Page images
PDF
EPUB

Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
Dum adventu matris prosilit, excutitur:
Atque illud prono praeceps agitur decursu,
Huic manat tristi conscius ore rubor.

Carm. lxv.

192. A PRAYER.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium;
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines;
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene quoiquam aut dicere possur
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
Et, diis invitis, desinis esse miser?
Difficile est, longum subito deponere amorem :
Difficile est; verum hoc qua lubet efficias.
Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum.
Hoc facias, sive id non pote, sive pote.

O dii, si vostrum est misereri, aut si quibus umquam
Extrema iam ipsa in morte tulistis opem :
Me miserum adspicite: et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quae mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit:

Ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum.
O dii, reddite mi hoc pro pietate mea.

Carm. lxxvi.

193. AFFECTED PRONUNCIATION.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias :
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus eius,
Sic maternus avus dixerat, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem haec leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

Carm. lxxxiv.

D. LABERIUS, 106-43 B. C.

194. LABERIUS RESENTS AN INDIGNITY PUT UPON HIM BY

CAESAR.

Necessitas, cuius cúrsus transversi ímpetum
Voluérunt multi effugere pauci potuerunt,
Quo mé detrusit paéne extremis sénsibus!
Quem núlla ambitio, núlla unquam largitio,
Nullús timor, vis núlla, nulla auctoritas
Movére potuit ín iuventa dé statu,
Ecce ín senecta ut fácile labefécit loco
Viri éxcellentis ménte clemente édita
Summíssa placide blándiloquens orátio!
Etenim ípsi di negáre cui nil pótuerunt,
Hominém me denegáre quis possét pati?
Ego bís tricenis ánnis actis síne nóta
Equés Romanus é lare egressús meo
Domúm revertar mímus. Nimirum hóc die

Unó plus vixi míhi quam vivendúm fuit.
Fortúna, inmoderata ín bono aeque atque in malo,
Si tíbi erat libitum lítterarum laudibus
Floréns cacumen nóstrae famae frangere,
Cur cúm vigebam mémbris praeviridántibus,
Satis fácere populo et táli cum poterám viro
Non fléxibilem me cóncurvasti ut cárperes?
Nuncíne me deicis? quo? quid ad scaenam ádfero?
Decórem formae an díguitatem córporis,
Animí virtutem an vócis iucundaé sonum?
Ut hédera serpens víres arboreás necat,
Ita me vetustas ámplexu annorum énecat:
Sepúlcri similis níl nisi nomen rétineo.

Incert. Prol., ap. Macrob., Sat., ii, 7.

PUBLILIUS SYRUS, FL. 45 B. C.

195. RIDICULE OF LUXURY.

Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur
Plumato amictus aureo Babylonico,
Gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
Pietaticultrix gracilipes crotalistria
Avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
Nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margarita cara vitribaca Indica?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
Tollat pedes indomita in strato extraneo?
Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis.
Aecum est induere nuptam ventum textilem,
Palam prostare nudam in nebula linea ?

Ap. Petr., Sat., lv, 19-34.

196. SENTENTIAE.

Malum est consilium, quod mutari non potest.
Beneficium dando accepit, qui digno dedit.
Feras, nou culpes, quod vitari non potest.
Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet.
Comes facundus in via pro vehiculo est.
Frugalitas inserta est rumoris boni.

Heredis fletus sub persona risus est.
Furor fit laesa saepius patientia.

Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes.
Veterem ferendo iniuriam, invites novam.
Nunquam periclum sine periclo vincitur.
Nimium altercando veritas amittitur.

Pars benefici est, quod petitur si belle neges.

Ap. Gell., XVII, xiv.

L. SERGIUS CATILINA.

197. LETTER COMMENDING HIS WIFE TO CATULUS.
Nov. 8TH, B. C. 63.

L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam mediusfidius veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi: non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem et alienis nominibus liberalitas. Orestillae suis filiaeque copiis persolveret,- sed quod non dignos homines honore honestatos videbam,

meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto.

In Sall. Catil., XXXV.

C. JULIUS CAESAR, 100-44 B. C.

198. A CRITICISM ON TERENCE.

Tu quoque, tu in summis, O dimidiate Menander,
Poneris, et merito, puri sermonis amator.
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis,
Comica ut aequato virtus polleret honore

Cum Graecis; neque in hac despectus parte iaceres !
Unum hoc maceror, et doleo tibi deesse, Terenti.

Ap. Suet., Vit. Ter. ad fin.

199. AN EPIGRAM.

Thrax puer, astricto glacie dum ludit in Hebro,
Frigore concretas pondere rupit aquas.
Cumque imae partes rapido traherentur ab amne,
Abscidit, heu! tenerum lubrica testa caput.
Orba quod inventum mater dum conderet urna,
'Hoc peperi flammis, cetera,' dixit, 'aquis.'

In Op. ed. Delph. ad fin.

200. THE BRITONS CONTEST CAESAR'S LANDING.

At barbari, consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti, nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter mag

« PreviousContinue »