"Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander, 93. There was a Tradition that Terence received assistance in the Composition of his Plays from Scipio and Laelius. Non obscura fama est, adiutum Terentium in scriptis a Laelio et Scipione, quibuscum familiariter vixit. Eandem ipse auxit: numquam enim, nisi leviter, se tutari conatur; ut in prologo Adelphorum: "Nam quód isti dicunt málevoli, homines nóbilis Hunc adintare, assídueque una scríbere: Quod illí maledictum véhemens esse exístumant, Suo quisque tempore úsu 'st sine supérbia.' Videtur autem se levius defendisse, quia sciebat, Laelio et Scipioni non ingratam esse hanc opinionem: quae tamen magis et usque ad posteriora tempora valuit. Q. Memmius in oratione pro se ait: "P. Africanus, qui a Terentio personam mutuatus, quae domi luserat ipse, nomine illius in scenam detulit." Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Laelium quondam in Puteolano Kalendis Martiis admonitum ab uxore, temporius ut discumberet, petiisse ab ea, ne interpellaretur: serius tandem ingressum triclinium dixisse, non saepe in scribendo magis successisse sibi: deinde rogatum, ut scripta illa proferret, pronunciasse versus, qui sunt in Heautontimorumeno: "Satis pól proterve mé Syri promíssa huc induxérunt." Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adiutoribus indiguerit, non tam Scipione et Laelio uti potuisse, qui tunc adolescentuli fuere, quam Sulpicio Gallo, homine docto, et qui consularibus ludis initium fecerit fabularum dandarum, vel Q. Fabio Labeone et M. Popillio, consulari utroque ac poeta. Ideo ipsum non iuvenes designasse, qui se adiuvisse dicerentur, sed viros, quorum operam et in bello et in otio et in negotio populus sit expertus. Suet., Vit. Ter., ii.-iv. 94. Gellius quotes with Approval the Epitaphs on themselves, written by Naevius, Plautus, and Pacuvius. Trium poëtarum illustrium epigrammata, Cn. Naevii, M. Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt, et incidenda suo sepulcro reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis, scribenda in his commentariis esse duxi. Epigramma Naevii plenum superbiae Campanae: quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset: "Mortalis immortalis flere si foret fas: Flerent divae Camenae Naevium poetam. Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a "Postquam morte datu' st Plautus, comoedia luget; Et numeri innumeri simul omnes collacrumarunt." Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum, dignumque eius elegantissima gravitate: Adulescens, tametsi properas, te hoc saxum rogat, Utei ad se aspicias; deinde, quod scriptum 'st, legas.. Hic sunt poëtae Pacuviei Marcei sita Ossa. Hoc volebam nescius ne esses. Vale. 95. A Historical Criticism of the Roman Epos, from Ennius to Lucan. Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Virgilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poëtarum, Graecorum nostrorumque, haud dubie proximus. Utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi: qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, "Secundus," inquit, "est Virgilius, propior tamen primo, quam tertio." Et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum: et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes longe sequentur. Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen est assecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium, sicut sacros vetustate lucos, adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem, quantam religionem. Propiores alii, atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. Lascivus quidem in heroicis quoque Ovidius, et nimium amator ingenii sui: laudandus tamen partibus. Cornelius autem Severus, etiamsi versificator quam poëta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. Sed eum consummari mors immatura non passa est: puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem, praecipue in aetate illa, recti generis voluntatem. Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et poëticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturum. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens, et concitatus, et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poëtis annumerandus. Quint., X. i. 85-90. 96. High Appreciation of Lucan's Genius during the First Century of the Empire. Tu carus Latio, memorque gentis Tu Pelusiaci scelus canopi Deflebis pius, et Pharo cruenta Stat., Silv., III. vii. 52-80. 97. A Sketch of the Chief Masters of Literature in the Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Hor., S., I. x. 36-49. 98. A List of Roman Satirists. Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poëtis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui "Lucilium fluere lutulentum," et, esse aliquid, quod tollere possis," putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas, et abunde salis. Multo est tersior ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit. Sunt clari hodieque, et qui 66 olim nominabuntur. Alterum illud etiam prius satirae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae, et omnis antiquitatis, et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus, quam eloquentiae. Iambus non sane a Romanis celebratus est, ut proprium opus; quibusdam interpositus cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos intervenire reperiatur. Quint., X. i. 93–96. 99. The chief blemish in the Style of the Satirist Lucilius was want of care; but in his day, the Canons of Criticism were imperfectly understood. Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes Hor., S., I. iv. 1–12, and x. 56–71. |