Page images
PDF
EPUB

66. Virginius implores his Fellow-Citizens to pity him for having been forced to slay his Child.

Supinas deinde tendens manus, commilitones appellans, orabat, "ne, quod scelus Ap. Claudii esset, sibi attribuerunt: neu se, parricidam liberum, aversarentur. Sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si libere ac pudice vivere licitum fuisset. Quum, velut servam, ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum, quam contumelia, liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum. Nec superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset. Illis quoque filias, sorores, coniuges esse: nec cum filia sua libidinem Ap. Claudii exstinctam esse; sed, quo impunitior sit, eo effrenatiorem fore. Aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae. Quod ad se attineat, uxorem sibi fato raptam : filiam, quia non ultra victura pudica fuerit, misera, sed honesta, morte occubuisse. Non esse iam Appii libidini locum in domo sua: ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae. Ceteri sibi ac liberis suis consulerent." Liv., iii. 50.

67. Herennius accuses the Patricians of intentionally prolonging the War with Hannibal.

Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terentii, criminando non senatum modo, sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidato suo conciliabat. "Ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum ab iisdem, quum debellari possit, fraude id bellum trahi. Cum quattuor militum legionibus universis pugnari posse apparuisse eo, quod M. Minucius, absente Fabio, prosper pugnasset; duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ei. ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos, quam vinci. Consules deinde Fabianis artibus, quum debellari posset, bellum traxisse. foedus inter omnes nobiles ictum: nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent. Nam plebeios nobiles iam iisdem initiatos esse sacris, et contemnere plebem, ex quo contemni desierint a Patribus, coepisse. Cui non apparere, id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in Patrum potestate comitia essent?

Id

Id consules ambos ad exercitum morando quaesisse: id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, ut vitiosus dictator per augures fieret. Habere igitur interregnum eos. Consulatum unum certe plebis Romanae esse populum liberum habiturum ac daturum ei, qui magis vere vincere, quam diu imperare, malit." Liv., xxii. 34.

68. Speech of Appius Claudius to the Romans concerning the War with Veii.-(a.) He insists upon the Necessity of Perseverance.

Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani, et perfici quam primum oportet. Perficietur autem, si urgemus obsessos: si non ante abscedimus, quam spei nostrae finem captis Veiis imposuerimus. Si hercule nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia quam procul ab domo! quot terros, quot maria distans! Nos intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget? Scilicet, quia levis belli causa est, nec satis quicquam iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet. Septies rebellarunt, et in pace nunquam fida fuerunt: agros nostros millies depopulati sunt: Fidenates deficere a nobis coëgerunt: colonos nostros ibi interfecerunt: auctores fuere contra ius gentium caedis impiae legatorum nostrorum: Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur: res repetentes legatos nostros, haud procul abfuit, quin violarent. Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? Si nos tam iustum odium nihil movet, ne illa quidem, oro vos, movent? Operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis. Quid turres, quid vineas testudinesque, et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? Quum tantum laboris exhaustum sit, et ad finem iam operis tandem perventum; relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor? Quanto est minus, opera tueri facta, et instare et perseverare defungique cura? Brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur; nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus. Loquor de opere, et de temporis iactura: quid? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? Ut nunc res se habent, irati sunt, oderunt, negant

missuros: quantum in illis est, capere Veios licet. Quis est, qui spondeat, eundem, si differtur bellum, animum postea fore? Liv., v. 4, 5.

69. Speech of Appius Claudius to the Romans concerning the War with Veii.-(b.) He insists upon the Necessity of Discipline.

Si medius fidius ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat, insuescere militem nostrum, non solum parata victoria frui; sed, si res etiam lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare, et, si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri, nec, sicut aestivas aves, statim auctumno tecta ac recessum circumspicere. Obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus. eam patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas. elicere solet? Adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? ut, tanquam navale bellum, tempestatibus captandis et observando tempore anni, gerant, non aestus, non frigora pati possint? Erubescant profecto, si quis eis hoc obiiciat; contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse: nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse, hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse. Haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios tantum. nec hoc bellum intueri, quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere. An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cuius si qua urbs primum. illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deindetimeat; an hic sit terror nominis nostri, ut exercitum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli, quam victoriam, noverit ; nec impetu potius bella, quam perseverantia, gerat? quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus, necessaria est; quarum plerasque, munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles, fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat: sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae invenerint praesidia Veientes, quae nequicquam in Etruria quaerunt. Liv., v. 6.

70. The Dictator Fabius tells his Troops that their only Chance of Escape is to cut their way through the Enemy.

"Locis," inquit, "angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus, viam nullam habemus. Stativa nostra munimento satis tuta sunt; sed inopia eadem infesta. Nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant; et, si omnes iuvare velint, iniqua loca sunt. Itaque non frustrabor ego vos, castra hic relinquendo, in quae, infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis. Armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. Castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum, praeterquam victoriae, nobis abscidamus. Ferte signa in hostem: ubi extra vallum cesserit agmen, castra, quibus imperatum est, incendant: damna nostra, milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur. Liv., ix. 23.

71. Fabius, who has engaged the Enemy contrary to orders, exhorts the Soldiers to protect him from the Jealous Fury of Papirius.

Fabius, extemplo concione advocata, obtestatus milites est, "ut, qua virtute rempublicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab importenti crudelitate dictatoris tutarentur. Venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique, furere, quod, se absente, res publica egregie gesta esset: malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites, quam Romanos, victoriam esse. Imperium dictitare spretum, tanquam non eadem mente pugnari vetuerit qua pugnatum doleat: et tunc invidia impedire virtutem alienam voluisse, cupidissimisque ablaturum arma fuisse militibus, ne se absente moveri possent: et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio, non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit, ac non accensum dictatoris. Quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi, devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum minetur? Neque illum magistro equitum infestiorem, quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. Si possit, in omnes saeviturum fuisse: quia id nequeat, in unum saevire. Etiam invidiam, tanquam ignem, summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere. Si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, tunc

victorem, velut in capto exercitu dominantem, quicquid licuerit Proinde adessent in magistro equitum, in militibus ausurum.

in sua causa omnium libertati. Si consensum exercitus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda victoria videat, et salutem unius omnibus curae esse: inclinaturum ad clementiorem sententiam animum. Postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere. Liv., viii. 31.

72. Papirius justifies his Severity towards Fabius.

Hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse. Nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tanquam rei parvae, disciplinae miliSe tamen perstataris eversae iuventuti gratiam facere. turum in incepto: nec ei, qui adversus edictum suum, turbatis religionibus ac dubiis auspiciis, pugnasset, quicquam ex Maiestas imperii perpetuane esset, insta poena remissurum. non esse in sua potestate: L. Papirium nihil de eius iure diminuturum. Optare, ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus Romanus in se potissimum dictatorem et ius dictaturae exstinguat. Quod si fecisset, non L. Papirium, sed tribunos, sed pravum populi iudicium nequicquam posteros accusaturos: quum, polluta semel militari disciplina, non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio; nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat; non edicta imperatorum, non auspicia observentur; sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico errent, immemores sacramenti, licentia sola se, ubi velint, exauctorent; infrequentia deserantur signa; neque conveniatur ad edictum, nec discernatur, interdiu, nocte, acquo, iniquo loco, iussu, iniussu imperatoris pugnent; et non signa, non ordines servent; latrocinii modo caeca et fortuita pro sollenni et sacrata militia sit. Horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebis: vestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabii obiicite. Liv., viii. 34.

73. A Suasoria.-Alexander has arrived at the Limits of the Earth: He knows not what to conquer next.

Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec Inmanes proIndia est nec ferarum terribilis ille conventus. pone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, quas

« PreviousContinue »