Page images
PDF
EPUB

potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. Quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen præbet, sustinens impetus hostium; prolapso equo, et suo ipse casu, et onere equi super eum ruentis, haud multum abfuit quin exanimaretur, septuaginta annos jam natus, et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis. Jacentem hostes superfusi oppresserunt : cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum, haud secus quam ducem suum, attollunt reficiuntque, et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi præ necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen præmittunt debellatum esse, Philopœmenem captum adduci.

Primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo, sed vix pro sano nuntius audiretur. Deinde, ut super alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta fides; et, priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur : itaque clauserant portam turbæ, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videretur. Ægre summoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopomenem potuerunt, atque conferta turba iter reliquum clauserat: et, quum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod viæ propinquum erat, compleverunt, et, ut eo in conspectum populi adduceretur, una voce omnes expos

cebant.

Magistratus et principes, veriti ne quem motum misericordia præsentis tanti viri faceret, quum alios verecundia pristinæ majestatis collata præsenti fortunæ, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu

NARRATIONES TITUS LIVIUS.

12

eum statuerunt. Deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, prætore Dinocrate dicente, esse quæ pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. Inde abducto eo in curiam, et senatu vocato, consultari cœptum.

Jam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. Obstupuerant ad magnitudinem pristinæ ejus fortunæ virtutisque : et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam ejus satis credebant. Admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato septum. Eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machinâ superimpositum est. Ita loco potius, quam homini cuiquam, credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectaverunt.

Postero die, multitudo quidem integra (2), memor pristinorum ejus in civitatem meritorum, parcendum, ac per eum remedia quærenda esse præsentium malorum, censebant : defectionis auctores, quorum in manu respublica erat, in secreto consultantes, omnes ad necem ejus consentiebant: sed, utrum maturarent, an differrent, ambigebatur. Vicit pars avidior pœnæ, missusque qui venenum ferret. Accepto poculo, nihil aliud locutum ferunt, quam quæsisse, si incolumis Lycortas (is alter imperator Achæorum erat) equitesque evasissent? Postquam dictum est incolumês esse: Bene habet, inquit; et poculo impavide exhausto, haud ita multo post exspiravit.

Non diuturnum mortis ejus gaudium auctoribus crudelitatis fuit. Victa namque Messene bello exposcentibus Achæis noxios dedidit, ossa

2. Integra. Même signification, à part l'idée de complot, que dans la Narr. XXXVI, note 9. Ici c'est

la foule des honnêtes gens, étrangers à toutes les intrigues.

que reddita Philopomenis sunt et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur (3). Ab scriptoribus rerum Græcis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum (4), velut ad insignem notam hujus anni, memoriæ mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopomenem, Hannibalem, P. Scipionem. Adeo in æquo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerumt. (XXXIX, 49, 50.)

NARRATION XLVIII

MORT D'HANNIBAL

(183 av. J-C.)

ARGUMENT

Hannibal, vaincu à Zama par Scipion l'Africain (202), s'échappa de Carthage à la faveur du tumulte, et se retira à Hadrumète. Mais bientôt inquiété par les Romains, il quitta l'Afrique, et se réfugia d'abord chez Antiochus, roi de Syrie, et ensuite chez Prusias, roi de Bithynie. Fidèle à la haine qu'il avait vouée au nom romain, il arma ces deux princes contre la république; et si Antiochus eût voulu suivre ses conseils, peut-être Rome eûtelle vu de nouveau Hannibal sous ses murs avec des forces plus redoutables. Hannibal, ne se croyant plus en sûreté à la cour de Prusias, où le consul Quinctius Fiamininus, député par le sénat romain, était venu demander sa mort, avala un poison qu'il portait toujours dans le chaton de sa bague, et délivra Rome d'un ennemi dont le nom seul lui inspirait de la terreur. Hannibal mourut la même année que son vainqueur, Scipion l'Africain, à Libyssa, en Bithynie, l'an 183 av. J.-C.

3. Congestis honoribus, etc. La description détaillée en est donnée par Plutarque dans sa Vie de Philopomen. C'était l'historien Po

lybe, fils de Lycortas, qu portait l'urne funéraire.

4. Quibusdam eorum Po lybe est du nombre.

Sommaire Quinctius Flamininus vient demander à Prusias l'extradition d'Hannibal; - Hannila: ne pouvant échapper par aucune issue, demande du poison; - Ses dernières paroles et sa

mort.

Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal, et bellum adversus Eumenem motum (1) faciebat. Ibi, seu quia a Flaminino inter cetera objectum Prusiæ erat, hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deinde, fractis ejus opibus, Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi ejus in potestatem consilium cepit a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.

Semper talem exitum vitæ suæ Hannibal prospexerat animo, et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus. Prusiæ vero levitatem etiam expertus erat. Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat. Ad omnia undique infesta, ut iter semper aliquod præparatum fugæ haberet, septem exitus e domo fecerat; et ex iis quosdam occultos, ne custodia sepirentur. Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod investigari volunt, efficit. Totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obseptum sensit, et omnia circà clausa custodiis dispositis esse, vene

XLVIII. 1. Bellum adversus Eumenem. Eumène, roi de Pergame. Voyez sur cette

guerre Justin, liv. XXXII, ch. 4.

[ocr errors]

num, quod multo ante præparatum ad tales habebat casus, poposcit.

<< Liberemus, inquit, diuturna cura populum << Romanum, quando mortem senis exspectare « longum censent. Nec magnam nec memorabi«<lem ex inermi proditoque Flamininus victo<< riam feret. Mores quidem populi Romani quan« tum mutaverint (2), vel hic dies argumento erit. << Horum patres Pyrrho regi, hosti armato, << exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret << prædixerunt (3): hi legatum consularem, qui « auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis, << miserunt. » Exsecratus deinde in caput regnumque Prusiæ, et hospitales deos violatæ ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitæ exitus fuit Hannibalis. (XXXIX, 51.)

2. Mutaverint, intransitif. 3. Prædixerunt, le prévinrent, l'avertirent. On connaît la noble conduite des consuls C. Fabricius et

Q. Æmilius; Aulu-Gelle (III, 8) a extrait d'un ancien annaliste la lettre qu'ils avaient écrite à ce sujet au roi ennemi.

« PreviousContinue »