Page images
PDF
EPUB

dorus Beza posse fieri, ut pluribus simul in locis Christi corpus verè ac substantialiter præsens sit: ergo negat Beza Dei omnipotentiam :" "Adscribunt Protestantes Deo plus aliquid quàm meram permissionem mali: Deum ergo peccati authorem faciunt." Sed et è nostris non nemo: "Papista Christum fingit creaturam: ergo Arianus est:""Ex farinâ Christum conficit; non ergo ex purà Beatæ Virginis substantiâ: Apollinarista igitur." Ilicet hoc est, quod Reformatas Christi Ecclesias ita miserè distrahit; nimis audax ac pertinax consequentiarum plenè non certarum fiducia: "Humanitatem Christi omnipræsentem asseritis," unus ait: "ergo humanam Christi naturam prorsùs tollitis; siquidem hoc soli Deitati proprium. "Humanæ Christi naturæ ubiquitatem pernegatis vos," regerit alter: "ergo unionem hypostaticam omnino destruitis." Atqui, verò, neque hoc neque illud. Fundamentum tenemus utrique: superstructuram abominamur.

[ocr errors]

SECT. 20.

IN secundariâ, sive credendorum sive agendorum, serie, non decet hominem Christianum illa morosa avládaa; ut nihil primævæ succedaneæque Ecclesiæ, ceu judicio ceu praxi, tribuendum judicet. Illud potiùs animum inducat, ut certò statuat, quicquid universalis Christi Ecclesia per omne ævum crediderit feceritve, huic contravenire insolentissimæ esse insaniæ *.

SECT. 21.

LIBERUM, interea, fuerit regno cuique Christiano ac reipublicæ, pro variâ cujusque conditione, leges sibi ferre proprias quasique municipales; sive procuranda sive conservanda paci Ecclesiastica; pietati tamen, justitiæ, charitati, undequaque consentaneas: neque par est; interim, ita præjudicare aliis, ut quod huic satis commodum ac salubre comperimus, id alteri necessariò prescribamus: jure suo fruantur Ecclesiæ quæque, dummodo condescentia et suorum animis salutaria injunxerint t.

* Sapientis est mutare consilium. Vivald de Depositione. Quid neque contra fidem nec bonos mores injungitur indifferenter est habendum, et pro eorum inter quos vivitur societate utendum. Aug. Ep. ad Januar. 118. In his rebus, de quibus nihil certi statuit Scriptura Divina, mos populi Dei, vel instituta Majorum pro lege tenenda sunt. Aug. Epist. 86.

Graviter peccant, qui propter indifferentes ceremonias turbant Ecclesias, damnant alios principes et magistratus: hæccine pietas, quam jactamus? hæccine charitas, quam debemus fratribus et Ecclesiis ? Zanch. 1. de Redemptione P. 765.

SECT. 22.

EQUUM quidem est, ut Deum, in Scripturis suis loquentem, rerum suarum judicem statuamus omnes: ubi, verò, difficiliora occurrerint Scripturæ loca, absit ut privatus quisque singularia spiritûs sui interpretamenta sequenda sibi proponere ausit: quin potiùs communem Doctorum Ecclesiæ sensum suo semper præferendum modestè judicet.

SECT. 23.

DE rebus quibusque mediis, sive agendis sive judicandis, stet nobis dare operam, ut, ubi capita parùm consentire possunt, corda interim unanimiter conspirent; neque se sinant abs se mutuò dissilire, insolubili Christiani amoris affectu usque cohæsura: idque demum à nobis impetramus, nos fratrum sive opiniones sive actiones adiaphoras miti quâdam tolerantiâ et æquanimitate semper excepturos, et in partem tutissimam interpretaturos.

Damnentur ad imum usque barathrum illa nominum opprobria, Lutheranorum, Calvinianorum, Arminianorum, Puritanorum, Prelaticorum, Presbyterianorum, Independentium; quæ fidei ejusdem professoribus vulgò objectari solent. Christiani et audiamus, et verè simus; non magis fidei unitate, quàm charitatis vinculo conjunctissimi. Amemus, adjuvemus, protegamus nos mutuò. Deum denique communem, nostrum Patrem, Redemptorem, Paracletum, in quo nos unum sumus, et non seculares hasce distractiuncularum querelas præ oculis habentes, illud unum ambiamus æmulemúrque, quis nostrum fide firmior, charitate ferventior, piis officiis bonisque operibus cumulatior, Deo denique proximior evaserit.

SECT. 24.

HÆC sunt, Fratres Christiani, quæ vos modò volui. Óbnixè insuper per Christi viscera efflagitans, ut animos vestros ad sanctam pacem studiosè componere velitis, omnésque de rebus non necessariis disceptationes prorsùs inutiles, sed et haud parùm noxias rejiciatis.

Preciúmne opera fuerit pacem vobis operosè collaudare, quam, summi instar beneficii, terris apprecati sunt angeli; quam, ditissimi patrimonii loco, legavit nobis cœlum repetiturus, Coeli Dominus, Servator noster Jesus Christus? Nimis, profectò, irritus foret omnis iste labor.

Christianos alloquor, alloquor pios Ecclesiae filios: communis Matris incollumitatem, Evangelii successum, ac plærarúmque animarum salutem in hoc cardine verti facilè persentiscitis. Discordiæ utriusque, tam civilis quàm ecclesiasticæ, malis ferè omnes ita

-ingemuimus, ut vix ullus suspiriis lacrymísve locus deinceps videatur superesse. Ilicet tempus nunc est, ut, jam serò, paci litemus Evangelicæ; ut gladios in ligones, hastásque in falces, Christiani omnes tandem convertamus *.

SECT. 25.

;

AUDIO inconsultos quosdam, ubi ulla pacis mentio inciderit, Veritatem illico inclamitare ac Justitiam: præque his flocci facere, quam tantopere desideramus, fidelium unitatem ac concordiam quasi, verò, cordatus quispiam hæc à se invicem divelli ac disjungi unquam patiatur. Pax certè non est, quæ veritate destituitur; sed iniqua quædam in errore conspiratio: pax non est, quæ vacat justitiâ; sed pusillanimis quædam, et desidiosa populi degeneris, et cuivis tyrannidi succembentis servitus.

Scilicet aut se mutuò exosculantur pax et veritas, veritas et justitia; aut ipsæ, quæ videntur, non sunt. Veritatem quovis pretio redimere jubet regum sapientissimus, nec quo vendere; sed huic, interea, valore proximam voluit esse pacem, qui Pacis Deus appellari amat.

Nulla, certè, veritatis Christianæ particula est, quam quis bonus sciens prudénsque, quâvis mercede, quovis metu prodere velit; et, timidâ quâdam abnegatione, prorsùs abdicare +. Sunt tamen, in

terea, quidam veritatis parùm necessarii apices, qui publicæ pacis studio tantisperdum cefari et possunt et verò debent; et in universalibus, non tam dolosus versatur, quàm pacificus. Nempe, unum hoc est, quod vos iterum atque iterum monitos velim: De Fidei Christianæ anima lis est ? pre hac ψυχήν ἡμῶν & τιμίαν ἔχομεν, cum Heroe illo Evangelico: hanc nos fortiter usque propugnemus, ur Jogí, oùv zonidi. Voveamúsque, juxta magnanimum illud matrum olim Laconicarum mandatum ‡, ý Tãv y éxì Tag. De vestis interea fimbriis non nimis atrociter decertemus.

Libertate nostrâ Christianâ modestè utamur et prudenter: neque ita nos geramus, ut, dum ergastulum quoddam nimis fortè angustum refugimus, per campos latè patentes, perque loca invia ac deserta, onagrorum more, vagi discurramus; ventùmque anheli hauriamus, nullis aut legum frænis aut pietatis sepimentis contineri sustinentes. Sed, si verè sapimus, áλyßevóvles év áyúry, Eph. iv. 15. ea, quæ fidei sunt, etiam cum vitæ dispendio tueamur; quæ præter fidem, aut susque deque habeamus, aut certè non impetuosius prosequamur; quæ, denique, contra fidem abominemur, et, quantum possumus, animosè debellemus: et ita, demum, nos comparemus, ut per omnia pares simus divini illi Tapexλnce, quam Corinthiacis παρεκλήσει,

Αρκεῖ τὰ γεγονότα, ἀρκεῖ. μισῶ πολεμον ἐμφύλιον κὰν κρατῷ. Otho. apud Dion. + Oportebat quidem nihil non ferre, ne Ecclesiam Dei scinderes. Dionysius ad Novatum. Euseb. 1. vi. c. 46. Suid. V. Lycurgas.

suis impertiit Gentium Apostolus. Fidelis est Deus, per quem vo cati estis in communionem Filii ipsius, Domini nostri, Jesu Christi. Obsecro, autem, vos, fratres, per nomen Domini nostri, Jesu Christi, ut idem loquamini omnes; et non sint inter vos dissidia, sed sitis coagmentati eádem mente et eâdem sententiá; 1 Cor i. 10, 11.

ὁμοψήφως καὶ ὁμοψύχως.

SECT. 26.

Quòd si qui sint, qui sententias suas impias cervicosâ animositate, ut cum Gersone loquar, non sine publicæ pacis dispendio, tueri velint; non aliâ profectò erga hos quàm Paulinà utar charitate: Utinam abscindantur, qui vos conturbant: abscindantur, inquam, non tam ore gladii, quàm gladio oris. Haud, equidem, invenio, ubi quem hæreticum Apostolus sæculari potestati tradiderit: tradidit, quidem, Satanæ; non tamen ut damnaretur illico, sed ut disceret non blasphemare. Habet ensem suum magistratus: habent et suum non Petri modò successores, sed et Apostolorum: stringendus erit ubi opus utérque; ita verò, ut alter alteri subsidio esse possit; hominum animabus, utérque. Ne vulpeculæ, quidem, ipsæ, vitibus Domini infestæ, ferendæ sunt. Sed, si quis ex Arii vel Socini nemore conturbator aper vineam Christi penitùs vastare aggressus fuerit, nunc,

Odora canum vis

Retia rara, plagæ, lotoque venabula ferro,

in auxilium vocanda sunt: sylvæ cingenda: et quidvis tentandum, denique, ut fera bellua capiatur; atque ita secum agi sentiat, ut à tam manifesto suffossionis periculo Ecclesia Dei deinceps liberetur.

Verè ille olim," Aliæ sunt leges Papiniani, aliæ Christi ;" utrarúmque tamen scopus unus idémque est, ut benè sit populo Dei, cujus salus suprema lex.

In Libano hujus mundi, licèt passim exaudiantur operariorum clamores, fabrorum secures, serrarum stridores, et lapicidarum tuditantium mallei; at in monte sancto, in Templo Domini ædificando, vult Deus, ut ne lignei quidem malleoli sonus aurem verberet.

At, at, Bone Deus, ubi sumus? quis istic strepitus? quæ ferramentorum collisio? quis hic horridus cadentium saxorum fragor? destruitur nimirum, destruitur planè, hoc modo, Templum Dei; (ita enim Psaltes olim, etiam nunc sculpturas ejus simul recte et ditibus tundunt; Ps. lxxiv. 6.) sic, verò, ut extrueretur uspiam domus Dei, fando nunquam auditum est.

O nos in illa servatos tempora, de quibus Servator noster olim

PAX TERRIS.

præmonuit: Futurum est, ut audiatis bella, et rumores bellorum: insurgent gens in gentem, et regnum in regnum! O verè de̱xy`v twy @divay! sed et pænè etiam exitum; Matt. xxiv. 6, 7, 8. Illud, enim, unum, in tam communi bonorum omnium cordolio, afflictissimis piorum animis solatio esse potest, indicia hæc esse appropinquantis, quasique præ foribus astantis, liberatoris nostri Domini, Jesu Christi. Ille nempe Benedictus in secula Dei Filius, qui in primo suo adventu

Belli ferratas portas, postésque refregit; Ennius.

neque in orbem nisi Augusti sceptro pacatissimum descendere voluit. Secundi adventûs sui tempus in illud ævum conjecit, in quo turbatissima futura sunt omnia; ut, cum extremâ et deploratissimâ inquietudine fessus laborârit orbis, Principem Pacis, Veritatis et Justitia Vindicem, Patientiæ Remuneratorem, Consolatorem Ecclesiæ, et avidiùs expectet et excipiat alacriùs.

Etiam veni, Domine Jesu, veni citò. Amen.

BB

« PreviousContinue »