Page images
PDF
EPUB

bat Iudaico, id pueris nostris praestat baptismus. Atque haec causa est, cur Paulus baptismum vocet circumcisionem Christi.

Art. XXXV.

Credimus et confitemur Iesum Christum, Servatorem nostrum, sanctae Coenae Sacramentum ordinasse et instituisse, ut ea nutriat et sustentet 5 eos, quos iam regeneravit, et in familiam suam, nempe Ecclesiam, insevit. Qui porro regeniti sunt, duplicem in se vitam habent, unam quidem corporalem et temporariam, quam secum a prima sua nativitate attulerunt, quaeque omnibus communis est. Alteram vero spiritualem et coelestem, quae altera nativitate sua illis donatur, et per verbum Evangelii 10 in communione corporis Christi efficitur. Atque haec vita non nisi Electis Dei communis est. Similiter nobis Deus panem terrenum et materialem, ad vitae corporalis et terrenae conservationem idoneum attribuit, qui omnibus, sicuti et vita ipsa, communis est. At vero, ad conservationem vitae Spiritualis et coelestis, quam fideles iam habent, 15 Deus illis panem vivificum misit, qui e coelo descendit, nempe Jesum Christum, qui manducatus, id est, si applicetur et recipiatur spiritu per fidem, vitam fidelium spiritualem nutrit et sustentat. Ut autem panem

hunc Spiritualem et coelestem Christus nobis repraesentaret, panem terrestrem ac visibilem, in Sacramentum corporis sui, vinumque in 20 sanguinis sui Sacramentum instituit, ut iis ipsis testificetur, nos, quam vere hoc Sacramentum manibus nostris accipimus et tenemus, illudque ore commedimus et bibimus, unde postmodum vita nostra sustentatur; tam vere etiam nos fide, (quae animae nostrae et manus et os est), in animis nostris recipere verum corpus, et verum sanguinem Christi, unici ser- 25 vatoris nostri, ad vitam nostram spiritualem. Certissimum porro est Christum non frustra Sacramenta sua nobis commendasse. Quapropter omne id in nobis efficit, quodcunque sacris suis signis nobis repraesentat; quamvis modus ipse mentis nostrae captum superet, nobisque sit incomprehensibilis; sicut et operatio Spiritus Dei occulta et incomprehen- 30 sibilis est. Interea vero nequaquam erraverimus, dicentes, id quod comeditur, esse proprium et naturale corpus Christi, idque quod bibitur proprium eius sanguinem. At manducandi modus talis est, ut non fiat ore corporis, sed Spiritu per fidem. Atque ita Christus ad dexteram Patris sui in coelis perpetuo sedet, neque eo minus se nobis per fidem 35 communicat. Convivium hoc mensa est Spiritualis, in qua Christus se ipsum nobis cum omnibus bonis suis communicat, efficitque ut in illa tam ipsomet, quam passionis mortisque ipsius merito fruamur: miseram nostram animam, omnique solatio destitutam, carnis suae esu nutriens, corroborans et consolans, sanguinisque sui potu reficiens ac recreans. 40 Praeterea, etiamsi Sacramenta coniuncta sint rei significatae, utrumque tamen simul ab omnibus non accipitur. Impius enim recipit quidem Sacramentum in suam condemnationem: sed veritatem Sacramenti non recipit: veluti Iudas et Simon Magus acceperunt quidem uterque Sacramentum, sed non etiam Christum, qui illo significabatur, qui solummodo 45 fidelibus communicatur. Postremo sanctum hoc Sacramentum in coetu populi Dei cum summissione animi ac reverentia sumimus: memoriam mortis Christi servatoris nostri cum gratiarum actione sancte celebrantes: ibidemque fidei et religionis Christianae confessionem edimus. Nemo itaque

ad hanc mensam se sistere debet, qui prius sese recte non probaverit, ne de hoc pane edens, et de hoc poculo bibens, iudicium sibi edat et bibat. In summa, usu huius Sacramenti ad flagrantem Dei et proximi nostri amorem commonemur. Quare omnes mixturas et damnanda 5 commenta, quae homines Sacramentis addiderunt, et admiscuerunt, ut eorum profanationes reiicimus: atque affirmamus, contentos nos esse debere eo ordine, quem Christus et eius Apostoli nos docuerunt: eodemque modo loquendum esse, quo et ipsi loquuti sunt.

Art. XXXVI.

10 Credimus, benignum illum Deum nostrum, ob generis humani depravationem, Reges, Principes, et Magistratus constituisse; ac velle ut mundus legibus et certa politia gubernetur, ad confusionem hominum coercendam; utque omnia inter homines recto ordine gerantur. Eum in finem Magistratui gladium commisit, puniendis quidem sceleratis, bonis 15 vero defendendis. Horum autem officium est, ut non modo curam gerant et pro conservanda politia excubent, verum etiam ut sacrum tueantur Ministerium, omnemque idololatriam, et adulterium a Dei cultu submoveant et evertant: regnum Antichristi diruant, Christi vero regnum promoveant, operamque dent, ut verbum Evangelii ubique prae20 dicetur, quo Deus ab unoquoque, prout verbo suo exigit, honoretur et colatur. Praeterea quilibet, cuiuscunque ordinis, conditionis ac status sit, Magistratibus subiici, tributa ei pendere, honorem et reverentiam deferre, iisque obedire in omnibus, quae verbo Dei non adversantur, debet; pro iisdem in precibus suis orare, ut eos Deus in omnibus ipso25 rum actionibus regere ac dirigere velit, utque vitam quietam et tranquillam, in omni pietate et honestate, ducamus. Quamobrem Anabaptistas aliosque homines seditiosos detestamur, atque in universum omnes eos, qui supremas Dominationes et Magistratus reiiciunt: iustitiam evertunt: bonorum communionem interturbant: atque honestatem, quam Deus inter 30 homines stabilivit, confundunt.

Art. XXXVII.

Postremo ex Dei verbo credimus: Ubi tempus a Domino praestitutum, omnibus autem creaturis ignotum, advenerit, numerusque Electorum fuerit completus, Dominum nostrum Iesum Christum e coelo, cor35 poraliter et visibiliter, sicuti adscendit, magna cum gloria et Maiestate, venturum, ut se vivorum atque mortuorum declaret iudicem: vetere mundo igne et flamma succenso, ut expurget eum. Tunc vero omnes homines, tam viri quam mulieres et infantes, quotquot iam inde ab initio mundi usque ad finem fuerunt, coram summo hoc iudice comparebunt ; 40 voce Archangeli, et clangore tubae divinae eo citati. Omnes enim antea mortui e terra resurgent; Spiritu cum corpore proprio, in quo vixerat, coniuncto atque unito. Quod vero eos attinet qui tunc superstites erunt, non ut reliqui morientur, verum ictu oculi a corruptione in incorruptionem mutabuntur. Tunc aperientur libri (id est conscientiae cuiusque) 45 et mortui iudicabuntur, secundum ea quae in hoc mundo egerint, sive bona sive mala. Quinimo, omnes de omnibus verbis otiosis, quae loquuti fuerint, rationem reddent, (quae quidem mundus nunc pro ludo reputat

et ioco:) omniaque tunc hominum abdita, omnisque hypocrisis palam coram omnibus retegetur. Ac proinde merito iudicii istius memoria iniquis et sceleratis horribilis et formidabilis est: bonis vero et electis summe exoptanda et immensae consolationis plena: quoniam totalis ipsorum redemptio tunc plane perficietur; laborumque istic et dolorum suorum, 5 quos pertulerunt, fructus percipient. Innocentia ipsorum aperte ab omnibus agnoscetur: et horrendam, quam Deus de improbis sumet, qui tyrannice exercuerunt eos, afflixerunt, et excruciarunt in hoc mundo, vindictam conspicient. Qui quidem proprio conscientiae suae testimonio convicti, immortales quidem reddentur, ita tamen, ut in igne aeterno, 10 qui Diabolo et Angelis eius paratus est, crucientur. Contra vero fideles et electi, corona gloriae et honore coronabuntur, filiusque Dei eorum nomina coram Deo patre et electis Angelis profitebitur. Abstergentur omnes lachrymae ab oculis eorum, ipsorumque causa, quae in praesentia a iudicibus et Magistratibus quamplurimis, veluti haeretica et impia con- 15 demnatur, causa filii Dei esse tunc agnoscetur. Ac pro gratuita remuneratione Dominus illos in tantae gloriae possessionem mittet, quantam nemo hominum animo concipere possit. Magnum ergo illum Diem maximo desiderio expectamus, ut promissis Dei in Christo Domino nostro, plene perfruamur. Amen.

Apocalyps. 22,20 Etiam veni, Domine Iesu.

20

18.

Schottisches Bekenntnis von 1560

nebst dem

Covenant von 1581.

25

Confessio fidei et doctrinae per Ecclesiam Reformatam Regni Scotiae professae,

Exhibitae ordinibus Regni eiusdem in publicis Parliamenti, ut vocant, Comitiis, et eorum communi consensu approbatae, uti certissimis fundamentis verbi Dei innixae et consentaneae, 1560; deinde in conventu 30 ordinum, lege confirmatae et stabilitae, 1567.

I. De Deo.

Confitemur atque agnoscimus unicum Deum, cui uni adhaerere, uni servire, quem unum colere debeamus, in quo uno collocemus omnem spem salutis. Eundem etiam credimus aeternum, infinitum, immensum, incom- 35 prehensibilem, omnipotentem, invisibilem; essentia quidem unum, in tres

autem distinctum personas, Patrem, Filium, ac Spiritum sanctum. Per hunc Deum asseveramus atque etiam credimus quaecunque visibilia aut invisibilia coelo terraque continentur creata esse, constare, et inscrutabili eius providentia regi et gubernari: omniaque eo referri, quo eius aeternae 5 sapientiae, bonitati et iustitiae visum est; nempe ad gloriae maiestatisque ipsius illustrationem.

II. De creatione hominis.

Credimus item et confitemur ab hoc nostro Deo, hominem, id est, humani generis primum parentem Adamum, ad imaginem et similitudinem 10 ipsius fuisse creatum. Item ab eodem sapientia, imperio, iustitia, libertate arbitrii, et perspicua ipsius cognitione donatum: adeo ut in universa hominis natura nil animadverti posset, quod non omni ex parte foret absolutum. Ab hac autem dignitate, et naturae perfectione vir mulierque exciderunt; vir a muliere, mulier a serpente decepta: vir mulieris voci 15 obtemperans, uterque coniuratione inita adversus Dei majestatem, qui aperte antea mortem iis comminatus fuerat, si de arbore vetita gu

stassent.

III. De peccato originali.

Hac imperii contemptione, quod originale peccatum vulgo dici 20 solet, imago Dei in homine penitus obliterata fuit: eaque contemptio, ipsum hominem totamque eius posteritatem ita Deo inimicam, Sathanae mancipium, et peccato reddidit obnoxiam, ut sempiterna mors dominata fuerit, atque adeo in posterum dominatura sit in omnes, qui non fuerint, sunt aut erunt divinitus regenerati. Haec autem regeneratio est actio 25 Spiritus sancti, qui in corda eorum quos Deus elegit, constantem inserit fidem de promissis, quae Deus verbo suo nobis revelavit: qua fide Jesum Christum, omnemque gratiam et beneficentiam in Christo nobis promissam apprehendimus.

30

IV. De revelatione promissorum.

Constanter enim credimus, quod post formidabilem illam atque horrendam hominis ab obedientia Dei defectionem, rursus Deus Adamum requisierit, vocaverit nominatim, accusaverit, convicerit: denique promissione illa gaudii plena eum sic consolans promisit, Futurum ut semen mulieris caput serpentis contereret, hoc est, universa diaboli opera destrueret 35 ac everteret. Haec promissio, ut aliis atque aliis temporibus saepe repetita fuit, ac dilucidius explicata, ita cum summa laetitia recepta, et constanter credita est ab omnibus fidelibus, ab Adamo ad Noam, a Noa ad Abrahamum, ab Abrahamo ad Davidem, ac reliquis deinceps patribus, qui vixerunt sub lege fideles usque ad incarnationem Christi. Hi inquam 40 omnes iucundissimos Iesu Christi dies viderunt, et gavisi sunt.

V. De perpetua successione, incremento et conservatione

Ecclesiae.

Illud quoque constanter persuasum habemus, quod Deus cunctis

deinceps aetatibus, ab Adamo ad Iesu Christi adventum in carnem, eccle

siam suam conservaverit, erudierit, multiplicaverit, honore affecerit, decoraverit, et a morte ad vitam evocaverit. Evocavit enim Abrahamum e patria, ac maiorum suorum sedibus: eum erudiit, semen eius multiplicavit, multiplicatum mirabiliter conservavit; mirabilius autem e servitute ac tyrannide Pharaonis exemit. His (posteros Abrahami intelligimus) leges 5 suas, instituta, et ceremonias dedit. Hos ad possidendam terram Canaan introduxit. His iudices, his Saulem, his Davidem regem dedit: cui promisit e fructu lumborum eius futurum, qui perpetuo super regium eius thronum sederet. Ad hanc ipsam gentem diversis subinde temporibus misit prophetas, qui eam in viam Dei sui reducerent: a qua saepe ad 10 idolorum cultus deflexerant. Et quanquam ob protervum iusticiae contemptum saepe eos potestati inimicorum permiserat (quemadmodum antea per Mosen comminatus erat) adeo ut sancta civitas eversa fuerit, templum incensum, ac universa eorum regio per spatium septuaginta annorum in vastam redacta solitudinem: nihilominus misericordia adductus, eos Hiero- 15 solymam reduxit; ac civitate instaurata, templo restituto, iuxta promissionem eis factam, adversus omnes artes atque oppugnationes Sathanae adventum ibi Messiae expectaverunt.

VI. De incarnatione Iesu Christi.

Cum plenitudo temporis venisset, Deus Filium suum, aeternam 20 suam sapientiam, et gloriae suae substantiam misit in hunc mundum. Isque filius, cooperante spiritu sancto, humanam assumpsit naturam ex feminae, eiusdemque virginis, substantia. Atque ita editum est iustum illud semen Davidis, Angelus ille magni consilii. Idem verus fuit Christus in lege promissus; quem nos agnoscimus et confitemur 25 Emmanuel, verum Deum, verum hominem, unamque, quae ex duabus perfectis naturis constet, personam. Hac itaque nostra confessione damnamus perniciosam et pestilentem Arii, Marchionis, Eutychis, Nestorii, et aliorum id genus hominum, haeresim, qui aut aeternitatem divinitatis eius negant, aut humanae naturae veritatem; aut utramque in eo naturam 30 confundunt, aut separant.

VII. Cur oporteat

Mediatorem et Pacificatorem verum esse Deum et verum

hominem.

Agnoscimus item et fatemur, hanc maxime admirabilem divinitatis 35 cum humanitate coniunctionem, ab aeterno et immutabili Dei decreto profectam: unde omnis nostra salus emanat ac pendet.

VIII. De Electione.

Idem enim sempiternus Deus, ac Pater, qui ex mera sua gratia nos in Christo Jesu Filio suo elegit, antequam mundi iacta essent funda- 40 menta, eum nobis caput, fratrem, pastorem, ac magnum animorum nostrorum pontificem designavit. Sed quia tam aversa, atque inimica peccata nostris erat Dei iustitia, ut nulla per se caro ad Deum pervenire posset, Deum Filium oportuit ad nos descendere, et corpus e nostro

« PreviousContinue »