CLXVII. Cato. Hi mores, haec duri immota Catonis Secta fuit: servare modum, finemque tenere, Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam; Nec sibi, sed toto genitum se credere mundo. Huic epulae, vicisse famem; magnique penates Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis Induxisse togam. CLXVIII. 'Far from the madding crowd.' Felix qui patriis aevum transegit in agris, Illum non vario traxit Fortuna tumultu ; Ingentem meminit parvo qui germine quercum, Aequaevumque videt consenuisse nemus. Proxima cui nigris Verona remotior Indis, CLXIX. A Funeral Scene. SI. Effertur, imus, interea inter mulieres Quia tum mihi lamentari praeter caeteras Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum ? Rejecit se in illum flens quam familiariter! Pedisequa, an attendant. CLXX. Menedemus by his harshness drives his son into exile: he resolves to show his penitence by working as a slave during his absence. Domum revertor maestus, atque animo fere Coenam apparare: pro se quisque sedulo CLXXI. Chremes dissuades Menedemus from his excessive toil. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodum est, Tamen vel virtus tua me vel vicinitas Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere et praeter quam res te adhortatur tua. Nam pro deum atque hominum fidem, quid vis tibi? Aut plus eo, ut conjicio; agrum his regionibus CLXXII. Euclio discovers the loss of his treasure. Perii, interii, occidi! Quo curram? quo non curram ? Tene, tene:-Quem quis ?— Nescio: nil video: caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim Nequeo cum animo certum investigare. Obsecro vos ego, mihi auxilio, Oro, obtestor, sitis, et hominem demonstretis qui eam abstu lerit. Quid est ? quid ridetis? Novi omnes: scio fures esse hic complures, Qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi. Quid ais tu? Tibi credere certum est: nam esse bonum e voltu cognosco. Hem, nemo habet horum.-Occidisti! Dic igitur si quis Heu me miserum! misere perii! male perditus pessime ornatus eo: Tantum gemiti et malae moestitiae hic dies mihi obtulit, Quod custodivi sedulo? Egomet me defraudavi Animumque meum geniumque meum! nunc alii laetificantur 1 |