Page images
PDF
EPUB

dorus Beza posse fieri, ut pluribus simul in locis Christi corpus verè
ac substantialiter præsens sit : ergo negat Beza Dei omnipoten-
tiam :" “ Adscribunt Protestantes Deo plus aliquid quàm meram
permissionem mali: Deum ergo peccati authorem faciunt.” Sed
et è vostris non nemo: “ Papista Christum fingit creaturam : ergo
Arianus est :” “ Ex farinâ Christum conficit ; non ergo ex purâ
Beatæ Virginis substantiâ : Apollinarista igitur.". Ilicet hoc est,
quod Reformatas Christi Ecclesias ita misere distrahit ; nimis audax
ac pertinax consequentiarum plenè non certarum fiducia: “Huma-
nitatem Christi omnipræsentem asseritis," unus ait : “
manam Christi naturam prorsùs tollitis ; siquidem hoc soli Deitati
proprium." “ Humanæ Christi naturæ ubiquitatem pernegatis
vos," regerit alter: “ ergo unionem hypostaticam omnino de-
struitis."

Atqui, verò, neque hoc neque illud. Fundamentum tenemus utrique: superstructuram abominamur.

ergo hu.

12re

SECT. 20.

In secundariâ, sive credendorum sive agendorum, serie, non decet hominem Christianum illa morosa a'ubáded; ut nihil primævæ succedaneæque Ecclesiæ, ceu judicio ceu praxi, tribuendum judicet Illud potiùs animum inducat, ut certò statuat, quicquid universalis Christi Ecclesia per omne ævum crediderit feceritve, huic contravenire insolentissimæ esse insaniæ *.

[ocr errors][ocr errors]

SECT. 21.

[ocr errors]

LIBERUM, interea, fuerit regno cuique Christiano ac reipublicæ, pro variâ cujasque conditione, leges sibi ferre proprias quasique municipales; sive procurandæ sive conservandæ paci" Ecclesiasticæ; pietati tamen, justitiæ, charitati, undequaque consentaneas : neque par est; interim, ita præjudicare aliis, ut quod huic satis commodum ac salubre comperimus, id alteri necessario prescribamus: jure suo fruantur Ecclesiæ quæque, dummodo condescentia et suorum animis salutaria injunxerint †.

[ocr errors]

Sapientis est mutare consilium. Vivald de Depositione. Quid neque contra fidem nec bonos mores injungitur indifferenter est habendum, et pro eorum inter quos vivitur societate utendum. Aug. Ep. ad Januar. 118. In his rebus, de quibus nihil certi statuit Scriptura Divinu, mos populi Dei, vcl instituta Majorum pro lege tenenda sunt. Aug. Epist. 86.

+ Graviter peccant, qui propter indifferentes ceremonias Iurtant Ecclesias, damnant alius principes et magistratus : hæccine pietas, quam jactamus ? hæccine charitas, quam debemus fratribus et Ecclesiis? Zanch. l. de Redemptione

P. 763.

SECT. 22.

ÆQUUM quidem est, ut Deum, in Scripturis suis loquentem, rerumi suarum judicem statuamus omnes : ubi, verò, difficiliora occurrerint Scripturæ loca, absit ut privatus quisque singularia spiritûs sui interpretamenta sequenda sibi proponere ausit: quin potiùs communem Doctorum Ecclesiæ sensum suo semper præferendum modeste judicet.

SECT. 23.

De rebus quibusque mediis, sive agendis sive judicandis, stet nobis dare operam, ut, ubi capita parùın consentire possunt, corda interim unanimiter conspirent; neque se sinant abs se mutuò dissilire, insolubili Christiani amoris affectu usque cohæsura : idque demum à nobis impetramus, nos fratrum sive opiniones sive actiones adiaphoras miti quâdam tolerantiâ et æquanimitate semper excepturos, et in partem tutissimam interpretaturos.

Damnentur ad imum usque barathrum illa nominum opprobria, Lutheranorum, Calvinianorum, Arminianorum, Puritanorum, Pre. laticorum, Presbyterianorum, Independentium; quæ fidei ejusdem professoribus vulgò objectari solent. Christiani et audiamus, et verè simus; non magis fidei unitate, quàm charitatis vinculo conjunctissimi. Amemus, adjuvemus, protegamus nos mutuò. Deum denique communem, nostrum Patrem, Redemptorem, Paracletum, in quo nos unum sumus, et non seculares hasce distractiuncularum querelas præ oculis habentes, illud unum ambiamus æmulemúrque, quis nostrum fide firmior, charitate ferventior, piis officiis bonisque operibus cumulatior, Deo denique proximior evaserit.

SECT. 24.

Hæc sunt, Fratres Christiani, quæ vos modò volui. Obnixè insuper per Christi viscera efflagitans, ut animos vestros ad sanctam pacem studiosè componere velitis, omnésque de rebus non necessariis disceptationes prorsùs inutiles, sed et haud parùm noxias rejiciatis.

Preciúmne opera fuerit pacem vobis operosè collaudare, quam, summi instar beneficii, terris apprecati sunt angeli; quam, ditissimi patrimonii loco, legavit nobis cælum repetiturus, Cæli Dominus, Servator noster Jesus Christus ? Nimis, profectò, irritus foret omnis iste labor.

Christianos alloquor, alloquor pios Ecclesiæ filios: cominunis Matris incollumitatem, Evangelii successum, ac plærarúmque animarum salutem in hoc cardine verti facilè persentiscitis. “Discordiæ utriusque, tam civilis quàm ecclesiasticæ, malis ferè omnes ita

-ingemuimus, ut vix ullus suspiriis lacrymisve locus deinceps videatur superesse. llicet tempus nunc est, ut, jam serò, paci litemus Evangelicæ; ut gladios in ligones, hastásque in falces, Christiani omnes tandem convertamus

SECT. 25.

Audio inconsultos quosdam, ubi ulla pacis mentio inciderit, Veritatem illico inclamitare ac Justitiam : præque his flocci facere, quam tantopere desideramus, fidelium unitatem ac concordiam

i quasi, verò, cordatus quispiam hæc à se invicem divelli ac disjungi unquam patiatur. Pax certè non est, quæ veritate destituitur; sed iniqua quædam in errore conspiratio: pax non est, quæ vacat jus. titjà; sed pusillanimis quædam, et desidiosa populi degeneris, et cuivis tyrannidi succembentis servitus.

Scilicet aut se mutuò exosculantur pax et veritas, veritas et jus. titia ; aut ipsæ, quæ videntur, non sunt. Veritatem quovis pretio redimere jubet regum sapientissimus, nec quo vendere; sed buic, interea, valore proximam voluit esse pacem, qui Pacis Deus appellari amat.

Nulla, certè, veritatis Christianæ particula est, quam quis bonus sciens prudénsque, quâvis mercede, quovis metu prodere velit; et, timidâ quâdam abnegatione, prorsùs abdicare t. Sunt tamen, in. terea, quidam veritatis parùm necessarii apices, qui publicæ pacis studio tantisperdum celari et possunt et verò debent; et in universalibus, non tam dolosus versatur, quàm pacificus. Nempe, unum hoc est, quod vos iterum atque iterum monitos velim : De Fidei Christianæ animâ lis est ? præ hâc fuxøv vjwv 8' tipicy Exoulev, cunu Heroe illo Evangelico: hanc nos fortiter usque propugnemus, cus Soçi, cùv zotid. Voveamúsque, juxta magnanimum illud matrum olim Laconicarum mandatum I, tãy xj ési tãs. De vestis interea fimbriis non nimis atrociter decertemus.

Libertate nostrâ Christianâ modestè utamur et prudenter: neque ita nos geramus, ut, dum ergastulum quoddamn nimis fortè angustum refugimus, per campos latè patentes, perque loca invia ac deserta, onagrorum more, vagi discurramus; ventumque anheli hauriamus, nullis aut legum frænis aut pietatis sepimentis contineri sustinentes. Sed, si verè sapimus, ar ydevóvies év gyárty, Eph. iv. 15. ea, quæ fidei sunt, etiam cum vitæ dispendio tueamur; quæ præter fidem, aut susque deque habeamus, aut certè non impetuosius pro sequamur; quæ, denique, contra fidem abominemur, et, quantum possumus, animosè debellemus: et ita, denum, nos comparemus, ut per omnia pares simus divini illi Tepexhyjce, quam Corinthiacis suis impertiit Gentium Apostolus. Fidelis est Deus, per quem rocati estis in communionem Filii ipsius, Domini nostri, Jesu Christi. Obsecro, autem, vos, fratres, per nomen Domini nostri, Jesu Christi, ut idem loquamini omnes ; et non sint inter vos dissidia, sed sitis coagmentati eadem mente et eádem sententia ; 1 Cor i. 10, 11.

* Αρκεί τα γεγονότα, αρκεί. μισώ πολεμον εμφύλιον καν κρατώ. Orlho. apud Dion.

t Oportebat quidem nihil non ferre, ne Ecclesianı Dei scinderes. Dionysius ad Novatum. Euseb. l. vi. c. 16. Suid. V, Lycurgas.

ομοψήφως και ομοψυχως. .

SECT. 26.

Quòd si qui sint, qui sententias suas impias cervicosâ animositate, ut cum Gersone loquar, non sine publicæ pacis dispendio, tueri velint; non aliâ profectò erga hos quàm Paulina utar charitate : Utinam abscindantur, qui vos conturbant : abscindantur, inquam, non tam ore gladii, quàm gladio oris. Haud, equidem, invenio, ubi quem hæreticum Apostolus sæculari potestati tradiderit: tradidit, quidern, Satanæ ; non tamen ut damnaretur illico, sed ut disceret non blasphemare. Habet ensem suum magistratus: habent et suum non Petri modò successores, sed et Apostoloruin : stringendus erit ubi opus utérque; ita verò, ut alter alteri subsidio esse possit ; hominum animabus, utérque. Ne vulpeculæ, quidem, ipsæ, vitibus Domini infestæ, ferendæ sunt. Sed, si quis ex Arii vel Socini nemore conturbator aper vineam Christi penitùs vastare aggressus fuerit, nunc,

-Odora canum ois
Retia rara, plaga, lotoque venabula ferro,

[ocr errors]

in auxilium vocanda sunt: sylvæ cingendæ: et quidvis tentandum, denique, ut fera bellua capiatur; atque ita secum agi senjat, ut à tam manifesto suffossionis periculo Ecclesia Dei deinceps liberetur.

Verè ille olim, “Aliæ sunt leges Papiniani, aliæ Christi ;” utrarúmque tamen scopus unus idémque est, ut benè sit populo Dei, cujus salus suprema lex.

In Libano hujus mundi, licèt passim exaudiantur operariorum clamores, fabrorum secures, serrarum stridores, et lapicidarum tuditantium mallei; at in monte sancto, in Templo Domini ædificando, vult Deus, ut ne lignei quidem malleoli sonus aurem ver

At, at, Bone Deus, ubi sumus ? quis istic strepitus ? quæ ferramentorum collisio ? quis hic horridus cadentium saxorum fragor? destruitur nimirum, destruitur planè, hoc modo, Templum Dei; (ita enim Psaltes olim, etiam nunc sculpturas ejus simul vecte et 14ditibus tundunt ; Ps. Ixxiv. 6.) sic, verò, ut extrueretur uspiam domus Dei, fando nunquam auditum est.

O nos in illa servatos tempora, de quibus Servator noster olim

beret.

præmonuit: Futurum est, ut audiatis bella, et rumores bellorum : insurgent gens in gentem, et regnum in regnum ! () verè a'exy'y twv wdivov! sed et pænè etiam exitum ; Matt. xxiv. 6, 7, 8. Illud, enim, unum, in tam communi bonorum omnium cordolio, afflictissimis piorum animis solatio esse potest, indicia hæc esse appropinquantis, quasique præ foribus astantis, liberatoris nostri Domini, Jesú Christi. Ille nempe Benedictus in secula Dei Filius, qui in primo suo adventu

Belli ferratas portas, postesque refregit; Ennius.

neque in orbem nisi Augusti sceptro pacatissimum descendere voluit. Secundi adventùs sui tempus in illud ævum conjecit, in quo turbatissima futura sunt omnia; ut, cum extremâ et deploratissima inquietudine fessus laborârit orbis, Principem Pacis, Veritatis et Justitiæ Vindicem, Patientiæ Remuneratorem, Consolatorem Ecclesiæ, et avidiùs expectet et excipiat alacriùs.

Etiam veni, Domine Jesu, veni citò. Amen.

« PreviousContinue »