Page images
PDF
EPUB

<< servat inviolata, si inermes cum binis (19) ves<<timentis velitis ab Sagunto exire. Hæc victor << hostis imperat. Hæc, quanquam sint gravia << atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. « Equidem haud despero, quum omnium potestas << ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum. << Sed vel hæc patienda censeo potius quam << trucidari corpora vestra, rapi trahique ante << ora vestra conjuges ac liberos belli jure << sinatis. »

Ad hæc audienda quum, circumfusa paullatim multitudine, permixtum senatui esset populi concilium; repente primores, secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum collatum, in ignem ad id raptim factum conjicientes, eodem plerique semet ipsi præcipitaverunt.

Quum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat: perque ruinam ejus cohors Ponorum impetu facto quum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem; non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis viribus aggressus urbem, momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est. Cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum conjugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnæ, quam morientes, fecerunt?

Captum oppidum est cum ingenti præda. Quanquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in cædibus vix ullum discrimen

19. Binis. Hannibal disait l'habillement qu'ils ont sur plus haut cum singulis. le corps, et qu'Hannibal le Peut-être qu'Alorous compte sous-entendait.

ætatis ira fecerat, et captivi militum præda fuerant; tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniæ redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque (20) missam Carthaginem. Octavo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere (21). (XXI, 7-15.)

NARRATION XXIX

PASSAGE DU RHÔNE

(218 av. J.-C.)

ARGUMENT

Hannibal, après avoir pris et détruit Sagonte, contre la foi des traités conclus avec les Romains, résolut de transporter en Italie le théâtre des hostilités. Il passa l'Ebre et les Fyrénées, et parvint sur la rive droite du Rhône, à travers plusieurs nations ennemies, qu'il dompta en courant: la rapidité du fleuve, les Gaulois qui en défendaient la rive gauche, rien ne l'arrêta; il sauva même ses éléphants.

Sommaire Arrivée d'Hannibal chez les Volces, qui se retirent sur la rive gauche du Rhône; Construction d'une flottille de passage; - Hannon va passer le fleuve à 25,000 pas plus haut; Passage d'Hannibal; Combat sur la rive gauche et fuite des Gaulois; Passage des éléphants; Rencontre d'un détachement de cavalerie numide et de cavalerie romaine.

Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, jam in Volcarum (1) pervenerat agrum, gentis validæ. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani: sed, diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus fer

20. Vestis, collectif, pour signifier des tapis, des étoffes brodées.

21. Quidam scripsere, entre autres Polybe, qui justifie ce chiffre au liv. III, ch. 33.

XXIX. 1. Volcæ, les Volces Arécomiques, peuple de la Narbonaise, séparés des Volces Tectosages par l'Obris (l'Obre).

me suis trans Rhodanum trajectis, ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suæ tenuerant (2), simul pellicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque: simul et ipsi trajici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta urgente hominum turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum (3) paratarum novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus (4): deinde et ipsi milites, simul copia materiæ, simul facilitate operis inducti, alveos informes (nihil, dummodo innare aquæ et capere onera possent, curantes), quibus se suaque transveherent, raptim faciebant.

Jamque omnibus satis comparatis ad trajiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equis virisque obtinentes. Quos ut averteret, Hannonem, Bomilcaris filium, vigilia prima noctis, cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet; et ubi primum possit quam occultissime trajecto amni, circumducere agmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent, inde millia quinque et viginti ferme supra (5), parvæ insulae circumfusum amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo, transitum ostendere. Ibi raptim cæsa materia ratesque

2. Quos sedes suæ tenuerant, m. à m. ceux que leur pays avait retenus: ceux des Volces qui n'avaient pu quitter leur patrie et n'avaient point passé le Rhône.

3. Ad vicinalem usum paratarum, pour le besoin des communications vicinales. Polybe dit explicitement :

Il y avait là un grand nombre de barques, prépa

rées pour le commerce actif des environs du Rhône avec la mer. » Temere, comme le hasard les offrait, aptes ou non au besoin du moment.

4. Cavabant ex singulis arboribus. C'est ainsi que Tite-Live rend l'expression de Polybe povókuλa nhoľa.

5. Supra, au-dessus de l'endroit où ils se trouvaient, en remontant le fleuve.

fabricate, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani sine ulla mole, in utres vestimentis conjectis, ipsi cætris suppositis incubantes, flumen tranavere. Et alius exercitus, ratibus junctis trajectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus, quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum.

Postero die profecti, ex loco edito fumo significant se transisse, et haud procul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad trajiciendum. Jam paratas aptatasque habebat pedes lintres: equites fere propter equos nantes navium agmen, ad excipiendum adversi impetum fluminis, parte superiore transmittens, tranquillitatem infra trajicientibus lintribus præbebat (6). Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, præter eos quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.

Galli occursant in ripam cum variis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita, vibrantesque dextris tela, quanquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum et militum, qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa trajicientes suos hortabantur. Jam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente, et ab tergo improvisa premente acie. Galli, postquam ultro vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt

6. Equites... præbebat. Dans cette phrase agmen navium est le sujet. Fere propter equos nantes, pres

que tous à côté de leurs chevaux qui nageaient. Lintres sont les petites barques faites d'un seul arbre.

trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal, ceteris copiis per otium trajectis, spernens jam Gallicos tumultus, castra locat.

Elephantorum trajiciendorum varia consilia fuisse credo: certe variata memoria actæ rei. Quidam, congregatis ad ripam elephantis, tradunt ferocissimum ex iis irritatum ab rectore suo, quum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destituerat vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente (7). Ceterum magis constat ratibus trajectos: id, ut tutius consilium ante rem foret, ita, acta re, ad fidem pronius est. Ratem (8) unam, ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnem porrexerunt: quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripe religatam, pontis in modum humo injecta constraverunt ; ut belluæ audacter velut per solum ingrederentur. Altera ratis, æque lata, longa pedes centum, ad trajiciendum flumen apta, huic copulata est: et quum elephanti, per stabilem ratem, tanquam viam, prægredientibus feminis, acti, in minorem applicatam transgressi sunt; extemplo resolutis, quibus leviter annexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur. Ita primis expositis, alii deinde repetiti ac trajecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti ve

7. Traxisse gregem... rapiente. L'éléphant qui se jeta à l'eau, afin de poursuivre son guide qui l'avait irrité, attira après lui toute la bande puis (pour résoudre l'ablatif absolu), ipse impetus fluminis in alteram ripam rapiebat quemque elephantum quem vadum destituerat, et qui timebat altitudinem (fluminis): Étant arrivé au point où le

fleuve commence à être profond, chaque éléphant s'arrêtait effrayé; mais l'impétuosité du Rhône le jetait sur l'autre rive. Du reste, ceci n'est qu'une fable, comme Tite-Live le fait entendre par les mots suivants. On n'en trouve point de trace dans Polybe.

8. Ratem désigne ici un radeau composé d'un certain nombre de barques.

« PreviousContinue »