Page images
PDF
EPUB

exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. Ob hoc quum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis, Marcius ad consilium, prima specie temerarium magis quam audax, animum adjecit, ut ultro castra hostium oppugnaret: facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra, quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces junxissent, sua defendi : simul aut, si successisset coeptis, recepturum (5) se afflictas res; aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma, contemptum sui dempturum. Ne tamen subita res et nocturnus terror etiam non suæ fortunæ consilium (6) perturbaret, alloquendos adhortandosque sibi milites ratus, concione advocata, quid in animo haberet aperuit (7).

Læti et audiere ab novo duce novum consilium et, quo audacius erat, magis placebat. Reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et major pars noctis quieti data est. Quarta vigilia movere.

Erant ultra proxima castra sex millium intervallo distantes aliæ copiæ Ponorum. Vallis cava intererat, condeusa arboribus. In hujus silvæ

5. Recepturum, qu'on a voulu changer en refecturum, est très juste et tout à fait en harmonie avec la métaphore afflictas, jetées à bas en effet, recipere signifie relever, remettre sur pied.

6. Etiam non suæ fortunæ consilium, un plan qui était au surplus contraíre aux circonstances (lesquelles engageaient plutôt à la défensive qu'à l'offensive). Nous avons déjà vu suus pour propitius; par la même raison, non suus équivaut à adversus. Rem. en outre

qu'il ne se rapporte pas, comme pronom réfléchi, au sujet de l'incidente où il se trouve, mais seulement au sujet de la prop. principale. On trouve même quelques exemples où il n'est point réfléchi ainsi, dans Cicéron: Fuit hoc luctuosum suis. (De Orat. III, 2.)

7. Nous avons substitué les mots : quid in animo haberet aperuit, à ceux du texte: ita disseruit, parce que ceux-ci servaient à annoncer un discours que nous omettons et que l'on peut lire dans le Conciones.

medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur, et equites. Ita medio itinere intercepto, ceteræ copiæ silenti agmine ad proximos hostes ductæ. Et quum statio nulla pro portis, neque in vallo custodiæ essent, velut in sua castra, nullo usquam obsistente, penetravere. Inde signa canunt, et tollitur clamor. Pars semisomnos hostes cædunt pars ignes casis, stramento arido tectis, injiciunt pars portas occupant, ut fugam intercludant. Hostes simul ignis, clamor, cædes, velut alienatos sensibus, nec audire nec providere quicquam sinunt. Incidunt inermes inter catervas armatorum; alii ruunt ad portas, alii obseptis itineribus super vallum saliunt : et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt : ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi, cæsique ad unum omnes sunt.

Quanquam, etiam si quis ex ea cæde effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut prævenire nuntius cladis non posset. Ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub lucem pabulatum, lignatumque et prædatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere; arma tantum in stationibus posita : milites inermes, aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque. Cum his tam securis solutisque Romani, calentes adhuc ab recenti pugna, ferocesque victoria, prælium ineunt. Itaque nequaquam resisti in portis potuit. Intra portas, concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto, atrox proelium oritur: diuque tenuisset (8), ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis Pœnis, atque inde pavorem injecissent. Hic terror in fugam avertit omnes effusique,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

qua iter est, nisi quos cædes oppressit, exuuntur castris. Ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii. (XXV, 37-39.)

NARRATION XL

PUBLIUS CORNELIUS SCIPION EST NOMMÉ

AU COMMANDEMENT DE L'ESPAGNE

(211 av. J.-C.)

ARGUMENT

Les affaires romaines n'avançaient pas en Espagne. Personne ne paraissait digne ou capable d'y succeder aux Scipions, lorsque le fils de Publius, à peine âgé de vingt-quatre ans, s'offrit pour venger à la fois son père, son oncle et les armées de la république. Le peuple l'adorait et le regardait même comme inspiré des dieux. Sommaire: Deuil de Rome après la mort des deux Scipions; ;- Le commandement de l'Espagne est déféré au jeune Scipion, fils de Publius; Craintes publiques après son élévation; Scipion rassure les Romains; son caractère; — Haute idée que les Romains se faisaient de ce jeune homme.

[ocr errors]

Romæ senatui populoque, post receptam Capuam, non Italiæ jam major quam Hispaniæ cura erat; et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat: nec tam quem mitterent satis constabat, quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet, extraordinaria cura deligendum esse. Quum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut populus proconsuli creando in Hispaniam comitia haberet : diemque comitiis consules edixerunt.

Primo exspectaverant ut qui se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur. Quæ ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptæ cladis, desideriumque imperatorum amissorum. Mosta itaque civitas, prope inops con

silii, comitiorum die tamen in campum descendit atque in magistratus versi circumspectant ora principum, aliorum alios intuentium, fremuntque adeo perditas res desperatumque dé republica esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, quum subito P. Cornelius, illius, qui in Hispania ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. Jussi deinde inire suffragium, ad unum omnes, non centuriæ modo, sed etiam homines, P. Scipioni imperium esse in Hispania jusserunt.

Ceterum post rem actam, ut jam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio, quidnam egissent? novine favor (1) plus valuisset quam ratio? Etatis maxime poenitebat: quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque, ex funestis (2) duabus familiis, in eas provincias, ubi inter sepulcra patris patruique res gerendæ essent, proficiscentis.

Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata concione, ita de ætate sua imperioque mandato, et bello quod gerendum esset, magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque; et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi

XL. 1. Novi favor, la faveur accordée à une chose aussi inattendue et aussi extraordinaire que l'était la proposition du jeune Scipion.

2. Funestis, qui avaient eu des trépas (funera) parmi elles. Comparez aussi les paroles de Lentulus à Paul

Emile après la bataille de Cannes, Narr. XXXIII. Ex funestis est très probablement gouverné par proficiscentis, par une opposition assez hardie à in eas provincias. D'autres le font dépendre de nomen, par l'intermédiaire d'un participe s.-ent. tel que oriundum.

humani, aut ratio ex fiducia rerum (3) subjicere solet. Fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab juventa in ostentationem earum compositus: pleraque apud multitudinem, aut per nocturnas visa species, aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque, velut sorte oraculi missa, sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc jam inde ab initio præparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque ædem consideret, et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret (4). Hic mos per omnem vitam servatus seu consulto seu temere vulgatæ opinioni fidem apud quosdam fecit, stirpis eum divinæ virum esse. Et multa alia ejusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanæ in eo juvene excesserant modum : quibus freta tunc civitas ætati haudquaquam maturæ tantam molem rerum tantumque imperium permisit. (XXVI, 18, 19 y

NARRATION XLI

BELLE CONDUITE DE SCIPION EN ESPAGNE

(210 av. J.-C.)

ARGUMENT

Scipion fit servir au bien public la superstition du vulgaire à son égard. Il aborda en Espagne, et alla droit à Čarthagène, le grenier, l'arsenal de l'ennemi. Il s'en ren

3. Fiducia rerum, confiance qui résulte de l'examen des circonstances.

4. In secreto ibi tempus tereret. Aulu-Gelle, VII, 1:

Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac jubere aperiri cellam Jovis

« PreviousContinue »