Page images
PDF
EPUB

Tisiphone fraudes, caelestique ocior igne

Adforet increpitans: Quid belli obverteris ausis,
Numen iners, pacique datum? cede, improba: noster
Hic campus nosterque dies; nunc sera nocentes
Defendis Thebas: ubi tunc, quum bella cieret
Bacchus et armatas furiarent orgia matres?
Aut ubi segnis eras, dum Martius impia serpens

Stagna bibit? dum Cadmus erat? dum victa cadit sphinx?
Dum rogat Oedipoden genitor? dum lampade nostra
In thalamos Iocasta venit? Sic urget, et ultro
Vitantem adspectus, etiam, pudibundaque longe
Ora reducentem, premit adstridentibus Hydris
Intentatque faces: deiectam in lumina pallam
Diva trahit magnoque fugit questura Tonanti.
Tunc vero accensae stimulis maioribus irae:
Arma placent, versaeque volunt spectare cohortes.
Stat., Theb., xi. 458-498.

102. Quintilian's Affection for his Wife and Child.

Ego vel hoc uno malo sic eram afflictus, ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem. Nam quum omni virtute, quae in feminas cadit, functa, insanabilem attulit marito dolorem: tum aetate ea puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis. Liberis tamen superstitibus obluctabar: et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo, maximos cruciatus praecipiti via effugit. Mihi filius minor quintum egressus annum, prior alterum ex duobus eruit lumen. Non sum ambitiosus in malis, nec augere lacrimarum causas volo: utinamque esset ratio minuendi. Sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae, et (quam scio vix posse credi tantam) altae mentis ostenderit? qualis amorem quicunque alienus infans mereretur. Illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus, me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret. Quapropter illi dolori, quem ex matre optima, atque omnem laudem supergressa, paucos ante menses ceperam, gratulor. Minus enim est, quod flendum meo nomine, quam quod illius gaudendum est. Quint., vi., Prooem., 5-8.

103. Quintilian bewails the early Death of his Son.

Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est, celerius occidere festinatam maturitatem: et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas, et in utracunque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium literarum. Sed haec spes adhuc illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione, mensium octo valetudinem tulit? ut me in supremis consolatus est? quam etiam deficiens, iamque non noster, ipsum illum alienatae mentis errorem circa solas literas habuit? Tuosne ego, o meae spes inanes, labentes oculos, tuum fugientem spiritum vidi? Tuum corpus frigidum exsangue complexus animam recipere, auramque communem haurire amplius potui? dignus his cruciatibus, quos fero, dignus his cogitationibus. Tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum patris admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te omnium spe Atticae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum ad poenas, amisi? Quint., vi., Prooem., 10-13.

104. The Power of Pathos.

Qui vero iudicem rapere, et in quem vellet habitum animi posset perducere, quo dicto flendum et irascendum esset, rarus fuit. Atqui hoc est, quod dominatur in iudiciis; haec eloquentiam. regunt. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa; et pro meliore parte plura sunt semper: ut, qui per haec vicit, tantum, non defuisse sibi advocatum, sciat. Ubi vero animis iudicum vis afferenda est, et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non ducet litigator: hoc libellis non continetur. Probationes enim efficiunt sane, ut causam nostram meliorem esse iudices putent: affectus praestant, ut etiam velint: sed id, quod volunt, credunt quoque. Nam quum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam

rem suam existimant: et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipitat animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus affectibus: aestu fertur, et velut rapido flumini obsequitur. Ita argumenta ac testes quid egerint, pronunciatio ostendit: commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur. An, quum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est? Huc igitur incumbat orator, hoc opus eius, hic labor est: sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sunt; adeo velut spiritus operis huius atque animus est in affectibus. Quint., VI. ii. 3-7.

105. Sejanus having asked Tiberius to allow his Marriage with Livia, the Emperor replies as follows:

Falleris enim, Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, quae C. Caesari, mox Druso, nupta fuerit, ea mente acturam, ut cum equite Romano senescat. Ego ut sinam, credisne passuros, qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros in summis imperiis videre? Vis tu quidem istum intra locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui, te invito, perrumpunt, omnibusque de rebus consulunt, excessisse iam pridem equestre fastigium, longeque antisse patris mei amicitias, non occulti ferunt, perque invidiam tui me quoque incusant. At enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est. Mirum hercule, si, cum in omnis curas distraheretur inmensumque attolli provideret, quem coniunctione tali super alios extulisset, C. Proculeium et quosdam in sermonibus habuit, insigni tranquillitate vitae nullis reipubl. negotiis permixtos. Sed, si dubitatione Augusti movemur, quanto validius est, quod M. Agrippae, mox mihi conlocavit? Atque ego haec, pro amicitia, non occultavi: ceterum neque tuis neque Liviae destinatis adversabor. Ipse quid intra animum volutaverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi parem, omittam ad praesens referre: id tantum aperiam, nihil esse tam excelsum, quod non virtutes istae tuusque in me animus mereantur; datoque tempore, vel in senatu vel in concione non reticebo. Ann., iv. 40.

Tac.,

106. Boadicea excites her Countrymen against the Romans.

Ad Britannorum copiae passim per catervas et turmas exsultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo fero, ut coniuges quoque testes victoriae secum traherent, plaustrisque imponerent, quae super extremum ambitum campi posuerant. Boudicea, curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, "solitum quidem Britannis, feminarum ductu bellare," testabatur: "sed tunc non, ut tantis maioribus ortam, regnum et opes, verum ut unam e vulgo, libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. Eo provectas Romanorum cupidines, ut non corpora, ne senectam quidem, aut virginitatem impollutam relinquant. Adesse tamen deos iustae vindictae. Cecidisse legionem, quae proelium ausa sit: ceteros castris occultari, aut fugam circumspicere. Ne strepitum quidem et clamorem tot millium, nedum inpetus et manus perlaturos. Si copias armatorum, si caussas belli secum expenderent, vincendum illa acie, vel cadendum esse. Id mulieri destinatum: viverent viri et servirent. Tac., Ann., xiv. 34, 35.

107. Seneca, anticipating Nero's Displeasurs, implores to be allowed to retire into a private station.

Ego quid aliud munificentiae tuae adhibere potui, quam studia, ut sic dixerim, in umbra educata ? et quibus claritudo venit, quod iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande huius rei pretium. At tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti: adeo, ut plerumque intra me ipse volvam: "egone, equestri et provinciali loco ortus, proceribus civitatis adnumeror? Inter nobiles, et longa decora praeferentes, novitas mea enituit? Ubi est animus ille, modicis contentus? Talis hortos instruit, et per haec suburbana incedit, et tantis agrorum spatiis, tam lato fenore exuberat?" Una defensio occurrit, quod muneribus tuis obniti non debui. Sed uterque mensuram implevimus, et tu, quantum princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a principe accipere. Cetera invidiam augent: quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacent, sed mihi incumbunt; mihi subveniendum est. Quomodo in militia, aut via, fessus adminiculum orarem; ita, in hoc itinere vitae, senex, et levissimis quoque curis inpar, cum opes meas ultra sustinere non possim, praesidium peto.

Iube eas per procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. Nec me in paupertatem ipse detrudam; sed traditis, quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarun curae seponitur, in animum revocabo. Superest tibi robur, et tot per annos nixum fastigio regimen: possumus seniores amici quieti respondere. Hoc quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse, qui et modica tolerarent. Tac., Ann., xiv. 53, 54.

108. Nero's Insidious Reply.

Ad quae Nero sic ferme respondit: "Quod meditatae orationi tuae statim occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praevisa, sed subita expedire docuisti. Abavus meus, Augustus, Agrippae et Maecenati usurpare otium post labores concessit: sed in ea ipsa aetate, cuius auctoritas tueretur, quidquid illud et qualecumque tribuisset: attamen neutrum datis a se praemiis exuit. Bello et periculis meruerant: in his enim iuventa Augusti versata est. Nec mihi tela et manus tuae defuissent, in armis agenti. Sed quod praesens conditio poscebat, ratione, consilio, praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. Et tua quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt: quae a me habes, horti et fenus et villae, casibus obnoxia sunt. Ac, licet multa videantur, plerique, haudquaquam artibus tuis pares, plura tenuerunt. Pudet referre libertinos, qui ditiores spectantur. Unde etiam rubori mihi est, quod praecipuus caritate, nondum omnes fortuna antecellis. Verum et tibi valida aetas, rebusque et fructui rerum sufficiens: et nos prima imperii spatia ingredimur; nisi forte aut te Vitellio ter consuli, aut me Claudio postponis. Sed, quantum Volusio longa parsimonia quaesivit, tantum in te mea liberalitas explere non potest. Quin, si qua in parte lubricum adolescentiae nostrae declinat, revocas; ornatumque robur subsidio impensius regis. Non tua moderatio, si reddideris pecuniam; nec quies, si reliqueris principem: sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur. Quodsi maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti viro decorum fuerit, unde amico infamiam paret, inde gloriam sibi recipere." His adiicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine exercitus, velare odium fallacibus blanditiis. Tac., Ann., xiv. 55, 56.

« PreviousContinue »