Page images
PDF
EPUB

Vídeo sentum, squalidum, aegrum, pánnis annisque óbsitum. Quíd istuc, inquam, ornáti est ? "Quoniam míser, quod habui, pérdidi hem

Qué redactus sum! ómnes noti me átque amici déserunt."

Híc ego illum contémpsi prae me. Quíd homo, inquam, igna

víssime?

Itan parasti te, út spes nulla réliqua in te essét tibi ?

Símul consilium cúm re amisti? Víden me ex eodem ortúm loco ?

Quí color, nitór, vestitus; quaé habitudo est córporis ?

Ómnia habeo, néque quicquam habeo: níl quum est, nil defit

tamen.

"At ego infelix néque ridiculus ésse neque plagás pati

Póssum." Quid? tu his rébus credis fieri? Tota errás via.
Olim isti fuit géneri quondam quaéstus apud saeclúm prius :
Hóc novum est aucúpium: ego adeo hanc prímus inveni viam.
Est genus hominum, qui ésse primos se ómnium rerúm volunt,
Néc sunt; hos conséctor: hisce ego nón paro me ut rídeant,
Séd eis ultro adrídeo, et eorum ingenia admirór simul.
Quícquid dicunt, laúdo: id rursum sí negant, laudo íd quoque.
Négat quis nego: ait, áio: postremo ímperavi egomét mihi
Omnia adsentári. Is quaestus núnc est multo ubérrimus.
Pa. Scítum hercle hominem; hic hómines prorsum ex stúltis
insanós facit.

Gn. Dum haec loquimur, intereá loci ad macéllum ubi adventámus,

Concurrunt laeti mi óbviam cupédinarii ómnes :

Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres,

Quibus ét re salva et pérdita profúeram et prosum saépe.
Salútant ad cenám vocant: advéntum gratulántur.

Ille úbi miser famélicus vidét me tanto honóre, et

Tam fácile victum quaérere; ibi homo coépit me obsecráre,
Ut síbi liceret díscere id de mé. Sectari iússi :

Si pótis est, tanquam phílosophorum habént discipuli ex ípsis
Vocabula, parasíti item ut Gnathónici vocentur.

Ter., Eun., II. i. 3-33.

14. Scene at the Funeral of Chrysis.

Chrysís vicina haec móritur. So. O factúm bene!
Beásti: hei, metui a Chryside. Si. Ibi tum fílius
Cum illís, qui amabant Chrysidem, una aderát frequens:
Curábat una fúnus: tristis interim;

Nonnúmquam collacrumábat. Placuit tum íd mihi.

Sic cogitabam: Hic párvae consuetudinis
Causa húius mortem tám fert familiáriter:
Quid si ípse amasset? quíd hic mihi faciét patri?
Haec égo putabam esse ómnia humani íngeni
Mansuétique animi officia. Quid multís moror?
Egomét quoque eius caúsa in funus pródeo,

Nihil súspicans etiám mali. So. Hem, quid id ést? Si. Scies.

Effértur. Imus. Interea inter múlieres,

Quae ibi áderant, forte unam áspicio adulescéntulam,
Formá.
So. Bona fortasse. Si. Et voltu,

Sósia,

Adeó modesto, adeó venusto, ut níl supra.
Quae quúm mihi lamentári praeter céteras
Visa ést, et quia erat fórma praeter céteras
Honésta et liberáli, accedo ad pédisequas:
Quae sít, rogo. Sorórem esse aiunt Chrysidis.
Percússit illico ánimum. Atat, hoc illud est,
Hinc illae lacrumae, haec íllast misericórdia.
So. Quam tímeo, quorsum evádas. Si. Funus ínterim
Procédit. Sequimur: ád sepulcrum vénimus:
In ígnem impositast: flétur. Interea haec soror,
Quam díxi, ad flammam accéssit imprudéntius,
Satis cúm periclo. Ibi tum éxanimatus Pamphilus
Beue díssimulatum amórem et celatum indicat:
Adcúrrit mediam múlierem complectitur:

Mea Glycerium, inquit, quíd agis? cur te is pérditum ?
Tum illa, út consuetum fácile amorem cérneres,
Reiécit se in eum fléns quam familiáriter.

Ter., Andr., I. i. 78-109.

15. Syrus describes his Visit to Antiphila.

Sy. Iam primum ómnium,
Ubi véntum ad aedis ést, Dromo pultát fores:
Anus quaédam prodit: haéc ubi aperuit óstium,
Contínuo hic se coniécit intro, ego cónsequor:
Anus fóribus obdit péssulum, ad lanám redit.
Hic scíri potuit, aút nusquam alibi, Clínia,
Quo stúdio vitam suám te absente exégerit.
Ubi de ínproviso est ínterventum múlieri:
Nam ea rés dedit tum exístumandi cópiam
Cotídianae vítae consuetúdinem;

Quae, cuíusque ingenium ut sít, declarat máxume:

Texéntem telam stúdiose ipsam offendimus;
Mediocriter vestítam veste lúgubri,

Eius ánuis causa, opínor, quae erat mórtua;
Sine aúro: tum ornatam, íta uti quae ornantúr sibi,
Nullá mala re éxpolitam múliebri :
Capillus passus, prólixus, circúm caput

Reiéctus neglegénter: pax. Clin. Syre mi, óbsecro,
Ne me ín laetitiam frústra coniiciás.

Sy. Anus

Subtémen nebat: praéterea una ancíllula

Erat; éa texebat úna, pannis óbsita,

Neglécta, inmunda inlúvie. Clit. Si hacc sunt, Clínia,
Vera, íta uti credo, quís te est fortunátior?

Scin hánc, quam dicit sórdidatam et sórdidam?

Magnum hóc quoque signumst, dóminam esse extra nóxiam,

Quum eíus tam negliguntur internúntii.

Nam dísciplina est iísdem, munerárier

Ancillas primum, ad dóminas qui adfectánt viam.
Clin. Perge, óbsecro te: et cáve ne falsam grátiam
Studeás inire. Quíd ait, ubi me nóminas?
Sy. Ubi dicimus rediísse te, et rogáre uti
Veníret ad te, múlier telam déserit

Contínuo, et lacrumis ópplet os totúm sibi:
Ut fácile scias desiderio id fierí tuo.

Ter., Haut., II. iii. 33-66.

16. The Advantages of an Easy Temper.

Re ipsa répperi,

Fácilitate níhil esse homini mélius neque cleméntia.
Id esse verum, ex me átque ex fratre cuivis facilest noscerc.
Ille suam semper égit vitam in ótio, in convíviis:
Clémens, placidus, núlli laedere ós, adridere ómnibus:
Síbi vixit: sibi súmptum fecit: ómnes benedicúnt, amant.
Ego ille agrestis, saévos, tristis, párcus, truculentús, tenax,
Dúxi uxorem: quam íbi miseriam vídi! Nati filii,
Alia cura: heia aútem, dum studeo illis ut quamplurimum
Fácerem, contrivi ín quaerundo vítam atque aetatém meam.
Núnc exacta aetáte hoc fructi pró labore ab eís fero,
Odium: ille alter síne labore pátria potitur cómmoda:
Illum amant: me fúgitant: illi crédunt consilia ómnia:
Illum diligúnt: apud illum súnt ambo, ego desértus sum:
Illum ut vivat óptant, meam autem mórtem exspectant scilicet.

Íta eos meo labóre eductos máxumo, hic fecít suos

Paúlo sumptu: míseriam omnem ego cápio; hic potitur gaúdia.
Age age, iam experiámur porro cóntra, ecquid ego póssiem
Blande dicere aút benigne fácere, quando huc provocat.
Égo quoque a meís me amari et mágni pendi póstulo.
Si id fit dando atque óbsequendo, nón posteriorés feram.
Déerit: id mea mínume refert, quí sum natu máxumus.
Ter., Ad., V. iv. 6-27.

17. Portrait of a Good Steward.

Feriae

Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. serventur. Alieno manum abstineat. Sua servet diligenter. Litibus familiae supersedeat. Si quis quid deliquerit, pro noxa bono modo indicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat: facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam ne quo eat. Familiam exerceat: consideret, quae dominus imperaverit, fiant. Ne plus censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi compitalibus in compito aut in foco ne faciet. Iniussu domini credat nemini. Quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utendo roget, et quibus det: praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercenarium politorem diutius eundem ne habeat die. Ne quid emisse velit insciente domino, ne quid dominum celavisse velit. Parasitum ne quem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scribet in mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et valebit rectius, et dormibit libentius. Primus cubitu surgat: postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet, et ubi iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis obsequitor, partim, quo libentius boves curent. Cato, R. R., v.

18. Portrait of the Steward's Wife.

Villicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat. Facito ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur; neve domum, neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat, neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat, neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet. Villam conversam mundamque habeat Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa, et pira, et uvas in doliis, et mala struthea; uvas in vinaceis, et in urceis, in terra obrutas; et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis, et alia, quae condi solent, et silvatica. Haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam, et far subtile sciat facere. Cato, R. R., cxliii.

19. σιγάν θ' ὅπου δεῖ καὶ λέγειν τὰ καίρια.

Iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat de ea re quod sponsionem feceram cum M. Cornelio. Tabulae prolatae. Maiorum benefacta perlecta, deinde quae ego pro re publica fecissem leguntur: ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione "numquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per ambitionem dilargitus sum." Attat, noli noli peribere, inquam, istud, nolunt audire. Deinde recitavit "nunquam praefectos per sociorum vestrorum oppida imposivi, qui eorum bona liberos diriperent." Istud quoque dele, nolunt audire. Recita porro. "Nunquam ego praedam neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem qui cepissent." Istuc quoque dele, nihil minus volunt dici, non opus est recitato. 'Nunquam ego evectionem datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas caperent." Perge istuc quoque uti cum maxime delere. "Nunquam ego argentum pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico divites feci." Enim vero usque istuc ad lignum dele. Videris, quo loco res publica siet, uti quod rei publicae bene fecissem, unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare non audeo, ne invidiae siet:

66

« PreviousContinue »