Page images
PDF
EPUB

Ante, ait, emoriar, quam sit tibi copia nostri."
Retulit illa nihil, nisi "Sit tibi copia nostri."
Spreta latet silvis, pudibundaque frondibus ora
Protegit, et solis ex illo vivit in antris.

Sed tamen haeret amor, crescitque dolore repulsae.
Extenuant vigiles corpus miserabile curae,
Adducitque cutem macies, et in aëra succus

Corporis omnis abit: vox tantum atque ossa supersunt.
Vox manet: ossa ferunt lapidis traxisse figuram.

Ov., M., iii. 370-399.

102. Palace of Fame.

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
Caelestesque plagas, triplicis confinia mundi:
Unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet, summaque domum sibi legit in arce:
Innumerosque aditus ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
Tota fremit, vocesque refert, iteratque, quod audit.
Nulla quies intus, nullaque silentia parte.
Nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis:
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent, qualemve sonum, quum Iuppiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenet; veniunt leve vulgus, euntque,
Mistaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum, confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures,
Hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
Crescit, et auditis aliquid novus adiicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error,
Vanaque Laetitia est, consternatique Timores,
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in caelo rerum pelagoque geratur
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.
Ov., M., xii. 39-63.

103. The Constellation Auriga.

Sed cum se terris Aries ter quinque peractis
Partibus extollit, primum iuga tollit ab undis

Heniochus, clivoque rotas convellit ab imo,
Qua gelidus boreas aquilonibus instat acutis.
Ille dabit proprium studium, caeloque retentans,
Quas prius in terris agitator amaverat artes:
Stare levi curru moderantem quatuor ora
Spumigeris frenata lupis, et flectere equorum
Praevalidas vires ac torto stringere gyro;
At cum laxato fugerunt cardine claustra,
Exagitare feros, pronumque anteire volantis,
Vixque rotis levibus summum contingere campum,
Vincentem pedibus ventos, vel prima tenentem
Agmina in obliquum cursus agitare malignos:
Obstantemque mora totum praecludere circum;
Vel medium turbae nunc dextros ire per orbes
Fidentem campo, nunc meta currere acuta,
Spemque sub extremo dubiam suspendere casu.
Nec non alterno desultor sidere dorso
Quadrupedum, et stabilis poterit defigere plantas,
Perque volabit equos, ludens per terga volantum ;
Aut solo vectatus equo nunc arma movebit,
Nunc leget in longo per cursus praemia circo;
Quicquid de tali studio formatur, habebit.

Manil., v. 67-90.

104. Engineering Skill of Archimedes in the
Defence of Syracuse.

Et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset, Archimedes. Is erat unicus spectator caeli siderumque; mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, qui ea, quae hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. Murum per inaequales ductum colles, (pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam, et quae planis vallibus adiri possent) ut cuique aptum visum est loco, ita omni genere tormentorum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari alluitur, ex quinqueremibus Marcellus oppugnabat. Ex ceteris navibus sagittarii funditoresque, et velites etiam, quorum telum inhabile ad remittendum imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur. Hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant. Naves iunctae aliae binae ad quinqueremes, demptis interioribus remis, ut latus lateri applicaretur, quum exteriore ordine remorum velut una navis

agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. Adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in muris disposuit. In cas, quae procul erant, naves saxa ingenti pondere emittebat : propiores levioribus, eoque magis crebris, petebat telis: postremo, ut sui vulnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit; per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem. Quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus firmae catenae illigata quum iniecta prorae esset, gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora, navem in puppim statuebat: dein, remissa subito, velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undae affigebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa, omnisque vis est eo versa, ut totis viribus terra aggrederentur. Sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat, Hieronis impensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte. Natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. Eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. Ita, consilio habito, quum omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione, atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit. Liv., xxiv. 34.

105. Battle of Lake Trasimene.

Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut in trepida re, impavidus, turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit, ut tempus locusque patitur; et quacunque adire audirique potest, adhortatur, ac stare et pugnare iubet; "nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute, evadendum esse. Per medias acies ferro viam fieri: et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse." Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat: tantumque aberat, ut sua signa atque ordinem et locum nosceret miles, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus: opprimerenturque quidam, onerati magis his, quam tecti: et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum. Ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum, et mixtos

strepentium paventiumque clamores, circumferebant ora oculosque. Alii fugientes pugnantium globo illati haerebant: alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequicquam impetus facti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et a tergo hostium acies claudebat, apparuitque, nullum, nisi in dextera ferroque, salutis spem esse; tum sibi unusquisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro pugna exorta est; non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignanus, post signa alia pugnaret acies; nec ut in sua legione miles, aut cohorte, aut manipulo esset. Fors conglobabat, et animus suus caique ante aut post pugnandi ordinem dabat: tantusque fuit ardor armorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit, avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit. Magnae partis fuga inde primum coepit: et iam nec lacus nec montes obstabant pavori. Per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt: armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus humerisque exstare possunt, sese immergunt. Fuere, quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit. Quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequicquam fessi vada retro aegerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Liv., xxii. 5, 6.

106. Feats of Knightly Prowess at the Battle of Lake Regillus.

Ergo etiam praelium aliquanto, quam cetera, gravius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina: nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, praeter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quanquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque a latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat. Nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum: tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc qui

dem in secundam aciem Latini recepere: Aebutius, quum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium, ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo, et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, invectum temere in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus transfigit: nec quicquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tanto vi maiore, quam paullo ante magister equitum, cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, quum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit. Liv., ii. 19, 20.

107. Transportation of the Populace of Alba.

Inter haec iam praemissi erant Albam equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut, prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, simul fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia impleverat, raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleveret vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, quum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos Telinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora

« PreviousContinue »