Page images
PDF
EPUB

Naturam rerum; tanta stat praedita culpa.
Principio quantum caeli tegit impetus ingens,
Inde avidei partem montes silvaeque ferarum
Possedere, tenent rupes vastaeque paludes
Et mare quod late terrarum distinet oras.
Inde duas porro prope partis fervidus ardor
Adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
Quod superest arvi, tamen id natura sua vi
Sentibus obducat, ni vis humana resistat
Vitai causa valido consueta bidenti
Ingemere et terram pressis proscindere aratris.
Si non fecundas vertentes vomere glebas
Terraique solum subigentes cimus ad ortus,
Sponte sua nequeant liquidas existere in auras,
Et tamen interdum magno quaesita labore
Cum iam per terras frondent atque omnia florent,
Aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
Aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae,
Flabraque ventorum violento turbine vexant.
Praeterea genus horriferum natura ferarum
Humanae genti infestum terraque marique
Cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
Adportant? quare mors immatura vagatur?
Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
Navita nudus humi iacet, infans, indigus omni
Vitali auxilio, cum primum in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit,
Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst
Cui tantum in vita restet transire malorum.

Lucr., v. 195-227.

264. A Short History of the Art of Medicine.

Vetustissimus auctor Aesculapius celebretur. Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Troiano ducem Agamemnonem secuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt. Quos tamen Homerus non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse, propos

uit. Ex quo apparet, has partes medicinae solas ab iis esse tractatas, easque esse vetustissimas. Eodemque auctore disci potest, morbos tum ad iram Deorum immortalium relatos esse,

et ab iisdem opem posci solitam. Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desideria, neque luxuria vitiarant; siquidem haec duo corpora, prius in Graecia, deinde apud nos, afflixerunt. Ideoque multiplex ista medicina neque olim apud Graecos, neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit. Ergo etiam post eos, de quibus retuli, nulli clari viri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit, quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit, scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione, nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accepimus; clarissimos vero ex iis Pythagoram, et Empedoclem, et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio et sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint. Celsus, De Medic., I. Prooem.

265. A Short History of the Art of Medicine-continued. Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est: ut una esset, quae victu; altera quae medicamentis; tertia quae manu mederetur. Primam διαιτητικήν, secundam φαρμακευτικήν, tertiam xerovy Graeci nominarunt. Eius autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores, etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tanquam sine ea trunca et debilis medicina esset. Post quos Serapion, primus omnium, nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias, et aliquanto post Heraclides Tarentinus, et alii quoque non mediocres viri secuti, ex ipsa professione se iugo, appellaverunt. Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, mediciua divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus: nullo vero quidquam post eos qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutarit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos

quidem maximos viros salutaris ista nobis professio increvit. Celsus, De Medic., I. Prooem.

266. Arguments for a Scientific Method in Medicine.

Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium; post haec etiam naturalium actionum; novissime partium interiorum. Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt, posse eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui, unde hi sint, ignoret; neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat; ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: alia, si in humidis omne vitium est, ut Herophile visum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas venas (sc. arterias) quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur, et inflammationem, quam Graeci øλɛyμovǹv vocant, excitat, eaque inflammatis talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrati placuit; alia, si manantia corpuscula, per invisibilia foramina subsistendo, iter claudunt, ut Asclepiades contendit; eum vero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque vero infitiantur, experimenta quoque esse necessaria; sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse, nisi ab aliqua ratione, contendunt; non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse, quid maxime conveniret, et id usu explorasse, quo ante coniectura aliqua duxisset; neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint, si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit, et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc, quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persequuntur. Evidentes vero eas appellant, in quibus quaerunt, imitium morbi calor attulerit, an frigus; fames, an satietas; et quae similia sunt; occursurum enim vitio dicunt cum, qui originem non ignorarit. Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus, et emittimus; cibum potionemque et assumimus et concoquimus; itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digerantur. Tum requirunt etiam quae ratio somni, quae vigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant vel occurrere

vel mederi morbis inter haec nascentibus posse. Celsus, De Medic., I. Prooem.

267. Arguments used by those who advocate Empiricism in Medicine.

Contra ii, qui se iμxuρnoùs ab experientia nominant, evidentes quidem causas, ut necessarias, amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non comprehensibilis natura sit. Non posse vero comprehendi, patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia; quum de ista re, neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat, quam Herophilo? cur huic potius, quam Asclepiadi? Si rationes sequi velit, omnium posse videri non improbabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi, neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret; nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae; et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos eae causae facerent, quae ubique eaedem essent, remedia quoque ubique eadem esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris; neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiiciat evidens causa, multo minus eam posse subiicere, quae in dubio est. Quum igitur illa incerta, incomprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium; id est, iis, quae experientia in ipsis. curationibus docuerit; sicut in ceteris omnibus artibus; nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione, sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere, eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eamdem tamen sanitatem homines perduxerint. Id enim fecisse, quia justas non ab obscuris causis, neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique - as responderant, medendi vias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis. Aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum assumsisse alios propter fastidium abstinuisse; levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant. Eademque ratione

R

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; gravioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque quum quotidie inciderent, diligentes homines notasse, quae plerumque melius responderent: deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu, perniciosa discernentem a salutaribus. Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam ratio idem doceat quod experientia, an aliud: si idem, supervacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Cels., De Medic., I. Prooem.

268. The Arguments for Vivisection were in the First Century of the Empire extended so as to include the Human Subject.

Necessarium ergo esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos, vivos inciderint, considerarintque, etiamnum spiritu remanente, ea quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, laevorem, contactum; processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit. Neque enim, quum dolor iutus incidit, scire quid doleat, eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit: neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui, quid sit ignoret. Et quum per vulnus alicuius viscera patefacta sunt, eum qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus imponi remedia, compertis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine: similesque omnia, quae intus posita sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium, et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri. Cels., De Medic., I. Prooem.

269. Arguments commonly urged against the Practice of

Vivisection.

Atque ea quidem, de quibus est dictum, supervacua esse tantummodo; id vero, quod restat, etiam crudele: vivorum hominum alvum atque praecordia incidi, et salutis humanae

« PreviousContinue »