Das jus naturale: aequum et bonum, und jus gentium der Römer, Volume 2

Front Cover
Voigt & Günther, 1875 - Justice

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 927 - Sed redeo ad formulam. 21 V. Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Nam principio tollit convictum humanum et societatem.
Page 284 - ... vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset, eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et agnatos quos ad hereditatem vocal, eosdem et tutores esse iussit...
Page 653 - In bonae fidei autem judiciis libera potestas permitti videtur judici ex bono et aequo aestimandi, quantum actori restituí debeat. In quo et illud continetur, ut si quid invicem praestare actorem oporteat, eo compensato in reliquum is, cum quo actum est, debeat condemnari.
Page 284 - Is quoque qui non debitum accepit ab eo qui per errorem solvit re obligatur. nam proinde ei condici potest si PARET EUM DARE OPORTERE, ac si mutuum accepisset.
Page 127 - SCtum, quod magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, testamentum, quae indicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium autem eorum, qui scripserunt, et rationem et auctoritatem relinquamus?
Page 84 - Verbi gratia si metu coactus aut dolo inductus aut errore lapsus stipulanti Titio promisisti, quod non debueras promittere, palam est iure civili te obligatum esse et actio, qua intenditur dare te oportere...
Page 300 - ... mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et sanguine et membris, uti non potest.
Page 579 - rem actum, sit, sive contra petitorem iudicavit, absolvere débet possessorem, sive contra possessorem, iubere eum débet, ut rem ipsam restituât cum fructibus. sed si in praesenti neget se possessor restituere posse et sine frustratione videbitur tempus restituendi causa petere, indulgendum est ei, ut tarnen de litis aestimatione caveat cum fideiussore. si intra tempus, quod ei datum est non restituisset. et si hereditas petita sit, eadem circa fructus interveniunt, quae diximus intervenire in...
Page 119 - Non est novum, ut priores leges ad posteriores trahantur. ;7 TERTULLIANUS libro I quaestionum Ideo, quia antiquiores leges ad posteriores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.
Page 1043 - Si res legata sine facto heredis perierit, legatario decedit. Et si servus alienus legatus sine facto heredis manumissus fuerit, non tenetur heres. Si vero heredis servus legatus fuerit et ipse eum manumiserit, teneri eum, Julianus scripsit, nee interest, scierit an ignoraverit, a se legatum esse.

Bibliographic information