Page images
PDF
EPUB

Cùm igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tam diu jacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei justitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantùm doctrinam operum versatam esse in Ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt Ecclesias.

Principio, quod opera nostra non possint reconciliare DEUM, aut mereri remissionem peccatorum, et gratiam et justificationem, sed hanc tantùm fide consequimur, credentes quòd propter Christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur pater. Itaque qui confidit, operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis viribus viam ad DɛUм, cum Christus de se dixerit: Ego sum via, veritas et vita.

Haec doctrina de fide ubique in Paulo tractatur, Eph. 2. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis. Dei donum est, non ex operibus, etc.

Et ne quis cavilletur, à nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota haec causa habet testimonia Patrum. Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et justitiam fidei contra merita operum. Et similia docet Ambrosius de vocatione Gentium, et alibi. Sic enim inquit de vocatione gentium: Vilesceret redemtio sanguinis Christi, nec misericordiae DEI humanorum operum praerogativa succumberet, si justificatio quæ fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis.

Quanquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piae ac pavidae conscientiae, plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera, sed tantùm fide, cùm certo statuunt, quòd propter Christum habeant placatum DEUM. Quemadmodum Paulus docet Rom. 5. Justificati per fidem, pacem habemus apud DEUM. Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelli

gi potest. Quare malè judicant de ea re homines imperiti et prophani, qui Christianam justitiam nihil esse somniant, nisi civilem et philosophicam justitiam.

Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex Evangelio consolationem. Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam. Alii alia excogitaverunt opera, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis. Ideo magnoperè fuit opus, hanc doctrinam de fide in Christum tradere, et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et justificationem.

Admonentur etiam homines, quòd hic nomen fidei non significet tantùm historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae, videlicet hunc articulum, Remissionem peccatorum, quòd videlicet per Christum habeamus gratiam, justitiam et remissionem peccatorum.

Jam qui scit, se per Christum habere propitium Patrem, is verè novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum ; Denique non est sine Deo sicut gentes. Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere, Remissionem peccatorum. Ideo Deum tanquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo expectant. Augustinus etiam de fidei nomine hoc modo admonet lectorem et docet, in scripturis nomen fidei accipi, non pro notitia, qualis est in impiis, sed pro fiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes.

Praeterea docent nostri, quòd necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. Tantùm fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia. Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, jam corda renovantur, et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint. Sic enim ait Ambrosius: Fides bonae voluntatis, et justae actionis genetrix est. Nam humanae vires, sine Spiritu Sancto,

plenae sunt impiis affectibus, et sunt imbecilliores, quàm ut bona opera possint efficere coram Deo. Adhaec, sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera. Quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honestè vivere, tamen id non potuerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus. Talis est imbecilitas hominis, cùm est sine fide et sine Spiritu Sancto, et tantum humanis viribus se gubernat.

Hinc facilè apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quòd bona opera prohibeat, sed multò magis laudandam, quòd ostendit, quomodo bona opera facere possimus. Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi praecepti opera facere. Sine fide non invocat Deum, à Deo nihil expectat, non tolerat crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis. Ita regnant in corde omnes cupiditates, et humana consilia, cùm abest fides et fiducia erga Deum. Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Joh. 15. Et Ecclesia canit: Sine tuo numine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

XXI. De cultu Sanctorum.

De cultu sanctorum docent, quòd memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum, et bona opera juxta vocationem; Ut Cæsar imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas à patria. Nam uterque rex est. Sed scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium à sanctis. Quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, Pontificem et intercessorem. Hic invocandus est, et promisit, se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maximè probat, videlicet ut invocetur in omnibus afflictionibus. 1 Joh. 2. Si quis peccat, habemus advocatum apud Deum, etc.

Haec ferè summa est doctrinae apud nos, in quâ cerni potest,

[ocr errors]

nihil inesse, quod discrepat à scripturis, vel ab Ecclesia Catholica, vel ab Ecclesia Romana quatenus ex scriptoribus nota est. Quòd cùm ita sit, inclementer judicant isti, qui nostros pro haereticis haberi postulant. Sed dissensio est de quibusdam abusibus, qui sine certa auctoritate in Ecclesias irrepserunt, in quibus etiam, si qua esset dissimilitudo, tamen decebat haec lenitas Episcopos, ut propter confessionem, quam modò recensuimus, tolerarent nostros, quia ne Canones quidem tàm duri sunt, ut eosdem ritus ubique esse postulent, neque similes unquam omnium Ecclesiarum ritus fuerunt. Quanquam apud nos magna ex parte veteres ritus diligenter servantur. Falsa enim calumnia est, quòd omnes ceremoniae, omnia vetera instituta in Ecclesiis nostris aboleantur. Verùm publica querela fuit, abusus quosdam in vulgaribus ritibus haerere. Hi quia non poterant bona conscientia probari, aliqua ex parte correcti sunt.

APPENDIX NO. II.

FORMULA

FOR THE GOVERNMENT AND DISCIPLINE OF THE EVANGELICAL LUTHERAN CHURCH.

[Published by the General Synod of said Church.]

CHAPTER I.

Preliminary Principles.

SEC. 1. We believe that from an examination of the works of nature and the course of events, we may derive evidence of the existence of God and the prominent truths of natural religion.1

SEC. 2. But that the evidence of natural religion is not such as to afford us a satisfactory knowledge of the nature of God and our relation to him; nor its influence sufficient to urge us to duty;2 and that therefore a further revelation from God is desirable.

SEC. 3. We believe that such a revelation God has given, at sundry times and in divers manners, unto the fathers, and in later days by his Divine Son Jesus Christ, and his inspired servants,3 and that this revelation is contained in the books known in protestant christendom, as the Old and New Testament; that every individual is bound to receive this as his infallible rule of faith and practice, and to be governed by it.5

1 Rom. 1: 20. 4 2 Tim. 3: 16.

2 Acts 4: 12.
5 John 5: 39.

Rom. 3: 1.2.
Acts 17: 11.

3 Heb. 1: 1. 2. John 14: 16. 17.

« PreviousContinue »