Page images
PDF
EPUB

quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimæ plebis homines, crimina serebant in senatum optimatesque id moliri clam eos atque struere, ut Syracusa per speciem reconciliata societatis in ditione Romanorum sint; dein factio et pauci auctores fœderis renovati dominentur.

His audiendis credendisque opportuna (16) multitudo major in dies Syracusas confluebat: nec Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Andranodoro etiam præbebat. Qui, fessus tandem uxoris vocibus, monentis « nunc illud esse tem<< pus occupandi res, dum turbata omnia novâ << atque inconditâ libertate essent, dum regiis sti« pendiis pastus obversaretur miles, dum ab << Hannibale missi duces assueti militibus juvare << possent incepta, » cum Themisto, cui Gelonis filia nupta, rem consociatam paucos post dies Aristoni quidam tragico actori, cui et alia arcana committere assuêrat, incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Græcos pudori est, ea deformabat. Itaque, fidem potiorem ratus (17) quam patriæ debebat, indicium ad prætores defert. Qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus, et auctoritate eorum præsidio ad fores posito, ingressos curiam Themistum atque Andranodorum interfecerunt: et quum tumultus ab re in speciem atrociore, causam aliis ignorantibus, ortus esset, silentio tandem facto, indicem in curiam introduxerunt.

Qui quum ordine omnia edocuisset, «principium conjurationis factum ab Harmoniæ Gelonis filiæ nuptiis, quibus Themisto juncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad cæ

16 Opportuna, comme T. Live dit ailleurs avec une métaphore analogue, secun

das aures præbens.

17. Quam, c'est-à-dire eam quam

dem prætorum principumque aliorum; bonaque eorum prædæ futura interfectoribus pronuntiatum; jam mercenariorum manum assuetam imperiis Andranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam;» singula deinde, quæ per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam conjurationem ante oculos posuisset; senatui quidem tam jure casi, quam Hieronymus, videbantur. Ante curiam variæ atque incerta rerum multitudinis clamor erat : quam, ferociter minitantem, in vestibulo curiæ (18) corpora conjuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integram plebem in concionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et ab collegis ut verba fa

ceret.

Is, tanquam reos ageret, ab anteacta vita orsus, quæcunque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Andranodorum ac Themistum arguit fecisse: «quid euim sua sponte fecisse << Hieronymum? puerum ac vixdum pubescentem << facere potuisse? Tutores ac magistros ejus sub << aliena invidia regnasse. Itaque aut ante Hiero«nymum, aut certe cum Hieronymo perire eos << debuisse. At illos, debitos jam morti destina<< tosque, alia nova scelera post mortem tyranni << molitos palam primo, quum clausis Andrano<< dorus Insulæ portis hereditatem regni creverit « (19), quæque procurator tenuerat, pro domino

18. Après curia, Boettcher propose d'ajouter conspecta. Ce mot serait du moins utile à suppléer pour rattacher régulièrement à corpora le complément in vestibulo curia. Ces mots ne peuvent dépendre de minitantem, puisque la foule se tenait ante curiam, Etant devant le palais du sénat, elle aperçoit les cadavres qui sont dans le vestibule.

Dans integram plebem, integram a le sens d'intactam, incontaminatam, qui n'avait point trempé dans la conjuration.

19. Hereditatem cernere, accepter une succession, et par extension, s'en emparer.

Pro domino, comme s'il en eût été légitime possesseur, expression opposée à procurator, en qualité d'administrateur.

<< possederit; proditus deinde ab iis qui in Insula << erant, circumsessus ab universa civitate, quæ << Achradinam tenuerit, nequicquam palam atque << aperte petitum regnum clam et dolo affectare << conatus sit, et ne beneficio quidem atque ho<< nore potuerit vinci, quum inter liberatores pa<< triæ insidiator ipse libertatis creatus esset « prætor. Sed animos iis regios regias conjuges << fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nu< ptas. »

Sub hanc vocem ex omnibus partibus concionis clamor oritur, nullam earum vivere debere, nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. Hæc natura multitudinis est: aut servit humiliter, aut superbe dominatur; libertatem, quæ media est, nec usurpare modice, nec habere sciunt; et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes plebeiorum animos ad sanguinem et cædes irritent. Sicut tum extemplo prætores rogationem promulgarunt : acceptaque pæne prius quam promulgata est ut omnis regia stirps interficeretur: missique a prætoribus Damaratam Hieronis, et Harmoniam Gelonis filias, conjuges Andranodori et Themisti, interfecerunt. (XXIV. 21-25.)

NARRATION XXXVII

MORT D'HÉRACLÉE

(214 av. J.-C.)

ARGUMENT

Le meurtre d'Andranodore, de Thémistus et de leurs femmes n'ayant point encore assouvi la rage des Syracusains, ils résolurent de compléter l'extinction de la famille royale par le meurtre d'Héraclée et de ses filles Sommaire: Héraclée, fille d'Hiéron, se réfugie avec ses filles dans le sanctuaire de ses pénates: ses prières - Elle se résout à

Celles-ci s'é

mourir, mais demande grâce pour ses filles, chappent plusieurs fois, et sont tuées au moment où elles allaient être épargnées par un changement des esprits.

esse.

Heraclea erat filia Hieronis, uxor Zoippi; qui, legatus ab Hieronymo ad regem Ptolemæum missus, voluntarium consciverat exsilium. Ea quum ad se quoque veniri (1) præscisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus virginibus, resolutis crinibus, miserabilique alio habitu et ad ea addidit preces, nunc (2) per memoriam Hieronis patris, Gelonisque fratris : << ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare << sinerent. Nihil se ex regno illius, præter exsi«lium viri, habere: neque fortunam suam ean<< dem vivo Hieronymo fuisse, quam sororis; << neque interfecto eo causam eandem « Quid quod, si Andranodoro consilia proces<< sissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi << cum ceteris serviendum ?Si quis Zoippo nun<< tiet interfectum Hieronymum ac liberatas << Syracusas, qui dubium esse quin extemplo << conscensurus sit navim atque in patriam redi<< turus? Quantum spes hominum falli! In libe<< rata patria conjugem ejus ac liberos de vita << dimicare (3), quid obstantes libertati aut legi<< bus? quod ab se cuiquam periculum, a sola ac << prope vidua, et puellis in orbitate degentibus, «esse? At enim periculi quidem nihil ab se « timeri: invisam tamen regiam stirpem esse. << Ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque, <<et asportari Alexandriam juberent, ad virum << uxorem, ad patrem filias. »

Aversis auribus animisque, casse ne tempus

XXXVII. 1. Veniri, que l'on venait, infinitif du passif unip. venitur.

2. Ce premier nunc en appellerait au moins un second: il a été oublié dans les obsécrations ou prières qui

suivent.

3. Quid obstantes...? m. à m. en quoi empêchant ou entravant la liberté, c'està-dire et pour être ainsi traités, en quoi entravaientils la liberté ou les lois?

tereretur, ferrum quosdam expedientes cernebat. Tum, omissis pro se precibus, « puellis ut << saltem parcerent, » orare institit : « a qua << ætate etiam hostes iratos abstinere; ne, tyran<< nos ulciscendo, quæ odissent scelera ipsi imi« tarentur. » Inter hæc abstractam a penetralibus jugulant in virgines deinde, respersas matris cruore, impetum faciunt. Quæ, alienata mente simul luctu metuque, velut captæ furore, eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturæ urbem tumultu fuerint. Tum quoque, haud magno ædium spatio, inter medios tot armatos, aliquoties integro corpore evaserunt; tenentibusque, quum tot ac tam validæ eluctandæ manus essent, sese eripuerunt: tandem, vulneribus confectæ, quum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt; cædemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paullo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur. Ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium, neque locus pœnitendi aut regressus ab ira relictus esset. (XXIV, 26.)

NARRATION XXXVIII

SIÈGE DE SYRACUSE

(214-212 av. J.-C.)

ARGUMENT

Marcellus avait été envoyé pour faire le siège de Syracuse, que la mort d'Hiéron et le meurtre d'Hiéronyme venaient de livrer aux partisans d'Hannibal. Un seul homme rendit long et difficile le siège de cette ville. C'était Archimède, le plus grand géomètre de l'antiquité, qui, par la puissance de ses machines, força Marcellus à

« PreviousContinue »