Page images
PDF
EPUB

potissimum vestigiis insistere vellent disciplinæque in qua edoctus esset.

Post hæc mandata quum exspirasset, per tutores testamento prolato, pueroque in concionem producto (erat autem quindecim tunc ferme annorum), paucis, qui per concionem ad excitandos clamores dispositi erant, approbantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus, funus fit regium, magis amore civium et caritate, quam cura suorum, celebre. Brevi deinde ceteros tutores summovet Andranodorus, juvenem jam esse dictitans Hieronymum, ac regni potentem: deponendoque tutelam ipse, quæ cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

Vix quidem ulli bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantæ caritati Hieronis. Verumenimvero Hieronymus, velut (5) suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu, omnia quam disparia essent, ostendit. Nam qui per tot annos Hieronem filiumque ejus Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem, more Dionysii tyranni. Hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes (6) sequebantur contemptus omnium hominum, superbæ aures (7), contumeliosa dicta, rari aditus, non alienis modo, sed tutoribus etiam, libidines novæ, inhumana crudelitas (8). Itaque tantus omnes terror invaserat,

.

Velut, pour quasi. 6. Convenientes (s-ent. tali apparatui et habitui) se rapporte à tous les substantifs suivants.

7 Superbæ aures, aux

quelles on ne devait tenir qu'un très humble langage.

8. Polybe remarque (VII, ch. 7) que la plupart des historiens ont exagéré les vices d'Hiéronyme

ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria, aut fuga præverterent metum suppliciorum.

Tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Andranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audiebantur : tendendo autem, duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adolescentis: quum conjuratio, in tyranni caput facta, indicatur per Callonem quendam, æqualem Hieronymi, et jam inde a puero in omnia familiaria jura assuetum. Index unum ex conjuratis Theodotum, a quo ipse appellatus (9) erat, nominare potuit. Qui comprehensus extemplo, traditusque Andranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus, conscios celabat. Postremo, quum omnibus intolerandis patientiæ humanæ (10) cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans, avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec, nisi tam potenti duce confisos, rem tantam ausuros (11) ab latere tyranni, quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. Maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus (12) fecit. Itaque extemplo traditur ad supplicium: adjectique pœnæ ceteri juxta insontes. Consciorum nemo, quum diu socius consilii torqueretur, aut latuit, aut fugit : tantum illis in virtute ac

9. Appellatus, invité à prendre part à la conspiration.

10. Patientiæ humanæ, au dat.

rem tantam.

11. Nec rem tantam ausuros... quorum pour : nec eos quorum... ausuros fuisse Quorum capita vilissima occurrere fingenti, m. à m. ceux dont les têtes les plus obscures

vinrent à l'esprit à lui imaginant, c'est-à-dire que parmi les familiers (ab latere) du tyran, il dénonça, suivant sa fantaisie, tels ou tels des plus obscurs dont les noms lui vinrent à l'esprit.

12. Thraso nominatus, pour denuntiatio nominis Thrasonis.

fide Theodoti fiduciæ fuit, tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

Ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio, extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat : legatique ad Hannibalem missi (13), ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili adolescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exsule avo, Pœni ipsi materno genere. Per hos juncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt.

Appius Claudius prætor, cujus Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit: qui quum sese ad renovandam societatem, quæ cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quærente per jocum Hieronymo, « quæ fortuna eis pugnæ ad Cannas fuisset? vix credibilia enim legatos << Hannibalis narrare. Velle, quid veri sit, scire, << ut ex eo, utram spem sequatur, consilium ca<< piat. » Romani, quum serio legationes audire cœpisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato ne fidem temere mutaret, proficiscuntur.

Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale faciendum. Pacto convenit ut, quum Romanos Sicilia expulissent (id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent), Himera amnis (14), qui ferme insulam dividit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset.

Aliam deinde, inflatus assentationibus eorum qui eum non Hieronis tantum, sed Pyrrhi etiam regis, materni avi (15), jubebant meminisse, lega

13. Legati. Polybe les nomme: Polyclite de Cyrène et Philodème d'Argos.

14. Himera amnis, aujour

d'hui Fiume Grande ou de' Termini.

15. Pyrrhi, materni avi. Gélon, père d'Hiéronyme,

tionem misit, qua æquum censebat, Sicilia sibi omni cedi, Italiæ imperium proprium quæri Car. thaginiensi populo. Hanc levitatem ac jactationer animi neque mirabantur in juvene furioso, neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis. Sed omnia in eo præcipitia ad exitium fuerunt. Nam quum, præmissis Hippocrate atque Epicyde cum binis millibus armatorum ad tentandas urbes quæ præsidiis tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu (erant autem ad quindecim millia peditum equitumque) profectus esset; liberas ædes conjurati (et omnes forte militabant) imminentes viæ angustæ, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt. Ibi, quum instructi armatique ceteri transitum exspectantes starent, uni ex iis (Dinomeni fuit nomen), quia custos corporis erat, partes datæ sunt, ut, quum appropinquaret januæ rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen (16). Ita, ut convenerat, factum est. Tanquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo (17), moratus turbam Dinomenes, tantum intervalli fecit, ut, quum in prætereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus, quam succurri posset. Clamore et tumultu audíto, in Dinomenem, jam haud dubie obstantem (18), tela conjiciuntur : inter quæ tamen, duobus acceptis vulneribus, evasit. Fuga satellitum, ut jacentem videre regem, facta est. Interfectores, pars in forum ad multitudinem lætam libertate. pars Syracusas

avait épousé une fille de Pyrrhus, Neréis. Les faits militaires de ce roi sont connus.

16. Agmen, la suite du roi. 17. Laxaret elatum pedem a stricto nodo; m. à m. comme s'il relâchait d'un

noeud serré son pied soulevé, c'est-à-dire levant le pied comme s'il voulait desserrer le nœud de sa sandale.

18. Jam haud dubie obstantem, dont le rôle d'obstacle était devenu manifeste.

pergunt ad præoccupanda Andranodori regiorumque aliorum consilia. (XXIV, 4-7.)

NARRATION XXXVI

MORT D'ANDRANODORE ET DE THÉMISTUS, AINSI QUE

E LEURS FEMMES

(214 av. J.-C.)

ARGUMENT

Après la mort d'Hiéronyme, Andranodore et Thémistus excítés par leurs épouses Damarate et Harmonie, l'une fille d'Hiéron, et l'autre de Gélon, conspirèrent contre la liberté de Syracuse pour y rétablir le pouvoir absolu; mais il se forma contre eux-mêmes une conspiration dans laquelle ils périrent ainsi que leurs femmes.

Sommaire: Changement opéré dans l'esprit des soldats à l'égard d'Hiéronyme; Mouvement produit à Syracuse par la nouvelle de sa mort; - Discours de Polyénus au peuple assemblé dans l'Achradine; - Paroles de Damarate à son mari Andranodore pour l'exciter à s'emparer du pouvoir; - Andranodore prend un parti moyen; Son discours au peuple dans l'Achradine; Préteurs créés à Syracuse; Retour d'Hippocrate et d'Epicyde à Syracuse; Accusations répandues dans le peuple contre le sénat et les grands; - Andranodore découvre à l'acteur Ariston la conspiration qu'il a tramée avec Thémistus;- Meurtre des deux complices; Ariston dévoile à l'assemblée tout le plan du complot; - Discours de Sopater au peuple; - Meurtre de Damarate et d'Harmonie.

Secundum Hieronymi cædem primo tumultuatum in Leontinis (1) apud milites fuerat, vociferatumque ferociter, parentandum regi sanguine conjuratorum esse. Deinde libertatis restitutæ dulce auditu nomen crebro usurpatum, spes facta ex pecunia regia largitionis, militiæque fungendæ potioribus ducibus (2), et relata tyranni fœda

XXXVI.1. Leontini, Leontium, ville située dans la partie orientale de la Sicile, aujourd'hui, Lentini dans le Val di Noto.

2. Potioribus ducibus, sous des chefs plus dignes de cette place que ceux qui avaient été désignés par le jeune et vicieux Hiéronyme

« PreviousContinue »