae consecravimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiamsi

male respondit, bene collatum. Non est ille, qualem speravimus. Simus nos quales fuimus, ei dissimiles: damnum tunc

factum, nunc apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur: quoniam quidem querela amissi beneficii, non bene dati signum est. Quantum possumus, causam eius apud nos agamus: fortasse non potuit, fortasse ignoravit: fortasse facturus est. Quaedam nomina bona lentus ac sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciendum: nutriamus fidem languidam. Perdidi beneficium! Stulte, non nosti detrimenti tui tempora; perdidisti, sed quum dares: nunc palam factum est. Etiam in his quae videatur in perdito, moderatio plurimum profuit. Ut corporum, ita animorum molliter vitia tractanda sunt: saepe quod explicavit mora, pertinacia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? quid querelis? quid insectatione? quare illum liberas? quare dimittis? Si ingratus est, iam nihil debet. Quae ratio est, exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus, et patrocinium sibi nostra infamia quaerat? Nec desit: Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit: subest aliquid. Nemo non superioris dignitatem quaerendo, etiam si non inquinavit, aspersit: nec quisquam fingere contentus est levia, quum magnitudine mendacii fidem quaerat. Sen., De Ben., VII. xxix. xxx.

70. Friendship Indispensable to Mankind.

Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt: quamquam a multis ipsa virtus contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur. Multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt, qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rempublicam se contulerunt, et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii, qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim nescio quomodo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis ea asperitate est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus: tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale

posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret, atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum. nostros senes commemorare audivi, ab aliis senibus auditum: Si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset. Sic natura solitarium nihil amat, semperque ad aliquod tamquam adminiculum annititur: quod in amicissimo quoque dulcissimum est. Cic., De Am., xxiii. 86-88.

71. The Ideal of Friendship.

Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intelligi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in augustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur. Est autem amicitia nihil aliud, nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate summa consensio : qua quidem haud scio, an, excepta sapientia, nihil melius homini sit a diis immortalibus datum. Bonos igitur inter

viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio, qui potest esse "vita vitalis," ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescat? Quid dulcius, quam habere, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque, ac tu ipse, gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam, quam tu, ferret. Denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis divitiae, ut utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fuugare corporis. Amicitia res plurimas continet: quoque te verteris, praesto est: nullo loco excluditur: numquam intempestiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni ut aiunt, pluribus locis utimur, quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas partiens communicansque leviores. Cic., De Am., V. vi. 20-22.

[ocr errors]

72. The Highest Friendship is based on Similarity of Virtuous Disposition.

Par est autem, primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iamdudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, quum homines benevolentia coniuncti, primum cupiditatibus iis, quibus ceteri serviunt, imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet, neque quidquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in iis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt, pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda, honestas, gloria, tranquillitas animi atque iucunditas: ut et, quum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit. Quod quum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua neque amicitiam, neque ullam rem expetendam consequi possumus. Ea vero neglecta, qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, quum eos gravis aliquis casus experiri cogit. Cic., De Am., xxii. 82-84.

73. A Man who from Pride makes Degrees among his Friends
knows not what True Friendship is.
Peak

Consuetudo ista vetus est regibus, regesque simulantibus, populum amicorum describere. Est proprium superbiae, magno aestimare introitum ac tactum sui liminis, et pro honore dare, ut ostio suo propius assideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludunt. Apud nos primi omnium C. Gracchus, et mox Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam, et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, nunquam veros. Amicum vocas, cuius disponitur salutatio? aut potest huius tibi patere fides, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur? Huic pervenire usque ad distringendam liberta

[ocr errors]

tem licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis, Ave, non nisi suo ordine emittitur? Ad quemcunque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos, et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum. In pectore amicus, non in atrio quaeritur: illo recipiendus est, illic retinendus, et in sensus recondendus. Hoc doce, gratus es. Sen., De Ben., VI. xxxiii. xxxiv.

74. Relaxation is Absolutely Necessary for a Healthy
Mental Condition.

Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos revocanda. Cum pueris Socrates ludere non erubescebat: et Cato vino laxabat animum, curis publicis fatigatum: et Scipio triumphale illud et militare corpus movit ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiem fluentibus; sed ut illi antiqui viri solebant, inter lusum ac festa tempora, virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur. Danda est remissio animis: meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum, cito enim exhauriet illos nunquam intermissa fecunditas: ita animorum impetus assiduus labor frangit. Vires recipient paulum resoluti et remissi. Nascitur ex assiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam, et languor: nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus iocusque, quorum frequens usus, omne animis pondus omnemque vim eripiet. Nam et somnus refectioni necessarius est: hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid, an solvas. Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur: tanquam necessarium laboribus interponentes temperamentum. Et magni, ut didici, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant: quidam nullum non diem inter et otium et curas dividebant ; qualem Pollionem Asinium, oratorem magnum, meminimus, quem nulla res ultra decimam retinuit: ne epistolas quidem post eam horam legebat, ne quid novae curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt, et in postmeridianas horas aliquid levioris operae distulerunt. Maiores quoque nostri novam relationem, post horam decimam, in senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox immunis motion

« PreviousContinue »