ita inductum est male facere impoene, bene facere non impoene licere. Cato, Or. de Sumptu Suo, ap. Front. Ep. ad Ant., i. 2, p. 99. Naber. 20. "Non possum ferre, Quirites, Graecam Urbem." Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus illorum. Et hoc puta vatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit omnia corrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opicon appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis. Cato, ap. Plin., N. H., XXIX. vii. 14. 21. A Character. Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque. Scitus secunda loquens in tempore commodus verbum Quem fecit mores veteresque novosque tenentem, Hunc inter pugnas Servilius sic compellat. Enn., Ann., ap. Gell., xii. 4. 22. Ilia's Dream. Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen, Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. Tardaque vestigare et quaerere te neque posse His verbis: "o gnata, tibi sunt ante ferendae 23. Romulus and Remus. Remus auspicio se devovet atque secundam Enn., Ann., ap. Cic. De Div., I. xlviii. 24. A Staunch Soldier. Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno: Semper abundantes hastas frangitque quatitque: Enn., Ann., ap. Macrob. Sat., vi. 3. 25. A Storm. Profectióne laeti piscíum lascíviam Intuentur, néc tuendi cápere satietas potest. Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum occaecat nigror, Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit, Grándo mixta imbri largifico súbita praecipitáns cadit, Undique omnes vénti erumpunt, saévi exsistunt turbines, Férvit aestu pélagus. Pacuv., ap. Cic. De Div., I. xiv. 24. 26. A Dream interpreted. Tarqu. Quom iam quieti córpus nocturno ímpetu Visum est insomnis pástorem ad me adpéllere Miríficum facinus: déxtrorsum orbem flammeum Radiátum solis líquier cursú novo. Aug. Réx, quae in vita usurpant homines, cogitánt curant vident, Quaeque agunt vigilántes agitantque, éa si cui in somno accidunt, Mínus mirum est, si dí rem tantam haut témere improviso ófferunt. Proín vide, ne quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, Is sapientiá munitum péctus egregié gerat, Téque regno expéllat: nam id quod dé sole ostentum ést tibi, Pópulo commutátionem rérum portendít fore, Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo! nám quod C'épit cursum ab láeva signum praépotens, pulcérrume, Tullius qui libertatem cívibus stabilíverat. Acc., Brut., ap. Cic. De Div., I. xxii. 44. 27. A Ship. Tanta moles labitur Fremebunda ex alto ingenti sonitu et spiritu, 28. Epigrams by Valerius Aedituus, Porcius Licinius, and Lutatius Catulus. Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi versus cecinit Valerii Aeditui, veteris poëtae, item Porcii Licinii, et Quinti Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, pressius, Graecum Latinumve nihil quidquam reperiri puto. Versus Aeditui: "Dicere cum conor ouram tibi, Pamphila, cordis, Quid mi abs te quaeram, verba labris abeunt. Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces, quam priores : "Quid faculam praefers, Phileros, qua nil opu' nobis ? Ibimus: hic lucet pectore flamma satis. Istam nam potis est vis saeva exstinguere venti, Aut imber coelo candidu' praecipitans. At contra, hunc ignem Veneris, si non Venus ipsa, Item dixit versus Porcii Licinii, hosce: "Custodes ovium teneraeque propaginis agnum, Quaeritis ignem? Ite huc. Quaeritis? Ignis homo'st. Q. Catuli versus illi fuerunt: 66 'Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum 29. A Single Combat. Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit: qui et viribus, et magnitudine, et adolescentia, simulque virtute ceteris antistabat. Is, maxime proelio commoto, atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit, utrique ut quiescerent pugnare. Pugnae facta pausa est. Extemplo, silentio facto, cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret. Nemo audebat, propter magnitudinem atque immanitatem facies. Deinde Gallus irridere coepit, atque linguam exertare. Id subito perdolitum est cuidam T. Manlio, summo genere nato, tantum flagitium civitati accidere; ex tanto exercitu neminem prodire. Is, ut dico, processit, neque passus est virtutem Romanam a Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri, et gladio Hispanico cinctus, contra Gallum constitit. Metu magno ea congressio in ipso ponte, utroque exercitu inspectante, facta est. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus, sua disciplina scuto proiecto, cunctabundus: Manlius, animo magis, quam arte, confisus, scutum scuto percussit, atque statum Galli conturbavit. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit, atque de loco hominem iterum deiecit: eo pacto ei sub Gallicum gladium successit, atque Hispanico pectus hausit: dein continuo humerum dextrum eodem concessu incidit, neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum icti haberet. Ubi eum evertit, caput praecaedit: torquem detraxit, eamque sanguinolentam |