Page images
PDF
EPUB

tibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta, faucibus utrinque obsessis, inclusit, uhi ingens cædes Mæsuliorum facta. Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis 15 ignotos sequentibus se eripuit. Tenuit tamen vestigia Bucar, adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit, ut præter quattuor equites omnes ad unum interficeret. Cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. In 20 conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa toto campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur. Amnis ingens fugientes accepit (neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos), raptique gurgite in obliquum prælati. 25 Duobus in conspectu hostium in prærapidum gurgitem haustis, ipse, perisse creditus, ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripæ emerserunt. Is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam, quem sequeretur. Inde vanus auctor 30 absumpti Masinissæ ad regem rediit, missique, qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissæ [repleta] varie animos affecit.

Masinissa in spelunca occulta quum herbis curaret vulnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit. Ubi 35 primum ducta cicatrix patique posse visa iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus collectis, quum in Mæsulios palam iam, quis esset, ferens venisset, tantum motum quum favore pristino, tum gaudio insperato, quod, 40 quem perisse crediderant, incolumem cernebant, fecit, ut intra paucos dies sex millia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, iamque non in possessione modo paterni regni esset, sed etiam socios Carthaginiensium populos Masæsuliorumque fines (id Syphacis regnum

erat) vastaret.

Inde irritato ad bellum Syphace, inter 45 Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.

LVIII.

THE CENSORS.

Dum hæc consules diversis regionibus agunt, censores interim Romæ M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. Princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus ; notati septem, nemo tamen, qui sella curuli sedisset. Sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt. Viam e foro 5 boario [et] ad Veneris circa foros publicos, et ædem Matris Magnæ in Palatio faciendam locaverunt. Vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt. Sextante sal et Romæ et per totam Italiam erat; Romæ pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio præben- 10 dum locaverunt. Id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus, quarum opera damnatus erat [credebant] ; inde Salinator Livio inditum cognomen. Lustrum conditum 15 serius, quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus. Censa cum iis ducenta decem quattuor millia hominum. Condidit lustrum C. Claudius Nero. Duodecim deinde coloniarum, quod nunquam ante factum 20 erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta exstarent. Equitum deinde census agi cœptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. Quum ad tribum Polliam 25 ventum esset, in qua M. Livii nomen erat, et præco cunc

taretur citare ipsum censorem, " Cita" inquit Nero "M. "Livium;" et sive ex residua vetere simultate, sive intempestiva iactatione severitatis inflatus, M. Livium, quia 30 populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit. Item M. Livius, quum ad tribum Arniensem et nomen collegæ ventum esset, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius, quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius, quod non sincera fide secum in gratiam 35 redisset. Eque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suæ famæ damno factum est exitu censuræ. Quum in leges iurasset C. Claudius et in ærarium escendisset, inter nomina eorum, quos ærarios relinquebat, dedit collegæ nomen. Deinde M. Livius in ærarium venit; 40 præter Mæciam tribum, quæ se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, ærarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari 45 possent, aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium ærarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem ærarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter ærarios fuisse relicturum. Pravum certamen notarum 50 inter censores; castigatio inconstantiæ populi censoria et gravitate temporum illorum digna. In invidia censores quum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Bæbius tribunus plebis diem ad populum utrisque dixit. Ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia 55 populari auræ censura esset.

LIX.

A NIGHT ATTACK.

Ibi

His præparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis, quæ comperta afferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit; tribunis edicit, ut, ubi prætorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent 5 castris legiones. Ita ut imperaverat, signa sub occasum solis efferri sunt cœpta; ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte (septem enim millia itineris erant) modico gradu ad castra hostium perventum est. Scipio partem copiarum Lælio Masinissamque ac Numidas 10 attribuit, et castra Syphacis invadere ignesque coniicere iubet. Singulos deinde separatim Lælium ac Masinissam seductos obtestatur, ut, quantum nox providentiæ adimat, tantum diligentia expleant curaque; se Hasdrubalem Punicaque castra aggressurum; ceterum non ante cœpturum, quam 15 ignem in regiis castris conspexisset. Neque ea res morata diu est; nam ut primis casis iniectus ignis hæsit, extemplo proxima quæque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris. Et trepidatio quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est; 20 ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas, ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis. dispositos. Multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit 25 flamma; multi, præcipiti fuga ruentes super alios alii, in angustiis portarum obtriti sunt. Relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu quum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi, sua sponte incendium ortum; et clamor inter 30

cædem et vulnera sublatus, an ex trepidatione nocturna esset, confusis sensum veri adimebat. Igitur pro se quis

que inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quæ 35 restinguendo igni forent, portantes, in agmen Romanum ruebant. Quibus cæsis omnibus, præterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius effugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit; ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparso semine 40 pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. Ambusti homines iumentaque fœda primum fuga, dein strage obstruebant itinera portarum. Quos non oppresserat ignis, ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. Duces tamen ambo et ex 45 tot millibus armatorum duo millia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii afflatique incendio effugerunt. Cæsa aut hausta flammis quadraginta millia hominum sunt, capta supra quinque millia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria 50 centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo millia septingenti; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. Magna vis armorum capta; ea omnia imperator Vulcano sacrata incendit.

LX.

SOPHONIEA.

Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque, et vivus, lætum ante omnes Masinissæ præbiturus spectaculum, ad Lælium pertrahitur. 5 Cædes in eo prœlio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat. Non plus quinque

« PreviousContinue »